Quod parum valeant artes sine pecunia
Moribus, arte, fide, coelesti pectore dignis,
Cum superes alios, desipis Odo tamen.
Credis enim populum versus curare disertos,
Et placuisse putas moribus, arte, fide.
5
Dotibus his quondam sacri placuere poetae,
Ingeniumque dedit praemia, nomen, opes.
Nunc aliud tempus, alii pro tempore mores,
Nunc odium virtus, sceptra merentur opes.
Nil artes, nil pura fides, nil gloria linguae,
10
Nil fons ingenii, nil probitas sine re.
Nullus inops sapiens, ubi res, ubi copia census,
Res sapiunt; pauper nil nisi pauper erit.
Divitibusque reis non tollunt crimina nomen,
Sed quos lex damnat, aequat habere diis.
15
Hinc est quod populus aurum quasi numen adorans
Audet in ignotum saepe venire nefas.
Speque lucri toties excedere ius et honestum
Sustulit, ut gratis iam iuvet esse reum.
Ius perit, ordo perit, sceleri placet ora manusque
20
Vendere, quamque inopem, tam pudet esse probum.
Non agitur mirum si quisquam pravus et excors
Divinos vates nullius esse putet.
Quem comitantur opes, sapientia vera reliquit,
Semper mobilibus incomitata bonis.