Melchisedech Domino panem vinumque litavit;
Christus idem statuens, pactum vetus evacuavit.
Inter utrumque diu fuit alter sacrificandi
Ritus, et obtinuit vim qualemcunque piandi;
5
Agnus enim legis carnales expiat actus,
Agnum designans qui nos lavat hostia factus.
Hoc semel oblato cursum prior ille peregit,
Quodque fuit signum praesens effectus abegit.
Quis locus aurorae, postquam sol venit ad ortum?
10
Quis locus est votis, teneat cum navita portum?
Lex aurora fuit, bos et capra vota fuere;
Crux sol, crux portus, haec est ea praeteriere.
Sub cruce cessat ephod, et deficit unctio regis.
Crux clausit templum, crux solvit aenigmata legis.
15
Hircus, ovis, passer, vervex et adeps vitulorum
Nil praeconantur, Deus hostia finis eorum.
Parcat Hebraeus ovi; crux carnes abstulit arae;
Est pecudum pecudes post Christum sacrificare.
Mortuus ille semel, licet ultra non moriatur,
20
Idem quotidie sine vulnere sacrificatur.
Panis in altari Deus in cruce, nil dubitetur.
Hoc vitae verbo fieri vita ipsa fatetur,
Quae vegetet mentem, nec Christus inania sanxit.
In Christi carnem panis substantia transit;
25
Hac in carne nihil carnale nihilque cruentum;
Spiritus hanc tangit, videt, accipit ad monimentum
Ordo sacer, pia traditio, pia victima panis,
Qua veteris ritus cruor horridus exstat inanis.
Secretum felix, nova virtus, utile sacrum,
30
Quo factus sanguis, liquor est vitale lavacrum.
Nam quia peccantes medicina semper egemus,
Hanc pro peccatis medicinam semper habemus.
Haec datur ad vitam, sed si reus hanc verearis,
Qui Patris ad dextram sedet et mactatur in aris.
35
Ecce vides in lege typos et signa perisse,
Ad propriumque caput tria sacramenta redisse.