Hildebertus Cenomanensis carmina minora 60 = Hau. 5

Testo base di riferimento: A. B. Scott, 1969

Altre sezioni


Conquerar an sileam? monstrabo crimen amice,

      An quasi iam sanus vulnera nostra tegam?

Non queror aut molles oculos aut aspera crura;

      Nec vitio quovis exteriora premo.

5

Quod queror est animi, laudaret cetera livor:

      Verba fide, vitiis lubrica forma caret.

Illa decem menses mecum feliciter egit,

      Gratis in amplexus docta venire meos.

Emulus ecce mens, gemmis male fisus et auro,

10

      Hanc petit, ingeminat munera, flectit eam.

Muneribus vicit, quoniam natura vel usus

      Preter flagitium nulla dedere sibi.

Thersiten gerit in facie, gerit intus Oresten:

      Pulcrior iste tamen, mitior ille fuit.

15

Non prius incurrit leviores ille reatus,

      Nec gradibus certis destitit esse bonus,

Sed simul omne nefas auso puerilibus annis

      Iam preter facinus nulla licere putat.

Turpis atrox exlex, nature crimen et hostis

20

      In luctu ridet, flet nisi flenda videt.

Sufficit exemplis totum corrumpere mundum;

      Sufficiunt sceleri nomina nulla suo.

Quippe tot illicitis famam lacerare laborat,

      Vt nulla redimi laude vel arte queat.

25

Cur igitur placuit? quid honesti vidit in illo

      Quem iam nulla sequi preter honesta pudet?

Cur inquam placuit? dignusne placere puellis

      Qui non exilio, sed cruce dignus erat;

Lapsus in excessus tantos ut nulla putaret

30

      Deteriora fide vel potiora dolis?

Cur placuit lethale nefas, cur dedecus orbis,

      Cur tam terribilis larva pudorque patris?

Qui non tam locuples rebus quam pauper honesto,

      Et minus informis quam vitiosus erat

35

Crimen opes redimunt, reus est crucis omnis egenus,

      Et laudes hominum pensat acervus opum

Hic quoque nec vita, nec nobilitate parentum,

      Nec specie placuit, sed quia dives erat.

Divitiis animum tenere turbavit amice,

40

      Divitiusque patent ostia, crura, sinus.

Iam nec pura fides, nec largi gloria sensus,

      Nec probitas morum, nec bona forma iuvat

Aurum, sinceras solitum pervertere mentes,

      Mortales animos in scelus omne vocat.

45

Aurum dum speret nil iam negat Hectoris uxor;

      Iam populo iungi sustinet asse dato

Dona truces animos et verba severa relaxant:

      Penelope donis altera Thais erit.

Sed iam Thais erit Iunone severior ipsa,

50

      Si nullas habeat pulcer amator opes.

Vos igitur iuvenes, quos nondum fervor amoris

      Attigit, illarum laudo cavere dolos.

Nam licet uratur, tamen in complexibus ipsis

      Queque salitores querit habere novos.

55

Protea multiplicem solet ars retinere, sed illas

      Quin elabantur ars retinere nequit.