Invectio in Gillebertum abbatem Cadomi
Secretis mensis ieiunus gaudente lunensis,
Et de communi victu sibi consulit uni;
Vrget namque chorum suus atque fames monachorum
Potat et ipse nimis, dapibus repletur opimis,
5
Cumque Salerna bibat privatim, pocula libat
Cervisiae vilis fratrum conventus herilis.
Nam vernus venter contristat eam vehementer,
Vt veteris morbi formam gerat aut patris orbi.
Dum satur est, plaudit, derisor ad omne quod audit,
10
Et quasi per risum lucratur Paradisum.
Quolibet ex visu sua conterat ilia risu.
Hic subsannator, non abbas sed iaculator,
Praestit virtuti verbis iocularibus uti,
Cotidianarum gravis aggere deliciarum,
15
Gaudenti coena gaudet post prandia plena.
Haud tectum cum bis trina quaque deceptum,
Fit cleris sumpta dicet ventris cumulant sibi faecem.
Tempore quem caro ventri largitur avaro,
Large bis senos satiaret victus egenos.
20
O sine labe virum non est mihi credere mirum,
Venter si turget, quem sarcina tam gravis urget.
Corpus tam crassum non est ieiunia passum.
Si ieiunasset, carnem macie tenuasset,
Nullus in orbe Dei tantae fuit ingluviei.
25
Immoderate vero sermone loquar tibi vero,
Tantum saepe voras quod post ut asella laboras,
Cui labor et partus angustia dissipat artus.
Molem ventre geris quam praegnans esse videris;
Paucos ante dies, mihi crede, puerpera fies.
30
Femina nubendo fit praegnans, tu comedendo.
Rebus lugentis tua viscera turgida sentis,
Qualis et nepisti partu te reddere tristi.
Quod musa te rogat, divina potentia cogat,
Cumque cruore vomas, et anhelo gurgite promas,
35
Importune canis, ... rapti mihi fragmina panis,
Commen.....i fraudis proponens omne quod audis.
Hac ridendo voras, quod vox mea plangit in horas,
Et tua seductor contra molimina luctor.
Velles ann.....ert quam non auferre muneri.
40
Non contendo pari pressum sero me superari,
Pondere maiori si non opus crepis ori.
Laedis raptando, reddam tibi vulnera fando,
Cuspis acuta styli dextra contorta virili.
Cogeris pene mori te punget in interiori,
45
Non ver....ima sequi, non vis examinis aequi,
Vti censura tua sorbens et nostra rura.
Crassus es, ergo nimis dapibus, quia pastus opimis.
Ast ego quem victu privas, fraudaris amictu,
Sum macer et nudus, dolor hic meus est tibi ludus;
50
Et mihi ludus eris quando miser efficieris.
Nam miserum vere puto te quandoque videre.
Dum mea rura cacas, offendo mando cloacas,
Quas alternorum locupletas f..... bonorum.
Iste gulae servus quem tam gravis inflat acervus,
55
Dum ventrem mundat, qua .... cloaca redundat,
Qui quotiens pedit, mugire co......na credit,
Quem sonitus tangit, qui tanquam buccina clangit.
Abbatis trulla, vox non sacris ultus nec ulla,
Cum optat gravida munda ..............
60
Vos ternant fundatque tanto tertionibus ...
Cui quas grande lucrum praestes ...........
Ex avium ludo sua pendet sollicitudo.
Sperneres sancta patrum curam postponere fratrum,
Accipitresque sequi non est moderaminis aequi.
65
Ad fraudem tendis causis intentus agendis,
Et lucri cura gaudes convertere iura.
Nutrix falsorum domus est tua causidicorum;
Qui placitat tecum, nihil illi proficit aequum.
Quando mendicis figmenta nocentia dicis,
70
Non opus abbatis, non est actus potestatis.
Te pressura patrum gemitusque movet viduarum;
Laedis pupillos, ita nutris molliter illos,
Insidiis quorum minuuntur opes miserorum,
An sacer ordo mones sic enutriit latrones?
75
Non reor esse bonum quod sit spelunca latronum
Martyris aula sacri, commissa lupo nimis acri.
Hos alit et lactat, miseros premit, et male tractat.
Non antiquorum talis fuit actio, quorum
Nos doctrina regit, non haec ....... cuius egit;
80
Nunquam pupillum laesit viduamque per illum,
Laesus nemo gemit, nulli vis eius ademit.
Non fallebat ita Paulus simplex heremita.
Non tali fastu, nec tanto perditus astu,
Miles et invictus summi Regis, Benedictus,
85
Fraudes atque minas homicida, furta, rapinas,
Omnino sprevit, nunquam sic res sua crevit.
Nunquam quies esset, mentem tibi nec rapuisset,
Quam perdo messem si victurus suus essem.
Nec inest villae de .... anima Paphuntius ille.
90
Si invasisset mea res tranquillius isset.
Si monachos tales ferrent haec secula quales,
Scripta fuisse ferunt, quo scriptum prima tulerunt,
A glacie quantum vis discrepat ignea tantum
Atrociter urit novus hic differt heremita.