Moyses de Brolo liber Pergaminus

Testo base di riferimento: G. Gorni, 1970


Alme Deus rector, qui terre frena gubernas,

Nec sinis absque iugo sedes fluitare supernas,

Omnia Pergamee, pie rex, da commoda genti

Pestibus ut careant sevis casuque nocenti.

5

Nam gens ista, tuas leges et iura colendo,

Non te deseruit peregrinum dogma sequendo.

Hinc equidem magnam mercedem sepe secuta

Hostibus in mediis fuit a discrimine tuta:

Namque peregrino vicinia diruta Marte

10

Sepe fuit; stetit hec ulla non territa parte.

Nunc age, largitor cunctorum summe bonorum,

Annue me rerum breviter meminisse priorum.

Tempore quo Galli Senones in Martis amore.

Florebant, Italum petierunt regna furore.

15

Dux erat his Brenus, gladio metuendus et asta,

Cuius ad aspectum nutabant oppida vasta.

Dicitur hic urbes Italum posuisse per arva

Et validas arces et non munimina parva;

Sed, cum Pergameos vidisset denique tractus:

20

"Nunc sum, quod petii - dixit - sepissime, nactus".

Hic igitur cinxit tria mira cacumina muro

Liber ut incursu foret atque timore futuro,

Turribus expositis per cunctas undique partes

Vt nichil hostiles noceant his menibus artes.

25

His etiam castri munimen struxit amenum

Hactenus ipsius dictum de nomine Brenum.

Si quis forte situm nescis nomenque locorum,

Spe brevius summam tibi nos dicemus eorum.

Nomina quin etiam si discere queris aquarum,

30

Nominibus propriis quasdam referemus earum:

Sed memorabo tamen loca primitus exteriora,

Quis animadversis, exordiar interiora.

Inchoat Aurore pes clari Montis ab axe

Quinque sub occiduum tendens quasi milia laxe:

35

Sed duo porrectus, quasi crux, in cornua, plaustrum

Dexteriore petit, levo declinat ad austrum.

Principium tenet urbs omni spectamine plenum,

Finis habet vero durans in secula Brenum.

Hinc pretercurrunt duo flumina gurgite miro

40

Montibus ex altis orientia murmure diro:

Sarius a solis nascentis labitur ora,

Brembus ab occidua quaciens resonantia lora;

Huic quoque vicinus currit sevissimus amnis

Murgura nomen habens, arvorum non sine damnis.

45

Quis numerare queat quot ab hoc manantia Monte

Flumina sint, sacro passim nascentia fonte?

Hic locus est geminus divina conditus arte,

Nulla gerens hominum quavis munimina parte.

Nomen utrique dedit proprium possessor eorum,

50

Cui situs in primis placuit cultusque locorum.

Hic a Fabricio memoratur Fabricianus,

Pampilius nomen dedit illi Pampilianus.

Hic calidas oras pronus despectat ad austri,

Ille perhenne videt pigri iuga frigida plaustri.

55

Si peteret quondam Romana potentia Penos,

Aut hos aut illos qui nolunt sumere frenos,

Mille dabant isti Rome toracas aenos

Et validos bellis animos vultusque serenos!

Sed Fortuna bonis hominum male fida recessit

60

Et loca, tanta prius, sevissima sub pede pressit:

Nam modo vix equites capiunt hic arma ducenti

Vnde falanx ibat millena sub ere nitenti.

Tertius ad Noton est, Pretoris nomine dictus,

Mille per amfractus et mille volumina fictus

65

Vnde nec insidias nec vim timet ille furorum,

Munere nature munitus et arte Priorum.

Hic veterum fulgent miranda palacia regum,

Hic etenim viguit ius et celebratio legum;

Hic etiam gelidus fons est, ut dicitur, unus

70

Cui natura potens dedit hoc mirabile munus:

Huius si quis aqua pociatur sepe serena,

Non timeat rabidos morsus nec dira venena.

Huic vicina manet gens hoc secura timore,

Libera vexatur quo cetera terra labore.

75

Hinc ubi procedes paulum Titanis ad ortum

Respice Crotatii felicem divitis hortum,

Quem regina potens ambivit marmore Grata,

Pergamee sedis regeret cum sceptra beata.

Illic omne viret genus omni tempore florum,

80

Ex quibus egrotos sanans vis exit odorum.

Crotatius huius avus regine dicitur illam

Constituisse bonis propriis magnopere villam,

Vnde fuisse locum veteres dixere vocatum,

Cuius et ipse locus conservat corpus humatum.

85

Signa rei manifesta tibi dabit alta columpna,

Post obitum domino quam gens fabricavit alumpna.

Plurima principibus loca sunt ibi structa vetustis

Carmine digna novo Musisque canenda venustis,

Que quia lectorem numerando gravare timemus,

90

Singula nominibus propriis idcirco silemus.

Est tamen ex illis unus non iure silendus,

Quem Mucius fertur princeps statuisse verendus:

Vnde locus nomen quoque suscepisse putatur:

Nam Mucius gentis veteri de more vocatur.

95

Ipsius ergo situm breviter gentemque canamus

Nec latuisse locum tantum sub nube sinamus.

Incipit a Phebi collis fervore calentis,

Clima petens arcti rigide plaustrique gementis:

Hic prope planiciem tumulum subvectus acutum

100

Gestat, ab insidiis hostilibus undique tutum,

Vtpote quem triplici muro vis Mucia cinxit

Precipitisque iugi pendente cacumine vinxit.

Castanee silve semperque virentia prata,

Vites, poma, nuces, olee, fons, arva beata;

105

Silvaque ditat eum, variarum plena ferarum,

Retibus aut canibus capitur pars plurima quarum.

Quin eget ad vite re nulla munia digna,

Nobilitavit eum quia sic natura benigna:

Hunc tenet antique gens alte nobilitatis

110

Finitimos superans armis opibusque beatis.

Hinc prodire solent sapientum corda virorum,

Consiliis cedunt urbana negocia quorum:

Ex quibus Ambrosius, quem plenitudo bonorum

Ornat ab etatis puerilis tempore morum,

115

Quem, dum vita comes fuerit sensusque, colemus

Carminibusque novis et digna laude canemus.

Ducta propago datur cuius clarissima gentis

Principis Apponis, regali stirpe potentis:

Hic quondam Gallos linquens angustaque rura,

120

Itala dum cuperet fervente capessere cura,

Transiit adversos hostes et prelia dura

Arvaque multa manu cepit castellaque plura;

Sed loca nulla tamen placuerunt visa petenti

Vt Mucii rupes nido decorata nitenti.

125

Hanc igitur longa cepit vix obsidione,

Cetera consuesset quamvis sibi subdere prone.

Preteriturus eram te pratis, Longule, dives,

Carmine sed nostro, spero, per secula vives.

Tu[que] Noti spectas oras solisque calores

130

Et virides nutris oleas Bachique liquores.

Hic fuit, ut perhibent, Fabii celeberrima sedes

Pergameas missi quondam tutoris ad edes;

Hic Martis iuvenes affectabantur ad arma

Atque feras pugnas ictusque repellere parma.

135

Marcius inde quidem Campus locus iste vocatur,

Quamvis nullus ibi ludus vel pugna geratur.

Vertito, Musa, viam laxans retinacula freni

Carminibusque situm paucis michi pandito Breni.

"Rupe sedens celsa, nimium similique cadenti,

140

Non equitum turmas peditumve phalanga timenti,

Hesperon et solis currum iam pene repentem

Oceanique senis videt equora salsa petentem.

Fertilitate sui locus iste beatus agrorum

Multimodis frugum speciebus habundat eorum;

145

Hunc quoque percurrit flumen cognomine Quisa,

Cuius aqua melior nusquam fuit altera visa;

Quam quia lesisti tibi sit, Gualderice, venenum

Exitus, ac tumulus post debita funera cenum".

Musa, quiesce parum fesseque sit hic tibi meta,

150

Vt recreata queas ad cetera pergere leta.

Pergama si veteres habuissent alta poetas,

Herculis et Bachi transissent nomine metas;

Sed Bellona furens omnes in bella trahebat,

Nullus erat vates, nullus bene gesta canebat.

155

Hinc periere, licet virtute manuque probati,

Pluraque liquerunt incommoda posteritati.

Nam velut apposito vires capit ignis ab igne,

Sic quis quando legit vel facta vel edita digne.

Non igitur veterum verbis audita silebo,

160

Nec nocitura michi livoris tela timebo.

Namque venenoso laniet si dente laborem,

Atra michi meritum post fata relinquet honorem.

Livor edax proprio paulatim solvitur igni,

Cuius cura bonis est sola nocere maligni;

165

Sed promissa tamen supra prius ordine solvam

Pergameeque situs urbis gentemque revolvam.

Hanc michi pande viam cuius regit omnia numen

Ingeniique, tuum munus, michi confer acumen.

Passibus ascensis quasi mille rubentis ab ora

170

Aurore, scopulis rigidis sedet illa decora;

Partibus arctois et pigri sidere plaustri

Tantumdem plano ferme removetur et austri;

Hec quoque porrigitur spacio per montis acuta

Culmina, natura manuumque iuvamine tuta.

175

Sunt gemine valles diversis tractibus orte

Obliquis oculis in se vultuque retorte,

Que penitus reliquo seiungant menia Monte

Adversa sese ferientes obvia fronte,

In medio modicus nisi collis eas prohiberet

180

Atque, sua sese defendens mole, teneret.

Non est mons alius melior tibi, Bache proterve,

Non alibi tantum placuit sua silva Minerve;

Nam velut alta caput gemmis auroque corona,

Sic urbem circa loca cingitis omnia prona.

185

Quatuor urbs oris portis patet ipsa quaternis,

Interius grummis (ceu diximus) edita ternis;

His quoque per Montis recto iuga limite postis

Vt procul aspiciens illos exorreat hostis.

Inter eos plures linquit natura plateas,

190

Quis pueri faciunt ludos nimpheque choreas;

His quoque cursores et ad aspera bella legendos

Experiuntur equos cives et pluris emendos.

Hinc gelidi laticis de saxis edita vena

Fontibus aut puteis hauritur ubique serena.

195

Sed celebrata magis cunctis cultoribus urbis

Vna fuit semper non ullis arida turbis,

Que, licet antiquis non sit memorata poetis,

Non tamen est patriis solummodo cognita metis.

Nam quecumque petunt insignia Pergama gentes

200

Huc visum veniunt, aliis recitare volentes;

Sed quia carminibus melius commissa sciuntur

(Nam non mutatis verbis repetita leguntur),

Carminibus fontis nomen[que] situmque canemus,

Queve sit illius natura potens referemus.

205

Sunt duo vicini tumuli, quos orrida vallis

Scindebat penitus, fuit urbs cum condita Gallis.

Non tunc plaustra boves, sicut nunc, inde trahebant,

Non equites illinc equitare profecto valebant:

Hanc igitur clivis validis equare volentes,

210

Eius utrumque caput muris clausere colentes

Saxa[que] vel tenuem supero de vertice limum,

Quo via plana foret, traxere vallis in imum.

Fons erat in medio gelidus [visu]que venustus,

Nec lune radiis nec lampade solis adustus;

215

Marmoreis igitur scalis per concava iactis

Fornicibusque super firmis summopere tractis,

Tramite clivoso fontem traxere per ima

Vallis, ad Arctoum rugoso frigore clima.

Hic inter muros sinus est in concava sectus

220

Parietibus cinctus solidis et fornice tectus;

Imfima sunt mersis de marmore strata profecto,

Montibus e Ceni multo molimine secto;

Quo trepidante gradu veniens fons ille receptus

Gurgitis ingentis fit ibi lacus undique septus.

225

Funibus hauritur modicis tamen unda liquoris

Paulisper distans supremi marginis oris.

Assiduos cantus gelide quoque noctis in horis

At[que] sonos, veteris quos dat memor Echo doloris,

Audit et inhitu crebro letatur equorum,

230

Quos laticum potu levat anxietate suorum.

Namque suos fontes puteosque relinquere nimphas

Sepe videre queas istasque requirere limphas;

Huc pecus omne libens, unda labente relicta,

Currit uti Paphie volucres ad pabula ficta.

235

Non stupeas homines cupide meliora petentes

Cum pociora petunt pecudes ratione carentes.

Cur tamen hec faciant possis ut mente videre,

Numinis auxilio summi temptabo docere:

Quamvis nature nequeat secreta latentis

240

Funditus humane ratio cognoscere mentis.

Credo quod unda, diu lassata cadendo, rigorem

Ledendique viam ponat nocuumque vigorem,

Cum suscepta lacu requieverit ipsa silenti

Nec trepido cursu quatitur nec flamine venti;

245

Hinc gravitate carens levius per viscera manat,

Membraque fessa levat, languentia corpora sanat.

Sed ne forte putes hec quisquam frivola dicta,

Expertus poteris cognoscere non fore ficta:

Si tamen huius aque fialas metire quaternas

250

Alteriusque pares mensuras accipe ternas,

Inque pari trutina pones utrumque liquorem,

Vergere (mira fides) miraberis ipse minorem.

Quin etiam Bachi si vis lenire furores,

Eius inequales capies duo vasa tenores;

255

Huic dabis ex alio mensuras flumine ternas,

Huic, ex prescripto, similes impone quaternas:

Plus tamen amittet proprii mensura saporis

Cui fuerit limphe mensura iugata minoris.

Si fontis nomen cupias audire potentis

260

(Dum tibi, Musa, refert vatis, remorare, canentis)

Vaginus antiquis dictus fuit inde colonis,

Quod genibus vadit scalis per concava pronis.

Fors que sit facies queras quoque nosse domorum,

Vel qua materie sint aurea tecta meorum;

265

Sed ne manca voces ulla mea carmina parte,

Hoc etiam nostra dabitur tibi munus ab arte.

Optima queque domus, multo fundata labore,

Pauperis et ditis simili decorata nitore.

Saxea materies e Montis viscere secta

270

Circuit omne latus decoratque micantia tecta.

Rara, sed hoc certe, fugit aera turris in urbe,

Rara quod eius habent inter se prelia turbe;

Namque ligat stabili nodo pax aurea cives:

Pace manet pauper, pacis quoque federe dives.

275

Non alias tante leges aut civica iura

Aut decus aut pietas viget aut concordia pura.

Tradita cura viris sanctis est hec duodenis,

Qui populi iussis urbis moderantur habenis;

Hi sanctas leges scrutantes nocte dieque

280

Dispensant equo cunctis moderamine queque.

Annuus his honor est, quia mens humana tumore

Tollitur, assiduo cum sublimatur honore.

Tela, manus, clipeos, arcus ensesque rigentes,

Cassidas et triplices toracas equosque frementes

285

Hostibus opponunt adversis absque timore,

Viribus audaces solitis animique vigore.

Nam pueri discunt simul arma sitimque famemque

Ferre, simul solis gravidos estus hiememque:

Non igitur mirum si nesciat ille timere

290

Qui, puer, ista tulit, poterat cum iure pavere.

Si quis opes optet cognoscere Pergameorum,

Que sint arma viris cultusque notabit equorum,

Ornamenta quibus sint clara micantibus auro,

Intextis vario gemmis caelamine mauro.

295

Non tamen ulla viris in cultus cura nitore:

Quisque magis gaudet proprio clarere labore.

His igitur cunctis urbs hec quia condecoratur

Cui vult blanditur, cui vult secura minatur.

Hic quoque fessa parum retinacula solve, Camena,

300

Dum vigor ex haustu redit, inde resumito frena.

Pergamee positum descripsimus hactenus urbis,

Quive sit illius Mons, queve potentia turbis.

Nunc michi sepe senum verbis audita referre

Annue, qui celum colis et regis imfima terre.

305

Tu michi pande viam, tu dux michi carminis esto:

Tutus enim graditur cui sit tua dextera presto.

Vt virtute sua Brenus munimina facta

Arvaque cuncta sibi vidit vicina subacta:

"Nunc - ait -, o socii, tempus maiora movere:

310

Nunc michi credo viam, quoquo declino, patere.

Nam valide nobis vires animique vigentes

Et superi nostris curis ceptisque faventes.

Ergo, viri fortes et iam michi sepe probati,

Quam cito (tempus nunc) armis estote parati.

315

Dux ego namque manu vos consilioque iuvabo,

Vobiscum[que] mori, si sors ferat atra, parabo.

Quam tamen haud vobis opus est aliudve timere:

Nam vis nulla potest nobis casusve nocere.

Martis adulterio coituque creata pudendo

320

Vincere sola parat gens, omnia regna premendo;

Cumque paret cunctis (si sors ita det) dominari,

Precipue nostre genti solet ipsa minari.

Hanc igitur statui prius obsidione petendam

Assidueque famis gravitate sitisque premendam.

325

Hinc michi victori nascetur gloria prima

Predaque virtuti vestre servatur opima".

His igitur dictis, acies educit aperto

Limite portarum, perituras omine certo.

Namque fuga celeri Latiis repedavit ab oris,

330

Omnibus amissis rabieque cadente furoris.

At postquam victo priscus furor excidit illi

Predaque cuncta fuit virtute recepta Camilli,

Italie fines vacuavit Gallica pestis

Romaque continuis agitavit gaudia festis.

335

Ne tamen his iterum fera bella parentur ab oris

Neve simul pestis premat Itala regna prioris,

Presidium cunctis imponit cura senatus

Vrbibus ante quibus Brenus fuerat dominatus.

Pergameas igitur Fabius legatur ad edes

340

Tutor, ubi Breni fuerat gratissima sedes.

Hic ex illorum fuit unus stirpe cluenti

Qui nece pro patria clara cecidere trecenti.

Si que nobilitas fuerit queras Fabiorum,

Pluribus in vatum poteris reperire priorum:

345

Non igitur credas tibi me narrare necesse

Narratum multis mire quod noveris esse.

Hunc autem pocius, cuius michi mencio facta,

Carmina nostra canent et digna favoribus acta:

Namque vir iste nitens omni spectamine vite

350

Nomen et ingenium gentis superavit avite.

Artibus ingenuis nullus magis aptus Athenas

Atridumve domos adiit Romanus amenas;

Nemo magis viguit civilis iuris honore,

Nulla magis nituit dicendi lingua lepore:

355

Fortior arma tulit Troianas nullus ad oras

Nec Danaos contra tulit arma facesve vaporas.

Pauperis ingenii non est tibi dicere mores

Multiplici quorum vicit candore priores.

Si tamen hos optes nostram tibi pandere Musam,

360

Ne fore mendacem fictisve putaveris usam,

Non fuit Enea pietate, rigore Catone,

Non patrie cura vel amore minor Cicerone.

Munificus tantum fuit ut, dare queque deceret,

Morte magis seva quesita negare timeret.

365

Non hunc ausa virum fuit insatiata cupido,

Non hunc ausa fuit temptare nociva libido.

Namque locus cuiquam fore non potuit viciorum

In quo tanta fuit concordia iuncta bonorum.

Iure vir ergo fuit tanto sublimis honore

370

Pergamee gentis regimen sortitus et ore.

Hic ubi prima sui cepit moderamina regni,

Desidie vires tulit adiumentaque segni.