Vox populi fertur, mox laudibus omnia dantur,
Et magis hinc plorant, quia sanctum semper honorant,
Premia virtutum retinet quae questor earum.
Presule translato de terris, sede locato
5
Ecclesiae Petri confertur corpus herilis.
Praeparat obsequium populi grex et monachorum;
Presbyteri veniunt, it clerus et agmina currunt
Omnimodae plebis, portantia lumina sanctis.
Prandia pauperibus vel clero munera dantur,
10
Munia missarum satis et super hic celebrantur,
Atque dies celebris Christi vel nomine matris
Ducitur excelsa, feriam spectando secundam.
Venerat et feriae iam clarum mane secundae,
Angelus, e caelo descendens, monstrat aperto
15
Cum sermone locum, faciant quo rite sepulchrum,
Fratribus ostendit; post caelica scandere tendit.
Et faciunt tumbam, feriam ducendo secundam,
Caelitus ostensam, caelesti munere mensam.
Namque domus Petri loculus fit corporis almi,
20
Et iuxta claustra, quae sunt in parte sinistra,
Quo deponatur vir sanctus, fossa paratur.
Mense sub Augusto dedit almus funera busto,
Conditur in tumulo, dans membris pignera seclo.
Planctus vel gemitus, suspiria cordis ab intus
25
O quot mittuntur! quociens tunc et repetuntur!
Clamat amor cordis; mugit, eiulat ardor amoris.
Traditur huic baculus pro signo pontificatus,
Stagneus atque calix fit testis sacrificantis.
Plumbea scribuntur, quae postea scripta legantur;
30
Et tabulae modulo positum stat pectoris antro.
Infula pontificis monstratur vestibus aptis,
Aurea traduntur pedibus sandalia sancti.
Tales ornatus secum tulit ille beatus,
Per quae clareret, quam digno flore niteret
35
Spiritus in caelis vivens per secula felix.