Omnis expers criminis,
Monialis ordinis et decus et gloria,
Te tuus Hilarius,
Certe nichil uerius, habet in memoria.
Ergo, mea domina,
Ne contemnas carmina, sed legas attentius,
Vt quam magni faciam
Tuam amicitiam, cognoscas patentius.
Tua generositas,
A qua non exorbitas, incepit ab atauis
Quam extollis plurimum,
Nam per te non minimum clarescit Andegauis,
In urbe tam maxima
Genteque tam pessima si corde recolitur,
Quod ne turpis actio,
Sed neque suspicio gregem tuum sequitur,
Certe dei gratiam
Tuamque potentiam hoc confido facere
Magnus enim sensus est
Gregem qui tam magnus est tam prudenter regere.
Abbatissa nobilis,
Prudens et affabilis et benigna nimium,
Mens est tibi prouida,
Lingua tibi lepida, modestum alloquium.
Tui decus generis,
Quo precellis ceteris, tales mores exigit,
Certe non degenerat,
Qui quod genus imperat exhibere diligit.
Vale, dulcis domina,
Proque meis carmina remitte carminibus
Elemosinariam
Michi mittas etiam pariter cum uersibus.