Hilarius Aurelianensis versus 10

Testo base di riferimento: W. Bulst, M. L. Bulst-Thiele, 1989

Altre sezioni


Ad Guillelmum de Anfonia

 

1

Ave, splendor telluris Anglice,

Decus summum et decor unice,

De te Fama testatur publice,

Largitatis quam sis immodice.

2

Fame grates dignas exhibeo,

Exhibere quas sibi debeo,

Dono cuius te mente teneo,

Nec est parum quod iam obtineo.

3

Fama bonum, ex cuius nuntio

Magna qui sis ex parte sentio.

Sed plus tamen sentire sitio,

Si sit opus meo seruitio.

4

Fama malum, dixit Virgilius,

Bene dixit, nil umquam melius

Fama bonum, dixit Hilarius,

Verum dixit, nil umquam uerius.

5

Ille causam honestam habuit,

Ex qua malam uocare debuit

Huic se locus talis exhibuit,

Boni nomen quod iure tribuit.

6

Te non fecit Natura subito,

Laborauit in te plus solito

Sua tibi dedit, et merito:

Reddis enim uicem pro debito.

7

Dedit opes, quibus sic uteris,

Largitate quod omnes preteris

Vales forma, uales in litteris,

Nec superbis nec his nec ceteris.

8

Si nunc certe regnaret Iupiter,

Pro puella bos factus turpiter,

Auis foret <pro te> similiter,

Aput illum ut fores iugiter.

9

De te uerum a Fama dicitur,

Fama tamen a uero uincitur

Res est tanta, quod Fama premitur:

Sic de uero pars magna demitur.

10

Crescit Fama nec cessat crescere

Neque tamen ualet sufficere

Sic est uicta, que solet uincere,

Quia totum non ualet dicere.

11

Reticere tandem non ualeo,

Quia flamma maligna caleo

Videatur, si iure doleo,

Quia non sum, quod esse soleo.

12

Nuper enim credebam temere

Quemquam michi nil posse demere

Estimabam, nec pudet edere,

Me Fortunam non posse ledere.

13

Dum spem talem haberem credulus,

Dum instarem amori sedulus,

Ecce uenit malorum cumulus,

Casus grauis et letis emulus.

14

Me Fortune rota superior

Diu tulit, sed nunc experior,

Quia status quanto suauior,

Tanto casus est factus grauior.