Ad Roseam
Ave, sidus occidentis, sidus lucis unice,
Summum decus tue gentis et telluris Anglice,
Fama multis argumentis protestatur publice,
Quis sit status tue mentis, quam largus immodice.
Aue, splendor puellarum, generosa domina,
Gemma micans, sidus clarum, speciosa femina,
Que precellis et non parum mulierum agmina,
Bonum ingens, bonum rarum, mea lege carmina.
Crede michi, cum Natura te primo composuit,
Ad probandum sua iura te mundo proposuit,
Dotes multas, bona plura tibi quidem tribuit,
Et quid posset sua cura, prudenter exhibuit.
Te produxit generosam parentum nobilitas,
Te produxit speciosam benigna natiuitas,
Te seueram, te iocosam doctrine frugalitas,
Nomen tuum signat rosam et ecce uirginitas.
Per te Fama uerum dicit neque cessat dicere,
Atque Famam uerum uincit, dum nequit sufficere,
Fama uero semper crescit neque cessat crescere,
Sic se uictam erubescit, que solebat uincere.
Corpus decens, splendor uisus orisque modestia
Et uenustus ille risus carensque lasciuia
Effecerunt, ut confisus sim te tua gratia
Ob hoc ego sum enisus ad audendum talia.
Cum sis potens et benigna, sicut esse sentio,
Nunc submitto, uirgo digna, me tuo seruitio,
Corpus meum et res meas iam tibi subicio,
Me defendas et res eas, mea sis protectio.
Iam securus ego uiuam ad cuncta temptamina,
Tutus ero, cum te diuam habeam pro domina
Sume mea, uirgo decens, benigne precamina,
Vt te laudet forma recens mea semper pagina.