Abner fidelissime
Bello strenuissime
Amor ac delicie
Militaris glorie,
5
Quod vis non prevaluit,
Dolus in te potuit;
Per quem peris proditus,
Par eius sit exitus,
Nullis dignus fletibus,
10
Quos tuus dat omnibus.
Dolus execrabilis,
Casus miserabilis
Cogunt ad continuas
Hestem quoque lacrimas
15
Dissolvitque pietas
Mentes adamantinas.
Hostis regni
Dum fuisti
Manifestus,
20
Semper claris
Et triumphis
Sublimatus.
Multis dampnis
Nos multasti
25
Nulla passus,
Armis potens
Sensu pollens
Vir perfectus.
Israelis
30
Murus fortis
Iude metus
Inimicus
Et amicus
Eras summus.
35
Tandem nostris
Cedens votis
Inis fedus
Et spe pacis
Arma ponis
40
Male tutus.
Dum timendum tibi credidisti
Periculis cunctis providisti:
Fide nostra fidens corruisti,
Quam de tua vir verax pensasti.
45
Armati qui horruit
Nomen Abner,
Inermi prevaluit
Tibi Abner.
Nec in via congredi
50
Tecum ausus
Portas urbis polluit
Per hoc scelus.
Milites militie
Ducem tantum
55
Lacrimantes plangite
Sic prostratum.
Principes iustitie
Sumant zelum
In tam execrabile
60
Vindicandum.