Petrus Abaelardus sequentiae 3

Testo base di riferimento: V. Cousin, 1849

Altre sezioni


Virgines caste

Virginis summe

Decus precinentes

Ceteras quoque

5

Condignas laude

Post hanc venerantes

Psalmis et hymnis

Canticis dignis

Sibi colloquentes

10

Solvant in istis

Debite laudis

Hostias sollempnes

Hec est a dextris

Assistens regis

15

Illa regina

Iuncto latere

Sola cum rege

Precedit ipsa

Aurata veste

20

Varietate

Circum amicta

Tanquam dominam

Sequitur ipsam

Queque beata

25

Post eam adducte

Virgines devote

Regi sunt oblate

Christo consecrate

Talis erat Tecla

30

Agnes et Lucia

Agathes et multa

Virginum caterva

Filie Tiri

Munera ferentes

35

Et in his regis

Vultum deprecantes

Hostias habent

Cunctis puriores

Corpore munde

40

Corde sanctiores

Holocaustum Domino

Offerunt ex integro

Virgines carne

Integre mente

45

Inmortalem sponsum

Eligentes christum

0 felices nuptie

Quibus nulle macule

Nulli dolores

50

Partus sunt graves

Nee pelex timenda

Nec nutrix molesta

Lectulos harum

Christo vacantes

55

Angeli vallant

Custodientes

Ne quis incestus

Temeret illos

Ensibus strictis

60

Arcent in mundos

Dormit in istis

Christus cum illis

Felix hic sompnus

Requies dulcis

65

Quo confovetur

Virgo fidelis

Inter amplexus

Sponsi celestis

Dextera sponsi

70

Sponsa complexa

Capiti leva

Dormit submissa

Pervigil corde

Corpore dormit

75

Et sponsi grato

Sinu quiescit

Aprobans sompnum

Sponsus beatum

Inquietari

80

Prohibet illum

Ne suscitetis

Inquit delictam

Dum ipsa volet

Ita quietam.

85

Hic ecclesiastici

Flos est ille germinis

Tam rosis quam liliis

Multiplex innumeris

Quorum est fragranciis

90

Ager sponsi nobilis

Naribus et oculis

Eque delectabilis

Ornate tam bissina

Veste quam purpurea

95

Leva tenent lilia

Rosas habent dextera

Et corona gemina

Redimite capita

Agni sine macula

100

Percurrunt itinera

Hic quoque floribus

Semper recentibus

Sanctorum intexta

Capitum sunt serta

105

Hic agnus pascitur

Atque reficitur

Hi flores electa

Sunt illius esca

Hie choro talium

110

Vallatus agminum

Hortorum amena

Discurrit hac illac

Qui nunc comprehensus

Ab his nunc elapsus

115

Quasi quadam fuga

Petulans exultat

Crebros saltus dat hic agnus

Inter illas discurrendo

Et cum ipsis requiescit

120

Fervore meridiano

In earum pectore

Cubat in meridie

Inter mammas virginum

Collocat cubiculum

125

Virgo quippe cum sit ipse

Virgineque matre natus

Virginales super omnes

Amat et querit recessus

Sompnus illi placidus

130

In castis est sinibus

Ne qua forte macula

Sua redet vellera

Hoc attende canticum

Devotarum virginum

135

Insigne collegium

Quo nostra devocio

Maiore se studio

Templum ornet domino.