Gaufridus Monemutensis gesta regum Britanniae 1

Testo base di riferimento: N. Wright, 1991

Altre sezioni


Primus ab Ytalia post patris fata relegat

Brutum. Nubit ei regalis uirgo. Dianam

Consulit. Inuadit Mauros. Corineum sibi iungit.

Post maris et terre diuersa pericula uincit

5

Pictauos. Turonim sibi construit. Albion intrat

Gaudet, sacrificat, discurrit per loca. Nomen

Immutat terre. Sociis assignat habendas

Pro meritis sortes. Vrbes, castella, deorum

Templa facit. Statuit leges et semina spargi

10

Precipit in terra. Tutos iubet esse colonos.

Caliope referas, ut te referente renarrem,

Vnde genus Britonum, que nominis huius origo,

Vnde suos habuit generosa Britannia reges,

Quis fuit Arturus, que gesta, quis exitus eius,

15

Qualiter amisit infelix nacio regnum.

Hiis presul Venetensis opem conatibus addat,

Qui, si post sacre scripture seria ludi

Presentis cursum uacuus spectauerit et si

Theumaque propositum consertaque uerba poete

20

Auctorisque stilum laudauerit, omne timoris

Excussum cedet nostro de pectore frigus.

At si ridiculum uel inutile uiderit, igni

Supponat totum uel lima tollat abusum.

Brutus, ab Enea quartus, casu patricida

25

Exulat. Ytaliam fugiens Lacedemona querit.

Pandrasus est ibi rex; sub quo captiua tenetur

Progenies Heleni, quem cum multis Frigiorum

Post cineres Troie, post diruta menia secum

Adduxit Pyrrus mortemque parentis in illos

30

Vlciscens captos glebe seruire coegit.

Interea numerus seruorum crescit in ipsa

Anxietate iugi iugique labore. Sed ecce

Brutus adest, sapiens, formosus, fortis et audax.

Quem reges, quem turba ducum, quem femina, quem uir

35

Quem diues, quem pauper amant: placet omnibus. Eius

Audita fama gaudet captiua caterua.

Plebs igitur Troiana uirum de sanguine cretum

Dardanio flexis genibus lacrimisque profusis,

Passibus aggrediens timidis, sic orsa profatur:

40

"Dedecet ingenuos sub iniquo principe uitam

Ducere degenerem. Pudet, ha pudet, esse tot annis

Sub domino dominos. Serui sumus et generosi.

Dum nos seruimus, partim seruire uideris,

Cum sis pars nostri; nostri miserere tuique.

45

Nam potes - et debes - nostros dissoluere nexus.

Grecia, nunc uictrix, reddet tibi uicta tributum

Auxilio nostro. Fortes sumus et legione

Maiores numero preter sexum muliebrem

Et pueros. Nostre casus ulciscere Troie.

50

Esto dux noster; uincemus te duce regem

Grecorum. Grecos credas tibi terga daturos.

Nec status hic faciet seruilis condicionis

Nos pauidos, memores antique nobilitatis.

Nos labor assiduus duros armisque ferendis

55

Aptos, delicie Danaos et pax diuturna

Efficiunt molles. Hec pugna uidebitur impar:

Cedentes Danaos cedemus; uulnera Grecis

In tergo dabimus; uultus ostendere numquam

Audebunt nobis fugientque; fugabimus et nos.

60

Adde quod Assaracus, Troiana matre creatus,

Patre tamen Greco, tria munitissima castra,

Que sibi legauit moriens genitor, tenet. Illi

Hec auferre parat eius frater quia non est

Legitime natus. Rex Pandrasus auxiliatur

65

Assaraci fratri. Tibi uult hec opida sponte

Tradere seque simul. Hec et nos suscipe. Greci,

Qui nunc sunt domini, fient te uindice serui."

Brutus, ut attendit gemitus fletusque suorum,

Frendit et assumit uires et concipit in se

70

Ingentes animos. Victos seruire Pelasgos

Iam sibi mente uidet; curru uictore superbus

Iam uehitur; sibi se sublimior esse uidetur.

Annuit ergo suis. Dux erigitur. Tria munit

Castra relicta sibi. Petit Assaracus nemorosa

75

Cum multa turba sexus utriusque suorum.

Dux igitur regi Grecorum talia scribit:

"Pandrase rex Danaum, Brutus dux Dardaniorum

Hec ego mitto tibi premissa uerba salute.

Turpe reor regem regum de semine natos

80

Supposuisse iugo. Quare Troiana iuuentus,

Quam male tractasti, penitus tua iura resignans

Saltus et nemorum tenet abdita more ferarum;

Herbis et crudis potius uult carnibus uti

Quam male diuiciis honerata subesse tyranno.

85

Elige quod malis, quod sit magis utile: uel tu

Permittas Frigios nemus et saltus habitantes

Libertate frui uel eos patiaris abire."

Pandrasus est ob uerba ducis turbatus; et ultra

Quam regem deceat, nimie non imperat ire.

90

Conuocat ergo suos proceres secumque citato

Cursu ducit eos ut Troas precipitato

Turbine correptos ad uincla relicta reducat.

Perpendens acies Sparatinum preterituras,

Sub precedentis tetra caligine noctis

95

Ignaris Grecis Brutus se claudit in illo

Cum ter mille uiris ad bella gerenda paratis.

Postera lux oritur; dux regem pretereuntem

Cernit et inuadit, incautum cautus, inermem

Armatus. Danay fugiunt Troesque sequuntur.

100

Nunc huc, nunc illuc et quo suus impetus illos

Ducit, diffugiunt; perimuntur non perimentes;

Ceduntur gladiis; moriuntur more bidentum.

Ad ripam rapidi fugiunt Achelonis; in illo

Ne pereant gladiis pereunt rapientibus undis.

105

Libertate frui sic gaudent agmina Bruti.

Antigonus regis frater fugientibus inquit:

"Quis furor, o socii, uitam finire sub undis?

Stemus et obstemus; lapides iactemus in hostes;

Telaque mittamus; nec sic moriamur inulti."

110

Sic faciunt nec proficiunt; ceduntur inermes.

Antigonus capitur et concors par Anacletus.

Vix rex cum paucis hostiles effugit enses.

At Brutus uictor Sparatini menia munit

Et nemorosa petit, ubi gens Troiana moratur.

115

Antigonum sociumque suum post terga ligatis

Adducit manibus et eos includit in antris.

Rex uero ob propriamque fugam stragemque suorum

Et captum fratrem nimio merore mouetur.

Illa nocte tamen dispersas colligit alas

120

Vt ueniente die castrum, spe ductus inani,

Obsideat capiatque ducem fratremque ligatum

Liberet, et referat uicto uictore trophea.

Astra fugante die festinant undique Greci

Cingere castellum. Lituis clangentibus echo

125

Ex equo reboat; colles mugire uidentur.

Incutitur terror reprobis; audacia crescit

Fortibus. Emissis telis obnubitur aer.

Inmensam fabricant molem testudinis. Illam

Implent militibus ut tali tegmine tuti

130

Dilapident murum. Sed Troes sulphur et ignes

Deiciunt in eam; molem rapit ignis et ipsos

Dilapidatores. Greci cassumque laborem

Et comitum mortem merent; sed meror eorum

Leticiam generat clausis. At panis egestas

135

Desperare facit illos. Legatus eorum

Mittitur ad Brutum, qui nunciat ut mora nulla

Illum detineat quin ipsis auxilietur.

Hiis dux auditis, quia tot tantasque phalanges

Non habet ut contra regem committere martem

140

Campestrem ualeat, hostes inuadere nocte

Proponit caute; sed ad hoc opus est alicuius

Auxilio Greci. Vocat ergo dux Anacletum.

Cum quo fedus init pacis fideique cathena

Se simul astringunt. Post oscula mutua Bruti

145

Consilio fretus ad regis castra latenter

Nocte fere media properat uigilesque salutat.

Quis sit et unde rogant. "Ego sum carissimus," inquit,

"Antigoni socius; uenio de carcere Bruti.

Antigonum socium mecum de carcere duxi.

150

Sed quia compedibus grauis est, hucusque uenire

Non potuit; tectum nemorosa in ualle reliqui."

Agnoscunt uigiles Anacletum; creditur illi.

Ad uallem ueniunt. Dux est absconditus illic

Et Troiana cohors. Presens nox non sinit ultra

155

Vt uigilent illi, properata cede perempti.

Post mortem uigilum dux tendit ad obsidionem;

Compescuntque pedum strepitus et murmura uocum.

Ille suos cuneos sapienter diuidit in tres

Turmas, cuique suam partem dans aggrediendam.

160

Edicens inhibet ne degrassentur in hostes

Donec, cum fuerit regis tentoria nactus,

Det sonitum lituo. Troes se le<n>iter infra

Castra gerunt. Brutus tentoria regis adeptus

Optatum sociis signum facit. Excitat illos

165

Ensis, quos cogit sompno dormire perenni.

Nemo suo parcit gladio. Fas omne nefasque,

Cuncta licent ensi. Manus huic, pes ceditur illi.

Sanguinis unda ruit; quos strauit uulneris ictus,

Hos cruor extinguit et sic leto geminato

170

Exalant animas. Alios gemitus morientum

Excitat a sompno; mentes stupor eripit illis;

Dum fugiunt alios, alios labuntur in hostes.

Nusquam deest hostis, nusquam perimensque cadensque.

Frustra sepe secant in frusta cadauera; mortem

175

Ictibus inuitant repetitis, que uenit ultro.

Inclusi, quos rex obsederat, ocius aura

Se simul excludunt. Stragem, que magna uidetur,

Maiorem faciunt. Minus hic reputatur iniquus

Interfectorum qui plures reddit aceruos.

180

Hunc, si quis gladios euaserat, obruit amnis.

At Brutus regem seruat, quem uiuere mauult

Quam perimi gladio; processu temporis illum,

Qui nunc est hostis, fieri sibi credit amicum.

Lucifero retegente diem nocturna ruina

185

Magna patet. Brutus interne gaudia mentis

Vix recipit. Gazas Grecorum precipit eque

Distribui sociis; sua porcio cuique uidetur

Iusta. Iubet tumulis spoliata cadauera tradi.

Hiis actis multo castellum milite munit

190

Et repetit nemorum cum capto rege latebras.

Maiores natu dux conuocat et quid agendum

Sit de rege rogat. Pars est que iudicat illum

Esse reum mortis. Dicit pars altera: "Partem

Regni rex aliquam nobis assignet habendam."

195

Tercia pars censet magis utile posse reuerti

In patriam; causas pars inuenit omnis honestas.

Diuersis diuersa placent, cum nobilis astat

Membricius sociisque suis dubitantibus inquit:

"Quis uestrum nisi mentis inops habitaret in uno

200

Regno cum Grecis? Nullo morientur in euo

Hesterne noctis preconia, tristia Grecis,

Dulcia Troianis: ex hoc contentio surget

Inter nos et eos nec eis obsistere multis

Sufficimus pauci; quociens miseranda suorum

205

Fata patrum recolent, tociens seuire parabunt

In sibi suspectam sobolem; nec finis eorum

Rancori dabitur donec plenaria fiet

Vlcio de nostris et cedes cede luatur.

Sanius est igitur quod maior filia regis

210

Innogenta duci coniunx a rege petatur.

Conferet argentum nobis et conferet aurum

Innumerasque rates et cetera congrua classi.

Inde manu forti terram queremus habendam."

Omnibus ista placet sentencia. Pandrasus illam

215

Approbat; Innogenta duci conceditur uxor;

Naues ter centum uinginti quatuor, auro,

Argento, uino, farris speciebus honuste

Presentantur eis et cetera commoda nautis.

Omnibus hiis sumptis rex est a carcere liber.

220

Ascendunt naues et dant sua lintea uentis.

At noua nupta sui ducis inter brachia summa

Stans in pupe, suam patriam carosque parentes

Destituens, spectat terras (et Pandrasus equor).

"Me miseram, quid id est? Pater, o pater, auferor." inquit,

225

"Efferor, ut dicam ueracius. Est michi latum

Pro tumulo pelagus; Syrtes michi fata minantur;

Predulci me uoce uocant Syrenes; edendam

Scilla suis canibus promittit ferre frequenter.

Exequias uiue, si recte uita uocari

230

Talis uita potest que peior morte uidetur,

Exequias uobis facio; sum mortua uobis,

Vosque michi. Lugens nubo; dotata maritor

Exilio uitaue breui. Cur matris in aluo

Non perii? Pereo monstris seruata marinis."

235

Sic fatur; sed uocis iter singultus et orte

Impediunt lacrime, mens effugit et color oris.

Vires destituunt corpus; conlabitur amens

Coniugis in gremio. Nec uerba minancia dicit

Nec demulcet eam Brutus nec basia nectit

240

Donec post lacrimas et sompnum nouerit egram

Tractandam melius et uerbis dulcibus aptam.

Interea classis uento deducta secundo

Post maris ingressum transacta luce secunda

Applicat ad terram quam circuit undique pontus.

245

Est nomen terre Loegencia, gentibus olim,

Nunc habitata feris. Armatos destinat illuc

Brutus ut explorent si gens habitaret in illa.

Nulla uident hominum uestigia; sola ferarum

Signa patent. Passim discurrunt; denique muros

250

Inueniunt urbis quam deleuere pyrate.

Conspiciunt in ea delubra uetusta Diane,

(Credere si fas est) ubi dat responsa petenti.

Hiis uisis discedunt inde ferasque ferentes

Diuersi generis redeunt ad litus honusti.

255

Visa duci referunt. Dux cum senioribus urbem

Et delubra petit. Gerio comitatur euntes,

Doctus in augurio. Vestitus sindone Brutus

More suo niueis cingit sua timpora uittis.

Edis in ingressu tres aras construit: unam

260

Mercurio, mediamque Ioui, dextramque Diane.

Sacrificat bouis exta Ioui, cerueque Diane,

Mercurioque canis; tribus hiis tria numina placat.

Et noua uota facit et uerba precantia dicit.

Ante dee statuam stans tollit ad ethera uultum

265

Et plenum uino mixto cum sanguine cerue

In dextra cratera tenens hec uerba profatur:

"Diua triplex, cui sunt Proserpina, Luna, Diana,

Nomina, claustra Stigis penetras, preclara refulges

In celo, iaculo nemorum grassaris in apros.

270

Presens, preteritum circumspicis atque futurum:

Dic dea que michi sit tellus habitanda meisque.

Illic templa tibi statuam, te semper habebo

Pre cunctis gratam, pre cunctis te uenerabor."

Hiis nouies dictis Triuie ter circuit aram

275

Quodque tenet dextra uinum diffundit in ignes.

Iamque super pellem cerue iacet. Eripit illum

Dulcis sompnus et - est tempus quasi tercia noctis

Hora - uenire deam uisum est ac talia fari:

"Brute, sub occasu solis trans Gallica regna

280

Insula uasta iacet habitata gigantibus olim,

Nunc deserta quidem, quas ducis gentibus apta.

Huic terre tua iura dabis, te rege regetur.

Regnabit post te tua proles; exiet inde

Illustris toto rex qui regnabit in orbe."

285

Excitat a sompno quam uidit uisio Brutum.

Miratur uisis dubitansque retractat apud se

An uerus sompnus fuerat uel uisio uera.

Cuncta suis narrat sociis ex ordine. Gaudent

Auditis socii; surgunt repetuntque carinas.

290

Carbasa dant uentis. Decies tribus alta diebus

Equora classis arat. Demum patet Affrica nautis.

Inde Salinarum petitur lacus; inde secatur

Inter Rusicadam Zareamque fretum. Sed ibidem

Insurgunt in eos nimia feritate pirate.

295

Quos tamen Hectorei superant; ditantur eorum

Diuiciis, abeunt, Malueque fluenta relinquunt.

Ad Mauros ueniunt; illic potusque cibique

Defectus cogit illos inuadere Mauros.

Deuastant totam patriam. Discedit honusta

300

Classis; ad Herculeas tendit festiua Columpnas.

Vix ea Syrenes euadens intrat in equor

Tirrenum. Troes illic prope litora plures

Inueniunt Troas habitantes, Duxerat illuc

Antenor secum fugiens incendia Troie

305

Innumeros de gente sua; qui tempus ad istud

Creuerunt numero. Corineus dux presidet illis.

Cui sensu, forma, uel uiribus equiperari

Nemo potest; si quem manibus tenet ille gygantem,

Ac si cum puero contendat, suffocat illum.

310

Hunc habuit Brutus semper, dum uixit, in omni

Conflictu socium. Patrie commercia lingue

Hos et eos audita iuuant et gentis origo;

Sese conciues seseque fatentur amicos.

Litoribus domibusque suis ortisque relictis

315

Dux cum gente sua Brutum comitatur euntem.

Inde per inmensum mare currens Troica classis

Intrat in os Ligeris, per quod descendit in equor.

Noctibus hic septem remanent totidemque diebus.

A dextris iacet hiis Aquitania. Rex regit illam

320

Gofforius Pictus, a quo Pictauia dicta est.

Aduentus ergo causas alienigenarum

Rex iubet inquiri: pacem bellumue requirant.

Regis legatis Corineus dux obuiat, apros

Insectans aliasque feras in montibus altis.

325

Missorum primus Hymbertus nomine clamat:

"O stolidi miserique uiri mortique propinqui,

Que uos in saltus regis dementia duxit?

Numquid non constat uobis in saltibus istis

Venari uetitum sine mandato speciali

330

Regis?" Ad hoc placide dux excipiens ait illi:

"Lex ueterum commune facit genus omne ferarum;

Sic hic nulla tuo facta est iniuria regi."

Hymbertus replicat utens pro lege sagitta,

Que penetrasset eum nisi se flexisset ab ictu.

335

Dux triplicans concludit ei non lege; sed arcu,

Quem tenet in dextra, frangit caput eius eumque

Destinat ad Stigios. Hymberti fata uidentes

Diffugiunt comites et narrant omnia regi.

Rex stupet audita famuli nece. Conuocat ergo

340

Miliciam regni. Ligeris petit hostia, mortem

Hymberti cupiens ulcisci cede nocentum.

Brutus ut aduentum regis prope nouit adesse,

In bene munitis pueros simul et mulieres

Nauibus includit et secum ducit in hostes

345

Electos de gente sua. Certamine iuncto

Inter Pictauos et Troas regnat Erinis.

Aggreditur Brutus Pictum Pictusque resistit.

Ceditur et cedit pars utraque; cedere parti

Altera pars nescit, donec torrentis adinstar

350

Qui de monte cadit, horrendo turbine mentis

Irate ductus, sua ducens agmina secum,

In dextro cornu Corineus certaminis intrat.

Vt lupus inter oues rapit has et dissipat illas,

Vtque leo sedare uolens ieiunia uisum

355

Fertur in armentum: sic dux se mittit in hostes.

Hostibus in mediis frendens quemcumque bipenni

Quam tenet assequitur, diuisum in tartara trudit.

Miratur Brutus, socii mirantur et hostes

Vnum posse uirum tot milia tradere morti.

360

Dant hostes sua terga fuge; fugat hic fugientes.

"Proh pudor! Ignaui, quo uos timor eripit?" inquit,

"Quo fuga uos retrahit? Stantes contendite mecum.

Vos tamen excuso uestrumque minoro pudorem;

Nam mea uos terret uirtus, que sepe gigantes

365

Tirrenos domuit, quos ternos atque quaternos

Ad Stiga direxit." Comes hec ad uerba Suhardus

Stans cum militibus ter centum milibus ipsum

Impetit ense ducem. Comitis dux suscipit ictum

In clipeo, securus eo, tollensque bipennem

370

Aggreditur comitem; cuius galeamque caputque

Et totum corpus medium secat. Hinc reliquorum

Corruit in turbam. Callis qui ducit ad Orcum,

Quamuis sit latus, strictus tamen esse uidetur

Hiis quos occidit Corineus; qui solus in omnes

375

Currit et incurrit exercitus omnis in unum.

Brutus ut hec uidit, partem festinat in illam.

Tunc ingens oritur clamor, tunc magnus ad astra

It fragor armorum, tunc indicat utraque turba

Quid queat. Alta ruit diffusi sanguinis unda.

380

Ignoratur cui parti uictoria cedat,

Sed tandem sua terga fuge prebent Aquitani.

Rex uix euadens cedem cum parte suorum

Gallica regna petit ut ibi notos et amicos

Postulet auxilium. Bis sex tunc temporis illic

385

Regnabant reges, sine murmure regna regentes

Quisque suum. Regem reges uenerantur et omnes

Eius in auxilium deuota mente feruntur.

At Brutus socios spoliis condonat adeptis.

Inde cito cursu regionem uastat eandem.

390

Depopulatur agros, uillas incendit et urbes.

Plebs cum ciue cadit; perit omnis sexus et etas

Et genus et species preter uolucresque ferasque

Et si quam sibi uim mater natura reseruat.

Totius regni ferrum dominatur et ignis.

395

Effodiuntur opes; animalia, farra feruntur

Ad naues. Brutus post hec incendia castra

Est sua metatus illic ubi dicitur esse

Nobilis urbs Turonis. Fossatis circuit illa,

Vt, nisi Gofforii regumque resistere possit

400

Impetui, quos cum turmis prope constat adesse,

Se defendat ibi, ualli munimine tutus.

Gofforius noua castra uidens, "Proh Iupiter!" inquit,

"Quis deus exulibus nostris ostendit in horis

Condere castellum? Satrape, prosternite uallum;

405

Ducite semimares aut cesos tradite morti."

Armantur Galli uelociter, arma capescunt

Troiani cicius; pars utraque tendit ad illum

Conflictus campum. Sua spes utrique triumphum

Promittit parti, sed non manet exitus idem

410

Omnes. In Gallos concurrunt agmina Bruti,

Incurrunt in eum Galli. Victoria nescit

Cui parti faueat, dum Mars sua tela ministrat.

In primo belli conflictu Troica turba

Preualet agminibus regis; duo milia morti

415

Gallorum data sunt. Crescunt tamen agmina regis,

Decrescunt Troes, quamuis maiore prematur

Gallica clade cohors et Troica turba minore.

Regis in auxilium concurrunt undique Galli;

Quod dux prospiciens socios in castra reducit.

420

Incurrunt in eos toto conamine Galli.

Se bene defendunt infra munimina ualli

Dardanii iuuenes, lapides et preuia mortis

Spicula mittentes in eos et mille sagittas.

In nemus adducens secum tria milia Troum

425

Exit de castris Corineus de nocte latenter.

At Brutus, cum iam cepit clarere diei

Aurea lux, reserat firmata repagula ualli.

Egrediens Troiana cohors se mittit in hostes.

Insurgunt in eam Galli: Mars morsque propinquant.

430

Spicula mille uolant, obnubunt mille sagitte

Aera, mille simul haste franguntur utrinque;

Mille cadunt proceres, sternuntur mille clientes.

Occiditur Turnus, de cuius nomine clarum

Nomen habet Turonis; quo nec formosior alter

435

Vel probitate prior uel Bruto carior istud

Venerat ad bellum preter mirabile corpus

Inuicti Corinei, qui, quanto Lucifer astra

Et sol Luciferum, tanto supereminet omnes.

Dum dubitat Mauors cui parti pareat impar,

440

Apparet Corineus. Gallos nil tale timentes

Occupat a tergo; sternit sternuntque cohortes,

Que comitantur eum, Gallos in terga, gerentes

In Brutum uultus. Illis audacia crescit

Qui stant cum Bruto. Galli nec retro nec ante

445

Cede carent. Cedunt; cedentes Troica cedit

Ense cohors nec cessat eos diuersa petentes

Vsque sequi donec Bruto uictoria cedit.

Dux igitur quamuis feliciter accidit illi,

Corde tamen teritur quoniam decrescere Troas,

450

Augeri semper Gallos uidet. Eligit ergo

Vtiliusque putat extranea regna relinqui

Promissamque sibi terram per lata requiri

Equora. Troianis placet hec sententia. Naues

Confestim repetunt et eas ingentibus implent

455

Diuiciis. Ventis dant lintea. Terra petita

Quinta deinde die Frigiis patet; in Totonesi

Litore constituunt; infigitur anchora terre.

Omnes exsultant, omnes loca grata salutant.

Grates dant Triuie. De nauibus egrediuntur.

460

Terra uiris nemorosa placet; piscosa fluenta

Cernere delectat. Tunc temporis Albion huic

Nomen erat terre: nunc dicta Britannia Maior.

Illustrant faciem terre sed nulla uirorum

Facta uident nullosque uiros, nisi forte gigantes

465

Paucos, qui fugiunt illos adeuntque cauernas.

Inde nouus regnum sociis rex diuidit eque,

Cuique suam tribuens sortem. Castella domosque

Edificant. Miratur humus se uomere lesam,

Semine se grauidam, se fetam germine, messe

470

Se canam subito. Tamen est in tempore paruo

Dedita culture, quasi sic ab origine mundi

Culta foret. Nomen populi terreque nouatur;

A Bruto Britones dicuntur siue Britanni

Nomine corrupto. Corineo concedit habendam

475

Cornubiam nomenque suum sortitur ab illo.

Plaga duci placet hec quoniam prouincia nulla

De cunctis aliis tot habet quot et illa gigantes.

Inter quos unus, cuius nomen Geomagus,

Horridus est fortisque gygas, bis sex cubitorum

480

Corpore; si quercum semel excutit, obruit illam.

Ille ducem sociosque ducis diis sacrificantes

Inuadit; comitatur eum fera turba gygantum

Vinginti. Cedunt crudeli cede Britannos.

Vndique concurrunt Britones subiteque gygantes

485

Omnes dant morti preter solum Geomagum;

Quem sibi seruari Corineus iubet ut probet eius

Vires luctando. Mirabile prouocat ipse

Ad luctam monstrum. Lucte certamen uterque

Letus adit. Nacti circum certaminis astant,

490

Hinc dux, inde gygas. Collidunt pectore pectus,

Frontem fronte; sibi circumdant brachia; nect<u>nt

Sese. Conatur hic illum sternere; nullus

Excedit, nullus cedit; par cum pare certe

Certat in incertum. Crebris afflatibus oris

495

Et nimio sudore probant non posse duellum

Stare diu; nec <constat adhuc uter> obruat utrum.

Nec mora constrictus tota uirtute gygantis

Tres costas Corineus sibi frangi percipit, unam

In leuo dextroque duas. Succenditur ira;

500

Inde suas uires reuocat tollitque gygantem

In collo rupisque petit sublime cacumen.

Excutit inde gygen et in altum proicit equor;

Qui preceps in frusta cadit. Memorabile nomen

Seruat adhuc rupis Geomagi precipitati.