Gaufridus Monemutensis gesta regum Britanniae 4

Testo base di riferimento: N. Wright, 1991

Altre sezioni


Quartus ab Augusto cepit factoque per orbem

Edicto natoque sacra de uirgine Christo.

Pacificat noua nupta suum cum patre maritum.

Lucius in Christum credit Christoque dicatas

5

Ecclesias dotat; distinctas ordinat urbes.

Rusticus intrusus ui regnat rege perempto.

Rex Constantinus sceptrum tenet imperiale.

Iura bis assumit Octauius; et gener eius

Armoricam superat terram mutatque ducatum

10

In regnum; regnat Conanus primus in illo.

Dum Kibelino subiecta Britannia seruit,

Augustus Cesar sceptrum gerit imperiale,

Edictoque dato totus describitur orbis.

Christus homo natus cepit carnaliter esse,

15

Qui sine principio, qui principium sine fine,

Et tamen est finis ad quem spes omnis anhelat.

Quem uirgo peperit, genitorem filia, florem

Arida uirga nouum, qui contulit ariditati

Nostre fructiferum florem; partus tamen eius

20

Vnde fuit partus, nescit natura stupetque

Angelus inferni, quoniam nil inuenit illic

Mortali simile, nil quod corrumpere possit.

Quo ueniente uenit completio temporis. Hic est

Sanctus sanctorum, regum rex; unctio cessat

25

Eius in aduentum quem sanctus spiritus unxit;

Hic est messias quem predixere prophete,

Sol sub nube nitens, eclipsis nescius, et lux

In tenebris lucens, nullis obscura latebris,

Ignis non urens, ignisque in nocte columpna;

30

Hic uerus Moyses sicco pede per mare rubrum

Duxit iter, subiens crucis aram sanguine fuso;

Iordanem primus Moyses non transiit, iste

In Iordanis aqua nostrum scelus abluit; ille

Egyptum populo Domini spoliauit, at iste

35

Infernum penetrans inferni federa rupit;

Ille Dei seruos ad terram melle fluentem

Ducere non potuit preuentus morte, fideles

Iste suos duxit secum fecitque perhenni

Pace frui faciemque Dei sine fine uidere.

40

At Kibelino lustris regnante duobus

Insula diuiciis et larga pace resultat.

Iamque duos iuuenes generarat, nomina quorum

Guider et Aruiragus. Guider post funera patris

Frena regit regni rigide prohibetque tributum

45

Reddi Romanis. Confestim Claudius illuc

Cesar ducit iter; cum quo uenit impiger Hamo,

Milicie princeps. Britones uexare parati

Cesaris aduentum fama referente, Britannos

Ducit in occursum Laciorum Guider eosque

50

Strennus inuadit. Rex solus uulnera plura

Infert Romanis quam maxima pars sociorum.

Claudius ergo uidens non posse resistere regi

Romanas acies naues in litore stantes

Victus adit. Dispersa fugit Romana iuuentus,

55

Cum sua uersutus deponit Lelius Hamo

Arma sibi sumitque Britannica cumque Britannis

Insequitur Lacios; demum mucrone soluto

Interimit regem; partem petit inde suorum.

Protinus Aruiragus regis celer induit arma

60

Hortaturque suos prosternere fortiter hostes.

Fortiter insistunt credentes uiuere regem;

Sternuntur Lacii. Cesar cum parte suorum

Litus adit nauesque suas. At Lelius Hamo

Ad nemorum secreta fugit; sequitur fugientem

65

Turba Britannorum. Ruit huc illucque; ruentem

Occupat Aruiragus eiusque in margine ripe

Amputat ense caput; nomen tenet inde perempti

Hamonis Portus longumque tenebit in euum.

Claudius interea renouatis uiribus urbem

70

Obsidet atque capit, cuius Porcestria nomen;

Aruiragumque citis uestigat gressibus urbem

Guintoniam ingressum; quem circumstantibus alis

Obsidet. Innumeras iaciunt hinc inde sagittas;

Grandine plura uolant mortis prenuntia pila;

75

Bellica securos impellit machina muros.

Quod rex intuitus equitum peditumque cateruas

Diuidit in turmas et apertis undique portis

Egressi Britones Romanis bella minantur.

Claudius ergo timens regem gentemque ferocem

80

Estimat utilius sibi pacem regis habere

Quam subiti dubium belli certamen inire.

Vnde sub hac forma discordes unio pacis

Alligat: efficitur subiecta Britannia Rome.

Aruirago Genuissa datur sata Cesare coniunx.

85

Claudius inde redit Romam potiturque triumpho.

Condidit ecclesiam tunc temporis Antiochenam

Petrus; deinde petens Romam decoratur honore

Pontificis decoratque suam se presule sedem;

Destinat ad Pharios Marcum qui predicat illis

90

Voce leonina post mortem uiuere Christum.

Aruiragus uero regnum regnique propinquas

Pacifice terras regit et pollere uigore

Et sensu cepit; urbes, castella, domosque

Edificat legesque nouas et principe dignas

95

Condit. Cuncta uidens sibi successisse superbit

Iuratumque negat Romanis soluere censum.

Claudius audita re gesta Vespasianum

Dirigit in Britones. Missus cum milite multo

Applicat in Portu Rutupi. Rex ocius aura

100

Hostibus occurrens collatis denegat armis

Introitum regni Laciis Laciique repulsi

Carbasa dant Euro; qui classem flamine recto

Ad litus Totonense trahit. Tunc Vespasianus

Obsidet Exoniam. Rex Aruiragus cuneique

105

Innumeri Britonum tendunt illuc Laciosque

Fortiter inuadunt; Laciorum turba repugnat.

Nemo referre potest quot corpora sunt in eodem

Interfecta die. Nulli uictoria parti

Cessit ibi donec exorta luce sequenti

110

In medium Genuissa stetit, pacis mediatrix,

Cum Laciis Britones sedans, cum patre maritum.

Hinc repetunt Lacium Lacii regnumque gubernat

Aruiragus sine lite suum, sine fraude senatum

Tractat Romanum. Cana ueniente senecta

115

Mens regis uiget interior, quam serior etas

Non premit; apparet in cano uis iuuenilis.

Post obitum cuius Marius diadema paterni

Regni suscipiens Romanos cepit amare,

Illis exactum soluens sine lite tributum.

120

Filius eius ei Coilus succedit et actus

Illius innocuos imitans sine crimine regnat.

Inde patri Coilo succedit Lucius, orto

Lucifero prelucidior: nam lucet in eius

Tempore uera fides errorum nube fugata.

125

Qui simul audierat Christi uulgasse clientes

Verbum incarnatum, regem de uirgine natum,

In cruce defunctum, uita post funera functum,

Scribit Eleutherio dictamina talia pape:

"Sancte pater, patrum me turbant tradiciones,

130

Qui plures fecere deos pluresque penates,

Quique creatori res preposuere creatas.

Idola plena dolo reor esse: potencia celi

Non est in lignis; demon respondet in illis

Vana suis membris. Deus est et trinus et unus

135

A quo, per quem, in quo sunt omnia. Gloria, uirtus

Laus et honor sit ei soli per secula cuncta.

Vniat ergo Deo Christi nos unio, tamquam

Membra suo capiti. Sacri baptismatis unda

Postulo mundari conformarique creatum

140

Plasma creatori. Male pars committitur omnis

A toto diuisa suo. Te deprecor ergo

Vt mittas aliquos in Christi lege peritos

Ad partes nostras, qui me populumque Britannum

Informent mundentque sacri baptismate fontis."

145

Est igitur regis audita peticio digna.

Namque duos mittit presul sanctissimus illuc

Doctores fidei qui sacri gurgitis unda

Deuotum mundant regem regisque ministros.

Exemplo uerboque uocant ad premia uite

150

Tocius regni populum uerique lauacri

Vnda purificant; et fana prophana deorum

Sancta Deo sanctisque dicant traduntque probatis

Illa colenda uiris Christumque fidemque professis.

Assignant urbes uinginti et octo sacratis

155

Presulibus totidem; sed submittunt tribus illos

Archipresulibus. Pars subiacet Eboracensi

Cum sibi commissis populis, pars Londoniensi,

Pars Legionensi. Sic disposita regione

Doctores Romam repetunt. Confirmat eorum

160

Dictus apostolicus factum. Sunt inde reuersi

Cum sanctis aliis quorum doctrina fideles

Reddit et informat in Christi lege Britannos.

Lucius interea regnum lucere corusca

Luce noue fidei gaudens conuertit in usus

165

Ecclesie que templa prius tenuere deorum.

<Octoginta bis> subductis quatuor annis

Post incarnatum celesti semine uerbum,

Lucius ethereas letus secessit in auras.

Et, quia decessit sine prole, Britannia Maior

170

Rege carens spernit Romanis soluere censum.

Curia magnanimum mittit Romana Seuerum

In Britones pariterque duas equitum legiones.

Qui partem regni capiunt. Fulgencius illis

Magnaque pars procerum pro libertate resistunt

175

Et quandoque fugant Britones, quandoque fugantur;

Nunc perimunt Lacios, nunc et perimuntur ab illis.

Tandem dux nequiens Fulgencius arma Seueri

Ferre, Scitas Pictosque adiens implorat eorum

Auxilium; quod et impetrat. Inde reuersus in hostes

180

Innumeras ducit acies castrisque locatis

Obsidet Eboracum. Velox petit obsidionem

Turba Quirinorum. Comitatus dux utriusque

Disponit cuneos; ineunt certamina partes.

Nullus arare stilo quot reddidit agmen utrumque

185

Exicio posset. Dux occidit ense Seuerus

Et letale gerit uulnus Fulgencius in se.

Inde super regni lis est dyademate mota.

Namque duo iuuenes, proles preclara Seueri,

Quorum nomina sunt Basianus matre Britanna

190

Et Geta Romana geniti, quis regnet eorum

Certant. Basianum Britones, Romana laborat

Turba Getam toti regno preponere regem.

Cum frater fratri contempnat cedere cumque

Sic paris impaciens subeunt examina martis,

195

Proponunt gladiis Lacii Britonesque cruentis

Ensibus excipiunt. Laciis concluditur armis

Et pro Basiano Mauors sentenciat ipsum

Condempnando Getam, quoniam cum parte suorum

Occumbit Geta dux, potitur diademate frater.

200

Quo regnante uirum media de plebe creatum,

Magnanimum fortemque tamen, fortuna leuauit.

Nam circumueniens simulato corde senatum

Impetrat ut Britonum fines et litora tuta

Reddat ab incursu uicinorumque rapina.

205

Congregat innumeras naues; sociat sibi regni

Electos iuuenes et bella piratica toto

Exercet pelago uicinaque litora uastat

Et loca litoribus contermina. Nulla pauore

Axe sub occiduo caret insula, nulla tueri

210

Eius ab incursu se sufficit. Oppida, uillas

Vrbes, rura suis opibus spoliat spoliisque

Conspoliatores ditat ditesque manipli

Inuitant alios quorum mens res alienas

Vsurpare sibi est. Tot habet tantasque phalanges

215

Quod cunctos superans superari a nemine possit.

Est illi nomen Carausius, inclitus actis.

Inde tumet fastusque parit sociumque recusat

Mens elata uiri quod originis immemor unde

Extiterat natus ad regni culmen anhelat.

220

Namque leues animos Britonum corrumpit ut ipsum

Instituant regem Basiano rege perempto.

Intrusus regnat se regnum rege prophanans.

Que simul agnouit Romanus gesta senatus,

Destinat Allectum committens tres legiones

225

Illi, qui mortem Basiani morte tyranni

Vindicet et Rome posita feritate Britannos

Restituat cogatque uetus prestare tributum.

Inde Britannorum lactanti seuior ursa

Inuehitur populis; obstantes demetit ense

230

Regemque intrusum perimens intrudit in Orcum.

Hinc regni regimen sibi suscipit; opprimit omnes

Sub pedibus Britones. Qui tacti felle doloris

Asclepiodotum decorant diademate regis

Innumeraque acie procerum stipatus in arma

235

Allicit Allectum patriis diis sacrificantem

Londoniis. Audita noui collegia regis

Admirans exit infectaque sacra relinquit.

Ecce duo regni reges unius adinstar

Fulminis occurrunt; it tantus ad astra boatus

240

Et fragor armorum quales quantosque tumultus

Collise nubes emisso fulmine reddunt.

Pluribus occisis hinc inde Quirina pudende

Pars sua terga fuge committit; sed fugientem

Turba fugat Britonum. Gladiis pars magna Quiritum

245

Occumbit cum rege suo; pars uero superstes

Gallo college defuncti regis adherens

Intrat Londonias; muros premunit et arces.

Asclepiodotus rex clausam circuit urbem;

Allectique necem, quesitum marte triumphum,

250

Obsessos Lacios ducibus populisque remotis

Nunciat utque sibi succurrant uoce precatur

Supplice. Demetici, Deiri, Scoti, Venedoti

Et plures alii ueniunt ad bella uocati.

Tot tantasque uidens rex confluxisse cateruas

255

Reddit eis grates et talia uerba profatur:

"O ueteris Priami proles Brutique nepotes,

Este, precor, memores qua sitis stirpe creati:

Libera nobilitas genuit uos. Conditione

Seruitis misera. Libertas uestra petatur

260

Ex hac urbe; manus disrumpent uincula uestre

Que uos innodant; obstantes sternite muros!"

Plura locuturum prohibent uocesque tubeque

Et clangor lituum. Totam uelociter urbem

Circueunt; iaciunt Romani pila, Britanni

265

Tela; sagittarum nimbo fit nubilus aer.

Nec magonelli desunt nec machina belli

Diuersi generis; mortem balista propinat;

Talpa fodit muros quos crebro uerberat ictu

Dissoluitque ar<i>es. Lacii nil proficientes

270

Iamque urbem captam, iam menia strata uidentes

Ignorant quid eis sit agendum. Denique poscunt

Indigni ueniam; quam dum poscunt, Venedoti

Intrantes urbem gladiis ultoribus omnes

Obsessos perimunt et in amne cadauera iactant.

275

Interea Christi laniante Diocletiano

Membra, fere Petri nauis submergitur infra

Occeani claustrum, quam Lucius atque sequaces

Eius reddiderant in eorum tempore tutam.

Illius imperio cunctas quas insula sanctas

280

Ecclesias habuit subuertit Maximianus

Scripturasque sacras posito combussit in igne

Et totum regni clerum populumque fidelem

Occidit; petit ipsa tamen pars dignior astra.

Guttura suffocans hominem non suffocat illum

285

Qui uiget interius; paciuntur corpora penas,

Nomina sanctorum uiuunt in pace perhenni.

Cum quibus Albanus, Aaron et Iulius, Vrbis

Preciari ciues Legionum, corpora ferro

Et celis animas reddentes ense tyranni

290

Supplicium passi celesti pace fruuntur.

Inde Goel, cui clara duci Colocestria paret,

Asclepiodotum commisso marte peremit

Assumpsitque sibi regni diadematis usum.

Letificat regis mors hec audita senatum

295

Et totum imperium. Constancius ergo senator

Mittitur in Britones ut iura resarciat urbi

Perdita Romulee, sicut subiecerat ante

Esperios Rome. Cuius narrante Goeli

Aduentum fama rex pugnaturus in eius

300

Se gerit occursum non armis sed prece, non ui

Sed pacis signo; ramum uirid<a>ntis oliue

In dextra gestans Romano subicit illum

Imperio regnum. Sic pacis munere fretus

Vno mense regit. Tandem mors diuidit illum;

305

Ossa premit tellus, petit ethera spiritus eius.

Defuncti patris Helene sanctissima, proles

Vnica, prestanti facie prelata puellis

Occidue plage, sapiens, facunda, corusca

Artibus ingenuis, signata caractere Christi,

310

Grata Deo seruisque Dei data grata ministris

Contulit altaris. Hec est que dicitur olim

Inuenisse crucem Domini, tradentibus illi

Iudeis Iudam qui factum nouerat. Illam

Duxit in uxorem Constancius et diadema

315

Assumpsit regale simul lustrisque duobus

Rexit et unius spacio non amplius anni

De medio sublatus obit. Suus inclitus heres

Constantinus ei succedit. Qui, puer annis,

Mente senex, hostes eneruat, ditat amicos.

320

Pax secura uiget pacisque domestica iura;

Predo, latro, fur illo regnante quiescunt.

Presidet imperio Maxentius, hostis amicis,

In ciues predo, siccarius in generosos,

In commune malus, peior sibi, pessimus illi

325

Cui nichil occultum. Ius naturale per illum

Et ciuile perit; sua predia, tecta, laresque

Aufert nobilibus. Exheredata iuuentus

Ad Constantini fugit auxilium; fugientem

Rex recipit, ueneratur, amat, preponit amicis.

330

Quamuis diuicias melioraque predia primis

Possideant teneantque gradus a rege secundos,

Ipsa tamen patrii dulcedo cespitis illos

Tangit et angit amor ut dicant talia regi:

"Inclite rex, cuius totum uulgata per orbem

335

Fama uolat, cui se totus subponere mundus

Expetit, imperium princeps detractat iniquus

Sicque uacat; tibi sume uacans, tibi sume uouentem

Te dominum Romam. Nec bella mouere necesse est:

Gratus ades gratis. Sceptrum cape quod tibi grates

340

Vt capiatur agit; populo gratare Quirino

Qui tibi gratatur tibi mundi iura daturus.

Vxores, pueros, fratres, carosque parentes

Restituas nobis." Precibus deuictus eorum

Romam adiens illam sibi subiugat; hinc sibi mundi

345

Primatum subicit et eodem principe gaudet.

Iamque Iohelinum, Marium, fortemque Trahernum,

Quorum neptis erat Helene sanctissima mater,

Ipse senatores Romane fecerat urbis.

Interea Rome dum tota Britannia seruit,

350

Consilio procerum dux est Octauius usus

Tocius regni diademate. Roma Trahernum

Destinat huc et tres legiones ad reprimendum

Seuiciam regis et regnum restituendum

Romano iuri. Mira uirtute Trahernus

355

Insignis Britones adit; urbes, oppida, rura

Occupat. Occurrit properans Octauius illi.

Prelia committunt; Romana fugata recedunt

Agmina de campo; litus nauesque requirunt.

Albanos adeunt; Albanica rura domosque

360

Deuastant. Tendit illuc Octauius; illic

Succumbit regnumque simul diademaque perdit.

Norguegia admittit expulsum frigida regem

Et rex Hubertus. Sumit diadema Trahernus.

Nec mora depositi regis non fictus amicus

365

Securum perimit inopina cede Trahernum.

Ad regni regimen rediens Octauius idem

Est successoris successor more nouato.

Excludit Lacios, cepit probitate uigere;

Tantas argenti massas coaceruat et auri

370

Quod nullos metuens fit cunctis ipse timori.

Et populo de rege uolens interrogat omnes

Quem sibi preferri cupiant. Pars una nepotem

Regis Conanum dignum diademate censent,

375

Altera pars illum cui nupserit unica regis

Filia - namque caret rex sexus prole uirilis -

Cum dux Cornubie Caradocus Maximianum

Patre Iohelino Romana matre creatum,

Qui regale genus a stipite tangit utroque,

380

Asserit utilius ad regni amplustre uocari.

Filius inde ducis Caradoci, corpore magnus,

Mente tamen maior, facundo maximus ore,

Mauricius nutu patris Romam petit. Ipsum

Demulcens uerbis adducit Maximianum

385

Ad regnum Britonum stipatus milite multo.

Gallorum sibi sumit opes diuesque recedens

Applicat ad Portum Hamonis; mordet harenas

Anchora; litus adit; illic tentoria tendit

Et reficit socios. Conani rumor ad aures

390

Euolat aduentum referens alienigenarum.

Congregat ergo duces regionis rege iubente

Et regni proceres. Veniunt pugnare parati

Romanasque acies adeunt. Quos Maximianus

Prospiciens metuit quoniam numerumque uirorum

395

Seuiciamque timens dubitat sibi quid sit agendum,

Cum sic Mauricius: "Non armis hic opus esse

Sed uerbis uideo nec ad arma gerenda uenimus;

Blandiciis non marte decet temptare Britannos.

Dulcibus ergo ducem uerbis, si precipis, utens

400

Aggrediar cauteque animum sedabo ferocem."

Dixit et assumit secum bis sex seniores

Pacifereque manu ramum pretendit oliue

Agminibusque graui processu turba senilis

Obuiat armatis. Venerantes agmen inerme

405

Armati causaque uie patrieque relato

Nomine credentes fictis sermonibus illos

Ante ducem statuunt quem ficta uoce salutant.

Dux affatur eos: "Quis uos huc attulit error?

Aut que uos duxit demencia? Creditis istud

410

Rege carere solum? Non est sine preside presens

Insula. Nos Rome submittere uultis auare?"

Sic ait et uultus pretendit principe dignos.

Nec mora Mauricius suppressa silencia rumpens

Explicat hec paucis - nec abest fiducia fictis:

415

"Regia progenies Romanis Maximianus

Parens principibus partes peruenit ad istas

Vt nostro regi mandatum narret eorum."

Contra Conanus sic excipit: "Hunc ducis esse

Constat castrensis ritum tot habere maniplos

420

Et non legati; Romani fraude doloque,

Cum nequeunt armis, didicerunt uincere semper."

Mauricius replicat: "Nulli dubitabile Gallos

Suspectos Laciis a tempore Cesaris esse

Suspicor. Vnde timens merito dux noster eorum

425

Insidias secum socios, in pace quietos,

In bello fortes, duxit; nec debuit ire

Tante fame uir inglorius. Adde quod ex quo

Nauibus egressi partes intrauimus istas,

Nullis obfuimus, nullis molimur obesse.

430

Dux igitur noster uestro de sanguine natus

Pacificus ueniens pacem non prelia poscit."

Inductu procerum quamuis inuitus eundi

Ad regem dat iter Laciis Conanus eosque

Ducit Londonias. Caradoci Mauriciique

435

Consilio regisque assensu Maximiano

Filia regalis cum regno traditur uxor.

Conanus turbatus ob id turbare laborat

Regem cum regno. Ferro supponit et igni

Oppida, rura, domos, cum rex incurrit in illum

440

Non minimam stragem faciens paciensque uicissim.

Tandem candida pax celi descendit ab arce

Concordesque facit quos fecerat ambitus hostes.

Inde suos rex quinque regens feliciter annis

Inmensas auri gazas cumulauit et eris:

445

Vnde superbiuit. De regni partibus omnes

Naues collegit. Omnes armisque uirisque

Fortibus impleuit uelisque tumentibus Euro

Venit ad Armoricam terram quam tunc habitabat

Gallica gens; Minor est nunc dicta Britannia. Gallos

450

Inuadunt Britones; dux et ter quinque uirorum

Milia cesa iacent. Galli post prelia multa

Nudati propriis fugiunt aliena sequentes.

Rex igitur tot stagna uidens, tot prata, tot amnes,

Tot saltus, tot agros, tot litora, tot nemorosa

455

Robora, tot frutices, tot fontes, omnia laudat.

Cernere delectat loca Conanoque seorsum

Ducto subridens inquit: "Bello superata

Presens terra dabit nobis iter ad superandum

Gallorum fines. Tellus fecundior ista

460

Nulla sub axe iacet aut fortibus apcior. Istud

Trado tibi regnum quod te regnante regetur."

Dux caput inclinat regi gratesque rependit

Et fidum se iurat ei dum uiuat uterque.

Inde petit Redonim quam iam custode carentem

465

Intrat; nam ciues Britonum feritate relata

Terga fuge dederant. Sic hanc et cetera castra

Vrbesque et uillas sine ui, sine lite capescunt.

Rex iubet occidi sexus quoscumque uirilis

Dep<r>endant socii conseruarique puellas.

470

Occisis Gallis regionis tocius urbes

Et castella suis tradit seruanda maniplis.

Interea Maior mandante Britannia rege

Centum milia plebanorum equitumque decem ter

Milia mittit ad has partes cultore carentes

475

Vt tueantur eas habitentque regantque colantque.

Rex igitur regnum populo pollere Britanno

Gaudens Armoricum Conano tradit eumque

Promouet in regem nomenque nouat regionis

Respectuque Minor est dicta Britannia magne.

480

O regnum minime felix! O sanguine fuso

Optentum regale decus! Conane, resigna

Hoc ius iniustum! Prescripcio nulla tueri

Te poterit quoniam dum uixeris intus habebis

Accusatricem que teque tuosque nepotes

485

Semper mordebit. Non debet predo reatum

Dum tenet ablatum? Res semper erit uiciosa

Que uenit ex rapto, dum raptam predo tenebit;

Predonisque heres, postquam rem nouit ademptam,

In uicium succedit ei. Tecum tua proles

490

Verget in interitum penam luitura perhennem,

Dum sic possideat iniuste res alienas;

In sobolem peccata patrum de iure redundant,

Dum soboles effrena patrum peccata sequatur.

Quis putet intrusos Britones uel semen eorum

495

In male quesitis cum pace quiescere terris?

Euentus quis habere bonos se credat in illis

Que male parta tenet? Meritis Deus equa rependit.

Stirps homicidarum totis homicidia uotis

Perpatrare studens reputat dispendia pacem.

500

Cortinam cortina trahit, sanguisque cruorem.

Inconstans Britonum populus constanter in ipsa

Mobilitate uiget; numquam Ranusia uirgo

Mobiliore rota fertur quam spiritus eius.

O regio, tibi nunc rex presidet; ante ducatus

505

Aut comitatus eras. Non regnum siue ducatus

Sed comitatus eris; tu, que ducibus dominaris,

Cum seruis domino continget te dominari.

Ecce dies uenient quibus ad sua iura reducti

Tristia sub pedibus Galli tua colla tenebunt.