Servulus ecce tuus, Richarius inclite pastor,
Haec tibi construxit parvula tecta, pater.
Semper honoris ero magno pietatis amore
Devotus vere cultor ubique tui.
5
Tu prior in gremium mundi de fluctibus almum
Dante tuum Christo me miserum tuleras.
Nutristi et tenerum sacro me lacte salutis,
Os fragile instituens cantibus egregiis.
Te quapropter amo totis, pater optime, votis,
10
Exoptans, ut me tu quoque semper ames.
Perfice quod de me coepisti mente benigna,
Atque tuum famulum redde tuo domino.
Tu quoque virtutum meritis mihi, sancte sacerdos
Elegius, precibus auxiliare tuis.
15
Tu modo magna potes caelesti in sede per illum,
Te bona qui in terris plurima posse dedit.
O patres sancti, o clarissima lumina mundi,
Spes vitae et veniae vos mihi, certa salus.
Ante pedes vestros lacrimis perfusus amaris
20
Hic iaceo, vitae crimina plango meae.
Saepius et feriens nimium rea pectora pugnis,
Et peccata pio confiteor domino.
Vos mihi nunc misero mites estote patroni,
Criminibus veniam poscite, quaeso, meis.
25
Magna, reor, vobis restat laus, gloria, merces:
Servulus ut vester in nece non pereat.
Quisque legat titulum, dicat, precor: "Angilberti
Pauperis ac miseri, Christe, memento tui".
Sit benedicta domus haec per te, Christe, precamur,
30
Vt veniant servis hic tua dona tuis.