Nonus agit bellum. Victoria Cesare ceso
Arturo cedit. Noua narrat fama Modredum
Arturi uiolasse thorum. Regreditur ergo
In patriam. Precludit iter redeuntis adulter.
5
Hec causa est utriusque necis. Successor eorum
Est Constantinus. Sequitur Conanus eundem,
Illum Vortiporus, hunc Malgo, Carecius illum.
Discidium ciuile furit. Legacio Rome
Despicitur. Regale datur sceptrum Caduano.
10
Filius eius eum sequitur Caduallo parentem.
Visibus humanis premissa nocte cometes
Luciferum caput exseruit, tot regibus omen
Triste. Striges et noctis aues cecinere propinquas
Tot procerum strages; ululantum rixa luporum,
15
Latratusque canum, respondensque omnibus echo
Incussere metum cunctis. Aurora maritum
Decrepitum fugiens, confuso sanguine uultu,
Obtusis radiis lacrimisque fluentibus orta,
Prestitit instantis presagia certa ruine.
20
Surgit ab eois solito maturius horis
Phebus et, ut uidit acies et bella parata,
Pallidus et tristis et languens lumine toruo,
Induxit sub nube caput radiosque reduxit
Ne uideat tot fata ducum, tot funera regum.
25
Dispositis igitur Laciis hinc, inde Britannis,
In medium Bellona uenit gladiosque ministrat
Telaque militibus. Par est affectus eorum,
Est dispar numerus: numero Romana caterua
Excedit Britones, illam uirtute Britanni.
30
Ecce ruunt partis acies utriusque. Tumultus
Et fragor armorum, strepitus et clangor et echo,
Omnia confuse reboant finguntque supremum
Aduenisse diem; rediisse elementa putares
In chaos antiquum, rerum compage soluta.
35
Auguselus fortisque Cador dux Cornubiensis
Agmen commissum precedunt. Obuiat illis
Cum sibi commissa consul legione Catellus
Hesperiosque suos secum conuertit. At illi
Hostibus obsistunt. Dant uulnera mutua partes;
40
Ex collisura gladiorum flamma coruscat.
Inde Gerinus adest et Boso cum legione
Cui presunt. Stantes ineunt rumpuntque cohortes
Parthorumque petunt regem, qui impugnat Achillem
Regem Dacorum. Furit illic Daca bipennis,
45
Bachatur gladius, nullius dextera torpet.
Stantis in interitum partis pars altera certat.
Vtraque pars patitur et agit, sed strage premuntur
Maiori Britones. Beduer pi<n>cerna peremptus
Occidit et Keyus letali saucius ictu.
50
Nam cum pugnaret Beduer cum rege Medorum,
Occumbit gladio. Cuius miserabile letum
Dum uult ulcisci Keyus, sub pectore uulnus
Letiferum recipit; Libies tamen agmina regis
Irrumpens socii transfert exangue cadauer
55
Ad uultum Arturi, non multum longius illo
Victurus. Luctus oritur per castra dolorque
Et clamor; sed eos instans certaminis hora
Non patitur lugere diu. Sed fortis Hyreiglas,
Strenuus ille nepos Bedueri, tristis et amens
60
Ob mortem patrui, iuuenes in marte feroces
Eligit et secum ducens in bella trecentos
Vexillum regis Medie petit. Impetit ense
Regem, prosternit, perimit, ducitque peremptum
Ad patrui corpus, totumque in frusta recidit;
65
Admonet inde suos inuadere fortiter hostes.
Inuadunt sternuntque uiros; sternuntur et ipsi.
Rex cadit Hyspanus, occumbit rex Babilonis,
Totque senatores, et plurima turba uirorum
Corruit ex Laciis. Ex nostris sunt duo reges
70
Tresque duces cesi. Quorum dant agmina terga
Versa fuga cesis dominis, et regis Hoeli
Galganique ducis comitatum concomitantur.
Orba cohors dominis se copulat Armoricanis
Et simul arma gerunt, simul instant. Turba Quiritum
75
Ante fugans dat terga fuge. Que non fugiebat
Pars Britonum fugat Hesperios laceratque cateruas.
Ense uiam faciente uiri conamine toto
Ad turmam tendunt ubi Cesar Lucius astat.
Qui simul aspexit sociorum fata suorum,
80
Inmodice motus medios se mittit in hostes.
Tunc oritur clamor et lamentabile bellum.
Mille cadunt Britonum, perimuntur mille Quiritum.
Laudibus insignes rex Armoricanus Hoelus
Et dux Galganus, quorum quis forcior armis
85
Aut quis sit maior non est depromere promptum,
Precedunt cuneos gladiisque secantibus hostes
Cesaris irrumpunt cuneum nullumque uirorum
Formidant numerum. Pereunt perimentibus illis
Mille uiri; per rura uage ruit unda cruoris.
90
Porro Galganus, quo nil ardentius optat,
Cesaris impetui uelox uelocis ad instar
Fluminis occurrit et eum stricto impetit ense.
Lucius exultat quia cum tam milite forti,
Cum tam magnanimo potuit certamen inire.
95
Ambo pares etate, pari probitate corusci,
Viribus equales, equali mente superbi,
Mutua bella gerunt, crebros dant ensibus ictus,
Alter in alterius dispendia mortis anhelat:
Cum Romana cohors accedit et Armoricanos
100
Cogit ad Arturum festino tendere gressu.
Arturus succurrit eis dicitque: "Fideles
Et fortes socii, mecum properate; Quirinos
Sternite semimares, titulisque adiungite nostris."
Parent: apparet cui mens adquirere laudem.
105
Incurrendo necem regem precedere malunt
Quam uincendo sequi. Rex extracto Caliburno
Irruit in Lacios, sternit, ceditque, facitque
Ense uiam; quemcumque semel ferit, ad Stiga mittit;
Sternit equos equitesque simul. Veluti Iouis ales
110
Dispergit uolucres, ueluti leo nobilis ire,
Quem stimulat ieiuna fames et uentris inanis
Ingluuie pellente rapax auidusque cruoris,
Se gerit in tauros, rapit hos et dissipat illos:
Sic in Romanos deseuit marcius heros.
115
Ecce duo reges fato rapiente sinistro
Arturi simul ense cadunt; quoscumque uel hasta
Sauciat aut gladio, uitam cum sanguine fundunt.
Excitat Arturus Britones, Cesarque Quirites
Ad bene pugnandum. Pugnant: quandoque Quirites
120
Excellunt Britones, illos quandoque Britanni.
Dum sic ambigitur cui fauerit alea martis,
Claudiocestrensis consul Morindus in hostes
Cum legione sua ruit irrumpitque cohortes
Cesaris a dorso ueniens, nil tale timentes.
125
Lucius imperio cedit, percussus in imo
Pectore letifere Morindi cuspidis ictu.
Desperant Lacii nec cessant Cesare ceso
Cedere cedenti, donec uictoria cessit
Brutigenis uictrixque tulit pars omnia uicte.
130
Inde suos proceres in eodem marte peremptos
Separat a Laciis Britonum rex et sepeliri
Mandat honorifice, necnon et corpora condi
In tumulis Romana iubet ritu Laciorum;
Cesareumque facit portari corpus ad urbem
135
Romuleam patribus pro uectigale petito.
Ponderat in Libra sol tempora, pondere iusto
Equatum cum nocte diem, cum uictor ad urbes
Allobrogum tendit et eas sibi subiugat. Illic
Expectat dum cedat hyemps et dampna diei
140
Restituens Aries nocturnas subtrahat horas,
Vt niue cessante, cum prima uolarit hyrundo,
Transuolet Alpinos cum multo milite montes
Ytaliamque sibi Romamque dolente senatu
Subdat et imperii moderetur frena subacti.
145
Sed Deus opposuit tantis sua numina uotis.
Nam uiolasse thorum regis regnique Britanni
Vsurpasse sibi sumptum diadema Modredum
Fama refert, minime iustum, minimeque fidelem
In sibi commissis. Auditis anxius istis
150
Gallorum curam regi committit Hoelo,
Inque suum regnum cum regibus insulularum
Occeani pede retrogrado trans equora tendit.
At rex intrusus, sceleris temerarius auctor,
Fedus init cum Saxonicis et tradit eisdem
155
Plagam illam regni fluuio que distat ab Humbro
Ad Scotos populos et quas Hengistus et Horsus
Sub Vortigerno terras tenuere. Chericus
Dux octogentas Euro impellente carinas
Plenas paganis populis armisque Modredo
160
Ducit in auxilium. Modredus conuocat omnes
Vicinos et quos habet eius auunculus hostes,
Et uenit ad Rutupi Portum cum multiplicato
Agmine pagane gentis populique fidelis.
Occurrens Arturus eis se mittit in illos.
165
Mille cadunt utrinque uiri; cadit inclitus ille
Galganus, cadit Auguselus rex Scoticus. Eius
Yuenus fratris Vriani filius illum
In regno sequitur fortem, fortissimus heres.
Arturus tandem magna ui litus adeptus,
170
Modredum cuneosque suos ostendere terga
Cogit, funestas cedes in terga gerentes.
Impius inde fugit et tendit nocte sequenti
Guintoniam. Regina subit uenerabile templum
Virgineoque choro se conserit et uidualem
175
Assumit uitam, uiduam mentita: duobus
Nupta tamen uiuisque uiris, incesta secundo.
At rex Arturus, quia tot cecidere suorum
Anxius et tristis, defuncta cadauera condit;
Vestigatque suos aquila uelocior hostes,
180
Guintoniamque petit et eam regemque Modredum
Obsidet. Egressus cicius Modredus ab urbe
Tendit in Arturum. Quot ibi pars utraque fortes
Amisit mandare stilo non est breue. Tandem
Destituit campum pars perfida. Victa recedit
185
Cornubiamque adiens dispersa recolligit illic
Agmina et expectant regem proceresque sequentes.
Currit harenosus eterno Cambula cursu.
Vndique conueniunt illuc et bella minantur
Intestina sibi: fraterno federe fracto
190
In iugulum fratris intendit frater; anhelat
Filius in patrem, uicta pietate paterna;
Inminet exicio nati pater. Omnia iura
Nature confusa iacent; concessa uidentur
Fasque nefasque simul, gladio dum uincere captant.
195
Qui fera tela tenet non curat quid sit honestum:
Esse tamen constat errore molestius omni
Et nece deterius quod tanta licencia ferri
Sit data paganis in Christi dilanianda
Membra. Modrede, tuum facinus - populique Britanni
200
Dedecus eternum! Miser et miserande, misertus
Esto tui; miserere tuis. Tibi federa nulla
Sint cum Saxonibus. Nam rem cum nomine ducunt:
Saxones a saxis, quibus hii sunt asperiores
Austerique magis. Hostes exclude malignos,
205
Teque reconcilia regi regnoque tuisque.
Peccasti: te peniteat. Tibi parcior hostis
Rex erit Arturus quam Saxones: ille laborat
Armaque iusta gerit pro libertate tuorum;
Illi nituntur et uotis omnibus optant
210
Vt subeas seruile iugum. Nescisque quod olim
Fecerit Hengistus genero socer? Impius illi
Eripuit regnum. Manet ardor in omnibus idem
Eiusdem generis. Te proles prodiciosa
Prodere molitur; dum res sinit ipsa, resiste.
215
Sed quia regnandi te tangit tanta cupido,
Cedere te regi uetat angelus ambicionis;
Et, memor ipse sui casus causeque ruine,
Consimili capiens te crimine tollit in altum
Vt te deiciat lapsum grauiore ruina.
220
Ecce tui sceleris celer et fortissimus ultor
Cum uirtute uenit ut Saxones obruat armis,
Quos tociens domuit et ab hac regione fugauit.
Cuius uirtutem quadrangulus orbis obhorret:
Wallia seruit ei; famulatur Hybernia uicta;
225
Scocia subicitur; Islandria mitis obedit;
Norguegia assurgit, succumbit Dacia; cedit
Francia; Roma fere facta est prouincia ceso
Cesare; uectigal promittit solis ab ortu
Regibus orbatus orbis se sponte daturum
230
Ad gelidas Alpes; populum qui subiacet Artho
Causa duplex trepidare facit; quos torrida torret
Arturi terrore tremunt Hyspania. Pacem
Postulat et ueniam poscit quicumque superbe
Contradicit ei; se dampnat seque reatus
235
Reprobat esse reum nec dignum ducere uitam.
O miser, o uicture parum, quis te trahit error
Vt superare putes cum paucis hostibus illum,
Quem totus metuit mundus, quem totus obhorret
Antipodum populus, cui mortis clausa propheta
240
Merlino testante uia est, si credimus illi?
Sed quia fatorum contra decreta uenire
Nulli permissum est, ad bellum tendit uterque
Ante datum fatis. Acies disponit uterque.
Modredus statuit tres turmas et legionem
245
Qualibet in turma ponit; sibi sex legiones
Seruat ut obseruent ipsum. Sublimis aperta
Voce suos socios exhortans sic ait illis:
"O iuuenes fortesque uiri, prosternite mecum
Emeritos paucosque senes, quos longa malorum
250
Debilitat series. Vester que possidet hostis,
Assigno uobis urbes, castella domosque."
Agmina uero nouem, totidem commissa magistris,
Ordinat Arturus, et eis hoc ordine dicit:
"O procerum generosa cohors, o munere quorum
255
Me metuit mundus, quorum belloque togaque
Consilio fretus domui tot climata mundi,
Ecce phalanx periura fuge loca congrua querens
Cornubiam peciit; nec habens quo prodeat ultra,
Restat ibi. De se desperans cuncta relinquit
260
Arbitrio fati. Laus sit et fama perhennis
Tot simul a paucis superari: nec labor ingens.
Adde quod arma gerunt contra rectumque piumque,
Non ueriti temerare fidem patrumque statuta.
Nos pia causa mouet, patriam defendere nostram.
265
Quis putet in bello stabiles dominoque fideles
Saxones empticios, pro munere castra sequentes?
Cum clangor lituum, uoces, hinnitus equorum,
Cum fragor armorum, strepitus, resonabilis echo
Ingeminans uoces irruperit aera, uiles
270
Terga dabunt conducticii campumque relinquent."
Nec mora concurrunt acies tantoque fragore
Aer concutitur, quantus fieret resolutis
In chaos antiquum celo terraque marique.
In primo belli conflictu mille sagittis,
275
Mille cadunt iaculis. Gladiis seges alta uirorum
Secta iacent membra. Late ruit unda cruoris
Et fluit in fluuium. Naturam Cambula fontis
Mutatam stupet esse sui. Transcendit inundans
Sanguineus torrens ripas et ducit in equor
280
Corpora cesorum; plures natare uideres
Et petere auxilium, quos nondum uita relinquit.
Dum stat in ambiguo cui parti gloria laudis
Cesserit, ecce ruit Arturus cum legione
Quam sibi seruarat illuc ubi stare Modredum
285
Conspicit, et tendit gladio ductore per hostes.
A dextra leuaque cadunt quos enumerare
Non est in promptu. Cadit auctor prodicionis
Causaque Modredus. Tamen agmina prodiciosi
Ceso non cedunt domino; sed fortiter instant
290
Et sternunt Britones necnon sternuntur ab illis.
Agmina cuncta fere pereunt regesque ducesque,
Viuo rege tamen, cui mortis ianua clausa
Creditur, Arturo. Stat et hic in pectore uulnus
Letiferum gestans. Regni diadema Britanni
295
Dat Constantino, genito genitore Cadore.
Cingitur occeano memorabilis insula, nullis
Desolata bonis: non fur, non predo, nec hostis
Insidiatur ibi; non nix, non bruma, nec estas
Immoderata furit. Pax et concordia perpes:
300
Ver tepet eternum; nec flos nec lilia desunt
Nec rosa nec uiole; flores et poma sub una
Fronde gerit pomus. Habitant sine labe pudoris
Semper ibi iuuenis cum uirgine. Nulla senectus,
Nullaque uis morbi, nullus dolor: omnia plena
305
Leticie. Proprium nichil hic, communia queque.
Regia uirgo locis et rebus presidet istis,
Virginibus stipata suis pulcherrima pulcris
Nimpha, decens uultu, generosis patribus orta,
Consilio pollens, medicine nobilis arte.
310
Ac simul Arturus regni diadema reliquit
Substituitque sibi regem, se transtulit illuc,
Anno quingeno quadragenoque secundo
Post incarnatum sine patris semine uerbum.
Inmodice lesus Arturus tendit ad aulam
315
Regis Auallonis, ubi uirgo regia uulnus
Illius tractans, sanati membra reseruat
Ipsa sibi; uiuuntque simul, si credere fas est.
Inde duo fratres, Modredi perfida proles,
Patri consimiles, et Saxones arma nefanda
320
In Constantinum conuertunt. Ille feroci
Mente resistit eis et eos ostendere terga
Versa fuge cogit. Fratrum fugit unus ad urbem
Londoniam; fugit Eboracum perterritus alter.
Quos rex insequitur, et eos interficit infra
325
Ecclesias aliosque suos exterminat hostes.
Inde tribus regnum rexit feliciter annis.
Ense nepotis obit Conani. Qui tamen illi
Succedit, iuuenis mire probitatis, in ipso
Subiecti dignus regni diademate, si non
330
Esse uideretur belli ciuilis amator.
Nam Constantini fratrem, qui proximus illi
Post eius mortem succedere debuit, ense
Interimit puerosque duos quos ille crearat.
Desistitque anno regni regnare secundo.
335
Vortiporus succedit ei, quem Saxones armis
Infestant; sed eos eliminat. Inde quieta
Pace frui Britones ceperunt quatuor annis.
Rege dato fatis, Malgo succedit eidem,
Defensor patrie, largus dator, hostibus hostis,
340
Ore decens, membris robustus, corpore magnus.
Sed tamen has omnes uirtutes unica labes
Adnichilat penitus, cuius narratio nares
Offendit Domini penetratque ad sidera fetor.
Qui simul occeani superauit sex regiones,
345
De medio sublatus adit uel culmina celi,
Vel sedes Erebi, mediumue quod omnia purgat
Que recipit proprioque loco purgata remittit.
Inde sibi sumit diadema Carecius, hostis
Iusticie, patrie populator, amator iniquus
350
Nequicie, uenie contemptor, segnis in hostes,
Inque suos seuus, ciuilia prelia captans.
Quo regnante uenit rex Affricus innumerasque
Gormundus naues adducens intrat Hybernas
Et superat fines. Cui Saxones, impia turba,
355
Se sociant. Veniuntque simul cum fortibus armis
In Britonesque mouent bellum regnumque lacescunt
Ignibus et ferro. Nec eis obstare Britanni
Sufficiunt, quoniam ciuilia bella mouentes
Hostibus indulgent. Hostes regemque suosque
360
Infestant timidosque fugant perimuntque fugatos.
Alma cohors cleri, sanctorum corpora gestans,
Ecclesias reditusque suos patriamque relinquit.
Occupat extera gens partem misere regionis,
Et partem retinent Britones sibi. Rege Britanno
365
Terra diu caruit et Saxones instituerunt
Tres simul aut plures reges sibi. Sed diuturna
Pace frui nequeunt: nam se quandoque cruentis
Infestant armis, et eos quandoque Britanni.
Huc Augustinum meritis et nomine clarum
370
Gregorius presul Romanus mittit ut Anglos
Conuertat doceatque fidem preceptaque Christi.
Ecclesias igitur Britonum legatus et urbes
Visitat et sanctum semen disseminat illis.
Septem presulibus atque archipresule gaudet
375
Pars Britonum et multis abbatibus et monachorum
Cetibus innumeris cleroque Deoque dicatis
Virginibus. Quos sanctus adit legatus et illis
Accitis inquit: "Britones, nos dirigit ad uos
Roma caput rerum, cui uos debetis honorem,
380
Vt uestra pariter ope freti uerba salutis
Catholicamque fidem peruersos edoceamus
Saxonicos gratosque Deo reddamus eosdem.
Inde est quod uobis mandamus precipientes,
Summo pontifici subiecti more priorum,
385
Exhibeatis opem nobis ad restituendum
Anglos ecclesie; si sollicitudinis huius
Participes sitis, eritis simul et meritorum."
Vrbs antiqua fuit, cui nomen Bangor. In illa
Claustrales monachi degunt abbate sub uno,
390
Nomine Dyonotes, qui quanto Cincia soli
Cedit et excedit eadem fulgore Boetem,
Tanto precedit uicinos celibe uita,
Artibus ingenuis, laudandis moribus, ore
Facundo, sancta doctrina, religione.
395
Ille ferens commissa sibi responsa suorum
Exponit sancto legato sicque subinfert:
"Sancte uir, admiror te nobis obuia iuri
Precepisse duo statui non congrua nostro.
Quis nisi mentis inops inimicis predicet, aut quis
400
Libertate fruens domino se subdere querat?
Ortus et occasus inuisos esse Britannis
Saxones agnorunt, ut quos feritate maligna
Subplantare uolunt. Hostilis sermo placere
Non solet: immo suos peruertit et obstruit hostes.
405
Preterea Britonum gens libera ferre recusat
Obsequium cuiquam legato. More priorum
Presulibus subiecta suis, a tempore longo
Esse sui iuris consueuit nostra propago."
Dixit; et Anglorum reges audita molestant
410
Et nimis offendunt cleri responsa Britanni.
Vnde ineunt Britones et eorum funditus urbes
Vi delere student, nulla pietate reducti.
Cingitur innumero Legecestria Saxone. Clausi
Missilibus saxisque suos defendere muros
415
G<n>auiter intendunt; prosternere fortiter Angli
Ad terram properant muri munimina. Tandem
Vrbs capitur; pereunt ciues discrimine nullo,
Insontes sontesque simul. Sacratus apertis
Arua rigat iugulis cleri cruor. Hostia celi
420
Tota patent ualuis adapertis. Hostica Christo
Hostia grata placet, non sacrificantis amore,
Set quia membra sibi capiti conformia gaudet
Conseruisse Deus. O quam admirabile bellum
Est ubi qui patitur reputatur uictor, et ille
425
Qui uincit uictus: cedit uictoria ceso,
Cedit cesori confusio; cesus ad astra,
Cesor ad infernum post cursum tendit agonis.
Dum sibi congaudent capta sic Saxones urbe,
Ecce duces Britonum collatis fortiter armis
430
Inuadunt Anglos. Aduersa fronte resistit
Hostilis rabies. Post multum uero cruoris
Vndique diffusi, campum pagana relinquunt
Agmina; christicole pociuntur honore triumphi.
Inde sibi Britones Caduanum, corpore magnum,
435
Viribus indomitum, sapientem, mente ferocem,
Preficiunt regem. Nouus ergo rex fugientes
Anglos insequitur, Britonum comitantibus ipsum
Ciuibus innumeris. Quos cum prope nouit adesse
Rex Edelfredus, uelociter excitat omnes
440
Anglorum reges, ope quorum tutus in hostes
Tendit. Dispositis turmis utriusque cohortis,
Consilio procerum ducuntur ad oscula pacis
Reges. Inter eos firmato federe tali
Insula diuiditur: Caduano cedit ab Humbro
445
In zephirum; cedit Anglo pars cetera regi.
Nec mora mirus amor reges connectit ut ipsos
Non tantum socios, sed fratres esse putares.
Interea propria deserta coniuge ducit
Rex Edelfredus aliam. Deserta recurrens
450
Occius ad regem Caduanum, supplicat illi
Vt sibi pacificet regem. Quod cum nequit, illam
Tractat honorifice propria cum coniuge, donec
Vtraque parturiat: utero gerit utraque prolem.
Parturiunt pueros. Deserte nascitur infans;
455
Eduuinus ei nomen datur. Et Caduano
Nascitur ex propria Caduallo coniuge. Nati
Nutritique simul, missi simul ad Salomonem
Armorice regem, simul edocti rudimenta
Illic milicie, mira probitate coruscant.
460
Defunctis patribus patrum diademata sumunt.
Nodus amicicie qui patres iunxerat, idem
Vincit eos, et par concordia parque uoluntas.
Set quoniam breuis esse solet concordia regni
Eiusdem dominis, fidei Caduallo resoluit
465
Funiculum ueteris et amoris federa rumpit;
Et paris impaciens regni tocius habere
Dum parat, amittit regni tocius habenas.
Nam Caduallonem dum postulat ore doloso
Rex Eduuinus ut eum permittat in eius
470
Regno more suo patrie diis sacrificare,
Imposito capiti regis diademate, dumque
Consulit ipse suos quid ad id respondeat, ipse
In gremio cari declinat forte Briani
Rex Caduallo caput; cuius barbamque comamque
475
Irrigat effuso lacrimarum fonte Brianus.
Rex ratus est pluuie guttas cecidisse suamque
Irrorasse comam, cum tollens lumina cernit
Ex oculis cari lacrimas fluitare nepotis.
Querenti causas fletus respondit: "Oportet
480
Vt sine fine fleam, dum sic gens extera nostras
Eneruet uires et deroget inuida nostro
Paulatim regno, cuius pars maior eidem
In sortem cessit; nec ea contenta, laborat
Vsurpare sibi quicquid retinere uideris.
485
An nescis quare petit Anglicus in regione
Sacrificare tua, cum sit sua lacior? Hoc fit
Vt, postquam nactus fuerit tua predia, nostrum
Regnum ui capiat et nostros nosque releget."
Hac Caduallo sui correptus uoce nepotis,
490
Quod rex Anglorum poscit negat. Ille tumenti
Corde furens regi scribit mandatque Britanno:
"Rex Caduallo, scias quod ego, nolisue uelisue,
Trans Humbrum regale feram diadema deisque
Sacrificabo meis." Cui sic Caduallo: "Coronam
495
Et caput abscidam pariter tibi, si sine nutu
In mea iura meo te sors deducet iniqua."
Commoti reges collectis uiribus in se
Mutua bella gerunt. Caduallo transmeat Humbrum
Cum ducibus Britonum; quibus obuiat Anglicus hostis.
500
Post cedes hinc inde datas Caduallo relinquit
Cum paucis campum, fugiensque per auia Scotos
Preterit; inde petit regem miserandus Hybernum.
At uictor Britones adit impiger et regionem
Illorum penitus ferro supponit et igni.
505
Collecta uero Caduallo classe reuerti
Nititur in patriam. Sed iter rex impius illi
Prepedit, augurio Pelliti doctus <Hyberi>.