Consuluit mea Clio mihi dare semen harene,
Deque labore meo steriles nascuntur avene.
Clio dedit lucem, nunc obfuscata tenebris;
Tunc erat urbs celebris, tunc Cesar in urbe celebris.
5
Profuit antiquis studio coluisse sorores,
Nunc mea Musa mihi meritos avertit honores.
Maro relegatus fuerat; pro <Titire>, proque
<Nocte pluit> rediit reparatus honore domoque.
Sed nunc mendicat quevis examine Clio,
10
Cogitur esuriens migrare per atria Clio.
Nunc vates docet esse fames, comes intus acerba,
Que docet et volucres humanitus edere verba.
Nemo Mecenas, nemo modo Cesar; Athene
Laudis honore carent fugiuntque theatra Camene.
15
Flacco Tibur erat, Nasoni iura paterna,
Mantua Virgilio - vati modo cara taberna.
Sic artes pereunt, sic rarus amator earum,
Raro tamen scribens patronum sentit avarum.
Set Dunelmensis presul metropolis, Hugo,
20
Iure dicabo tibi, que Palladis ubere sugo.
Nam nequeo reticere tue preconia fame,
Hoc tua nobilitas movet, imperat, exigit a me.
Tu mihi Mecenas, tu Cesaris emulus unus;
Quod tibi devovit vates tuus, accipe munus.
25
Tempore Cesareo quid Cesare maius haberi
Vel melius poterat? "nil" inquit concio cleri.
Tu melior, tu maior eo, cum sis vice regis
Cumque sacerdotis, gemine moderacio legis.
Hec tua maiestas meruit, pietatis amore
30
Fervida, iusticie non degenerante rigore.
Regia progenies, Karoli quem posteritatis
Edidit insignis successio, flos probitatis,
Te duce tango chelim, te presule teque patrono,
Quem colo, quem laudo, cui supplico pectore prono.
35
Quis pater et quis avus, quod erat genus, unde Britanni,
Que fuga, que procerum fata fuere, canam.
Tu mihi, Clio, fave, fer opem, modulare canora
Verba lira; totus spiret Apollo michi.
A Bruto Brito nomen, genus a generosa
40
Stirpe gerit, generis Dardanus auctor erat.
A duce Dardanii sumpserunt nomen, ab Ylo
Ylion, a Troe Troia vocata fuit.
Ortus ab his Priamus; cuius patre regna tenente
Iason adit Colchos nave secante viam.
45
Applicat ad Frigiam, rex obstat; at ille repulsus
Vertit iter, rapto vellere predo redit.
Succensum fastus non deserit, ira repulsam
Obicit, inque vices hinc timet, inde dolet.
Nam quotiens recolit, quotiens sua turba retractat
50
Facta Frigum, graviter fert graviterque ferunt.
Convenit ergo suos, placet ultio, classe parata
Tenditur ad Frigiam destruiturque polis.
Menia dant aditus, ruit Ylion, Herculis ense
Rex cadit, in preda filia redis abit.
55
Iam spoliis reparata Frigum, iam rebus onusta,
Iamque redit felix ad sua Greca manus.
Troia iacet spoliata bonis, privata decore,
Rege vacans; natus Laomedontis abest.
Mox aderat reparatque domos et menia replet
60
Milite, ne quovis pressus ab hoste foret.
Hic erat ille ducum fortissimus, ille disertus,
Ille pius, de quo fama tacere nequit.
Ense latus, sceptroque manus, diademate vertex
Induitur; felix coniuge, prole viret.
65
Fila sue Lachesis, status urbis, probra sororis
Morsque patris Priamo morte fuere magis.
Mittitur ad Danaos, petitur captiva; repulsam
Antenor patitur, nec repetita redit.
Numina causantes natos incusat, ad iram
70
Provocat, imperii quicquid ad arma facit.
Fit ratis, immo rates, ventoque vocata secundo
Regia classis abit; dux Paris iustus erat.
Nec mora, litus habent, portus patet, uncus harene
Figitur; explorat dux loca, nauta vias.
75
Fama refert venisse deos, hominumque figuras
Non hominum mores, non habuisse status.
Ardet in absentem Ledea cupitque videre;
Dumque videt Paridem, conicit esse Iovem.
Igne pari Paridem paribus sudare medullis
80
Incitat; affectat par Paris esse pari.
Mutua signa dabant, aberat Menelaus, ab ede
Phebea rapitur, fit fuga, predo redit.
Excitat ira duces Dolopum, coniurat Atride
Mirmidonumque manus, persequiturque Friges.
85
Consulitur Phebus; fatis repetitus Achilles
Ense colum mutat, vir modo, virgo prius.
Ylion impetitur, pugnatur comminus armis;
Hinc acies Danaum dimicat, inde Frigum.
Hectoris Archilocus gladio cadit, Hector Achillis;
90
Eacides Paridis prodicione perit.
Pirrus adest post fata patris, feritate paterna
Sevior, ex toto cetera patris habens.
Convenit Eneas Priamum, pacem movet, armis
Abdicat; obpropriis afficit ille virum.
95
Hic parat insidias, vocat Argos, fedus initur;
Signat iter, signat tempora, signat ubi.
Pirrus, imago patris, fremitu leo, tigris in hostem,
Occupat incautos; rex cadit urbsque ruit.
O facilis Ledea rapi facilisque reduci,
100
Post scelus et sceleris probra superba redis.
Exulat Eneas et navigat exule maior,
Namque bis undenis navibus equor arat.
Itur in Ytaliam, petitur Lavinia, cuius
Rex genitor prolis spe meliore caret.
105
Turnus in uxorem cupit hanc, Lavinia Turnum
Abnegat, inque virum captat habere Phrigem.
Femina preponit votis ignota propinquis
Extera; sic novit femina ferre vices.
Raro discernit, raro deliberat, etsi
110
Subdola, raro sapit, quid bene quidve male.
Marte ferox, sceptroque potens, formaque serenus,
Parque deis, immo plus Iove, Turnus erat.
Phrix erat inferior virtute, remotior evo,
Rege minor, nevis tactus et exul erat.
115
Hunc amat, hunc spernit, prepositus advena noto,
Nauta duci, regi naufragus, exul ero.
Fit subito felix; datur uxor ei, datur ora
Ytala, dantur opes et diadema datur.
Sic variat Fortuna vices, sic mesta secundat;
120
Sic sua non stabilis, sic malefida rota.
Sic dat opes, cui nigra prius. Quo venerat exul,
Quo miser, adversis prospera mutat ibi.
O felix, quem tanta beat tam regia coniux,
Tam bona, tam comis, tam Iove digna viro.
125
In regnum post fata patris successit Yulus,
Spes patris et nati multus in ore pater.
Non illum promissa Iovis, non fata deorum,
Non patris eventus destituisse reor.
Vincit avos; quantumque rose superatur honore
130
Spina rosam pariens, tam premit ille patrem.
Huic pater Anchise pia proles, Silvius heres,
Nunc polis Alba, prius Troia, Creusa parens.
Vritur, urentem comburit amatque puellam
Silvius, et vivo patre potitur ea.
135
Suadet amor venerem, coeunt bis, terque quaterque;
Res patet, inque brevi fit pater, illa parens.
Dum tumet alvus ei, dum spes iubet esse parentem,
Sollicitatur avus, quid paritura foret.
Consulit ariolos, astrorum consulit ortus,
140
Consulit occasus, consulit ipse magos;
Fertur ab ariolis, astrorum fertur ab ortu,
Fertur ab occasu, quid paritura foret:
Quod puer impurus, quod mors utriusque parentum,
Quod foret exul, inops, transfuga, sorte datur.
145
Verba loqui quandoque nocet, quandoque tacere
Expedit; arioli, que cecinere, luunt.
Partus adest, partusque subit discrimen et evi
Mater, et in partu desinit esse parens.
Cloto vocat puerum, vocat Atropos improba matrem,
150
Matris et interitus prolis origo fuit.
Nascitur ergo puer par Marti, maior Achille,
Dignus non redimi morte parentis erat.
Moribus Eneas, Hector pugna, Diomedes
Laude, Paris facie, nomine Brutus erat.
155
Nec puerum puer ille quidem, nec ephebus ephebum,
Nec vir ad arma virum fertur habere parem.
Namque puer iuvenile sapit, iuvenisque virile,
Virque senile, senum iura severa senex.
Vt pueri metas, ut adultos attigit annos,
160
Nunc cane, nunc iaculo prelia movit apris.
Non iaculum, non arcus iners, non nervus agebat
Ocia, non oculus, non sua cassa manus.
Cassa tamen sua dextra semel; nam vulneris ictu
Detorquens telum, mors patris ipse fuit.
165
Ergo pudor patrie, natorum dedecus, hostis
Nature, sceleris conscius, exul abit.
Brutus adit Danaos. Priami successio fastus
Passa Neoptolemi fata gemebat ibi.
Hunc Phrigibus commune genus, communio fatus,
170
Exilii paritas iungit et unit eos.
Expedit adversis mutare secunda vicissim,
Fervet in adversis prosperitate tepens.
Brutus in exilio bello calet, ante tepebat;
Tum Veneris fuerat, qui modo Martis eques.
175
Viribus exilium, morum probitate redemit,
Pronus ad omne decus, probra sui generis.
Quid moror? In Bruto Mars pugnat, Apollo perorat,
Arcadis ora sonant, vernat ymago Iovis.
Grecia miratur, stupet hinc Tros, inde Micenus,
180
Quanta sit in Bruto gratia, quantus honos.
Viribus Alcides, Paris astu, Delius arcu,
Castor equo, fratrum cestibus alter erat.
Hunc quoque larga manus, mens largior, utraque larga,
Prodiga neutra quidem, condecorare student.
185
Exhilarat sua fama Friges, perterritat Argos;
Hos sua comburit fiamma, serenat eos.
Trans hominem citraque deum sua fama laborat
Ferre virum, properans equiparare deis.
Hunc igitur statuere ducem, statuere patronum,
190
Seque dedere sibi gens miseranda Phrigum.
Absque manu fragili septena fuere virorum
Milia, qui Brutum constituere ducem.
His favet Assaracus, monet illos arma movere;
Indolis egregie Grecus ephebus erat.
195
Ex patre Grecus erat, Phrigia de matre creatus;
Nobilitate Phriges exprimit, ore patrem.
Pro patre suspectus Phrigibus, pro matre Micenis,
Vix ab utroque cavens horret utrumque genus.
Assaraco tria castra patent; ea demere frater
200
Nititur. Hic heres patris, at ille nothus.
Impetit hic illum, quia cum sit utrimque Micenus,
Alter habet faciles ad sua vota suos.
Convenit ille Friges, fedus datur; oppida munit
Brutus et armato milite replet ea.
205
Dux iter explorat, loca circuit; ilice stabat
Silva gravis, tuta silva latebra fuit.
Rex ibi mollis adhuc etatis, ibi mulierum
Agmen, ibique locat vulgus inerme senum.
Convocat Assaracum, nemus occupat, ardua lustrat,
210
Cumque manu valida devia collis adit.
Mittitur ad regem, petitur pax; liber abire
Tros rogat, aut valeat degere liber ibi.
Pandrasus ergo furit, stupet Argos, ad arma Micenos
Provocat, inque Phriges sevit Achiva cohors.
215
Convocat in cetum proceres, temeraria Bruti
Facta refert, quid agat, consulit. arma capit,
Deligit armatos, iter arripit. A Sparitino
Exilit oppidulo cum duce turba Phrigum
Regis in occursum, Phrigie tria milia pubis
220
Exiliunt, variis exspaciata modis.
Brutus equum stimulat, socios vocat, increpat
Argos, Tela iacit, gladio fulminat, ore tonat,
Occupat prudens armatus inermes incautos,
Providus ignaros, promtus ad arma pigros.
225
Fit fuga, diffugiunt Danai; Troiana iuventus
Insequitur, Bruti non vacat ense manus.
Pars Akalonis aquis immergitur, ense cruento
Pars cadit, incurrit mortis utrumque genus.
Obviat Antigonus fugientibus et fugientes
230
Convocat in turmas, fit quoque pugna recens.
Quid moror? Idei feriunt, ferientibus Argi
Dant sua colla, beat pugna secunda Phriges.
Dardanus exultat, cadit hostis, dux Anacletum
Ducit et Antigonum; cetera turba iacet.
235
Quam felix Bruto cessit victoria, preda
Nobilis: hic regis frater, at ille comes.
Oppida munit item, nemus occupat, ardua lustrat
Funera, captivis spem dat abire suis.
Pandrasus ergo furit, pudor urit eum, dolor angit;
240
Hic sibi captivos obicit, ille fugam.
Grecia tota suum decus exprimit, oppida Bruti
Obsidet, inque vices impetit, impetitur.
Insultus Danaum Bruto patet, anxius arces
Complicat, ambiguas horret finire vias.
245
Fit gravis insultus, pubes Troiana resistit,
Qua sua permittit machina, quaque vigor.
Viribus exhaustis miles tepet ustus, anela
Corda laborantum vexat acerba fames.
A duce consulitur. Nervosum luce Quiritem,
250
Nocte timet vigiles sollicitudo ducis.
Consulit ergo suos; Anacletum convocat, illi
Imperat imperiis cedere sive mori.
Dux manifestat opus, favet hic, permittitur ergo
Liber abire, - fides et comes obses erant.
255
Nocte dolis instructus abit, dormitur ab Argis;
Incidit in vigiles, agnitus ergo refert:
"Exiit Antigonus mecum de carcere liber;
Fratris in occursum regis adeste, viri!"
Ergo nemus subeunt vigiles, concursus utrimque
260
Fit gravis: ista manus cedit, at illa cadit.
His sua fata favent bona, nunc meliora futura,
Tam sibi propicium dux stupet esse Iovem.
Acriter invadit Danaos, armatus inermes,
Providus incautos: turba sopora ruit.
265
Vt patet obsessis, aperitur ianua, portis
Exilit et duplicat prelia leta cohors.
Acriter invadit Brutus tentoria regis,
Acriter invadunt cetera castra Friges.
Aspirat fortuna viris, his arma ministrat,
270
His favet et capto rege trophea beat.
Qui modo servus erat, iam liber; qui modo pauper,
Dives; quique modo transfuga, sorte datur.
Pullulat Ideis in florem fructus, in herbam
Messis, in auroram sepe vocata dies.
275
Servicii iam finis adest, iam Grecia Bruto
Paret, iamque sui meta timoris adest.
Oppida munit item, sepelitque cadavera, predam
Dividit et regem ducit adusque nemus.
Convenit ergo suos; que sint sua vota, requirit,
280
Queve peti moneant, queve petenda probent.
Pars monet, ut panem regni petat; altera clamat,
Vt perimat regem; tercia suadet iter.
Dum tremit incertus populus, Mempricius inquid:
"Absit, ut ista petat vel scelus istud agat.
285
Hic habitare malum, quia victis arma supersunt;
Obiciet natis gens male sana patres.
Letus in uxorem duc Innogen et pete naves,
Sit tua gens tecum libera, liber abi."
Rector adest; exponit ei, quam dira flagella,
290
Quam grave sudet onus, ni sua vota gerat.
Audit et exaudit, Frigibus sua fata secundat;
Innogen ergo duci regia nata datur.
Colligit ergo rates; frumento, vestibus, auro,
Armis et Bachi munere replet eas.
295
Cum ter centenis Troiani navibus equor,
Cumque bis undenis, cumque duabus arant.
Quis status ergo tibi, que lacrima, quis tibi planctus,
Innogen, ut patriam deseris utque patrem?
Hic tibi blanditur, genitoris ymago repugnat;
300
Hic reprimit lacrimas, auget at illa tuas.
Dardana classis abit, geminisque diebus et una
Nocte secat valido tercia regna Notho.
Litus habent. Iacet in pelago, - Laogecia fertur -,
Insula, plena feris, non habitata viris.
305
Vrbs ibi cive carens. Pirate menia quondam
Diruerant urbis, signa vetusta patent.
Sacra domus Trivie dat vera responsa petenti,
Stabat ymago dee sordida, thure carens.
Dux igitur subit antra dee cum vate Gerone,
310
Bis seni proceres cum duce templa petunt.
Ponitur ara triplex, triplex focus, una Tonanti,
<...>
Dum sua vacca Iovi, canis Herme, cerva Diane
Occidit, hic aditus intrat et orat ita:
315
"Virgo, fave, que luna poli, regina baratri,
Queque potens nemorum numina trina geris.
Os aperi reseraque mihi, que menia, sub quo
Sidere, que vel ubi sint habitanda loca.
Templa dicabo tibi, tibi thus, tibi sacrificabo
320
Balsama, virgineo virgo colenda choro."
Hec iterans novies, quater aram circuit; illi
Affuit in sompnis sic dea visa loqui:
"Solis in occasu iacet insula, feta gigantum
Semine, cive carens, undique clausa mari.
325
Pan ibi curat oves, ibi mel, ibi vena metalli,
Quaslibet innumeras terra resudat opes.
Hec tibi terra patet, sedes erit illa beatis
Civibus et natis altera Troia tuis."
Sic dea. Dux igitur perterritus antra recludit,
330
Visa refert sociis, precipit inde fugam.
Affrica transvehitur triginta diebus, ad Aras
Filistimorum tenditur absque mora.
Montes Azareos et Russicodam regionem
Pretervectus aquis, hostibus hostis adest.
335
Impetit, impetitur vix fretus ab hoste tropheo,
Vertit iter predo, preda fit apta satis.
Temporis articulo transacto flumine Malve
Mauritana subit litora classe cita.
Hic, quid agat, Brutus secum deliberat; illum
340
Cogit ad arma fames, imperiosa comes.
Quotquot ibi rerum fuerat a finibus usque
Ad fines pereunt igne vel ense cadunt.
Itur ad Herculeas onerata classe columpnas,
Dant ibi Sirenes exiciale melos.
345
Tirrenas transvectus aquas ad litora tandem
Applicat, explorant, que loca quive viri.
Gens prope litus ibi Troia fumante profecta
Exulat, Antenor, fata secuta tua.
Dux illis pietate gravis, gravitate modestus,
350
Effluit in neutro, servat utroque modum.
Par erat Alcide pugnando. Nemo gigantum
Compellare ducem viribus ausus erat.
Nomen ei Corineus erat; communis utrique
Iungit origo duces, iungit utrumque genus.
355
Ergo Phriges Phrigibus sociantur; fit Corineus
Assecla, duxque duci fit comes, immo cliens,
Dummodo fiat adhuc maior duce; de Corinei
Nomine nomen adhuc gens Corinensis habet.
Classe cita maris alta secant, Aquitania tandem
360
Cernitur, et portus Ligeris uncus habet.
Fitque diebus ibi mora septem; mittitur ergo
Miles, ut exploret, que loca prima petant.
Pictus ibi regnum tenuit Gosfarius; illum
De probitate ducis fama timere facit.
365
Dirigit ad naves legatos, querit an arma
Dux ferat an pacem, quidve petatur ibi.
Iam nemus exierat Corineus, cumque ducentis
Legerat arva viris fessus agendo feras.
Inscius occurrit legatis; ergo rogatus,
370
Cur sua curve feras persequeretur, ait:
"Silvestres agitare feras studiumque Diane
Qui vetat, ille fera plus feritatis habet."
Luditur alternis sermonibus; in Corineum
Irruit Vmbertus, dux sua tela cavet.
375
Comminus arma movent; in frusta caput
Corineus Desecat Vmberti, cetera turba fugit.
Rex igitur feritate timens, ad bella Quirites
Excitat et regni provocat arma sui.
Navibus at Brutus munitis collocat intus,
380
Quicquid ibi sexus debilioris erat;
Cumque cohorte sua regi concurrit, utrimque
Acriter impugnant, hostis utrimque cadit.
Dum fieret miseranda diu cedes, Aquitanos
Impetit inque fugam dux Corineus agit.
385
Amisso gladio dat ei Fortuna bipennem;
Qua ferit, immo secat funditus ossa virum.
Miratur Brutus, miratur Dardana pubes
Et stupet Herculeum robur inesse viro.
Increpat ergo fugam: "Quid" ait "tot milia solum
390
Me fugitis? Numquid solus in arma vocor?
Vos tamen excusat victoris fama; gigantes,
Qui modo vos abigit, vincere suetus erat."
Verba Fuhardus ad hec remeabat, cumque trecentis
Consul adest equitum, fitque ruina recens.
395
Fit gravis, insultus: comes instat, at ille resistit,
Hic ferit, ille cadit, fitque bipennis hebes.
Huic caput, huic humeros, huic brachia, crura quibusdam
Frangit in occursu; nemo fit absque nota.
Irruit in cunctos, et in ipsum cuncta ruebant
400
Agmina, nec poterat solus ab hoste premi.
Dumque furit, pietate viri commotus ad iram
Provocat Ideos Brutus et instat atrox.
Regia signa cadunt, Phrigibus victoria cessit,
Fit fuga, Phrix instat, Pictus eundo celer.
405
Rex igitur fugiens, vix eluctatus ab hoste,
Vixque sui compos, Gallica regna petit.
Gallia rectores sortita fuit duodenos;
Hos adit, his aperit, que sibi causa vie.
Quod petit annuitur, promittitur ulcio regi,
410
Sevit in absentes Gallia tota Phriges.
Exultat Brutus, letatur Dardana pubes,
Ditatur spoliis classis onusta Phrigum.
Fit miseranda viris cedes, incendia villis,
Desolamen agris, magna ruina feris.
415
Explorant patriam, metantur castra, locantur
Menia, Turonis que modo dicta polis.
Brutus habet patriam, dominatur ei; dominantur
Victores spoliis et dominatur agris.
Sed non securus, non tutus res alienas
420
Possidet; immo locat castra timetque sibi.
Quis timor est alii tutus sibi? Nemo timetur,
Quin timeat sibi mens conscia, pena gravis.
Iam Pictus, iam magna cohors, iam Gallia tota,
Et numerus regum iam duodenus adest.
425
Agmina precedit Gospharius ac duodenis
Dispositis turmis previus arma gerit.
Hostibus exclamat visis. "Invadite, fortes,
Debile vulgus" ait "semivirosque, viri!"
Agmina concurrunt, clangit lituus, tuba raucos
430
Emittit sonitus, comminus arma sonant.
Prevaluere Phriges, hostes cecidere: duobus
Milibus occisis cetera turba tepet.
Sed quia maior erat Gallorum turba, coactis
Viribus impellunt in sua castra Phriges.
435
Fit gravis obsessis insultus. Nocte sequente
Cum duce consilium sic Corineus init:
"Egrediar castris nemorisque subibo latebras;
Gallica dum feries pectora, terga premam."
Dum placet hec cunctis sentencia, dux Corineus
440
Cum tribus egrediens milibus arva legit.
Lux aderat, properantque viri, quos Brutus ad arma
Provocat; a tergo dux Corineus adest.
Exoritur cedes, fit clamor, utrimque virorum
Milia multa cadunt, hostis utrimque furit.
445
Tros ibi Turnus erat, Bruti cognatus, in hostem
Improbus, improbrior vix Corineus erat.
Sexcentos pugnando viros occidit, at ille
Occidit et telis pectora fossus obit.
Dicta polis Turonis erat de nomine Turni,
450
Imposuitque loco nomen humatus ibi.
Brutus in adversos hinc sevit et hinc Corineus
Imminet a tergo, consuliturque fuga.
Fit fuga Gallorum; sed non victoria Brutum
Commovet, immo dolet compatiturque suis.
455
Consulit ergo rates conscendere, cumque triumpho
Fata sequi suadet commonitusque deum.
Navibus ergo citis Totonesia litora pulsant,
Heret adoptatis anchora fixa vadis.
O tociens optata prius, tociensque cupita
460
Insula iam petitur, iamque petita datur.
Terra ferax et amena situ, dum nomen habebat
Albion, indigena plena gigante fuit.
Diffugiunt nemorisque petunt obscura gigantes;
Nemo colonus ibi, principe terra vacat.
465
Dux iter explorat, regiones circuit illas,
Distribuit sociis, insula sorte datur.
Edificant urbes, metantur castra, domorum
Tecta levant, condunt menia, rura colunt.
Dicitur a Bruto sortita Britannia nomen,
470
Dicitur et Bruti Brito fuisse genus.
Pars Corinea datur; Corineo de duce nomen
Patria, deque viro gens Corinensis habet.
Nunc eadem fertur Cornubia; dicitur ergo
A cornu patrie, vel male lingua sonat.
475
Eligit hanc patriam Corineus, namque gigantum
Turba redundat ibi, quos vir ad arma movet.
Herculea virtute potens, dimensus in altum
Goymagog cubitos tres habet atque novem.
Ilex aut abies quevis radice retenta
480
Sepe gigantea decidit icta manu.
Dum solitum de more deis libabat honorem
Brutus et in portu sacra daturus erat,
Ecce gigans predictus adest, inopina Britannis
Prelia, bis denis associatus, agit.
485
Comminus instatur, concurritur acriter, hostis
Occidit, occidunt horrida monstra Phriges.
Prevalet Ideus pugnando, cumque gigante
Goimagog pugnam dux Corineus init.
Ylia vincla terunt, oppugnant ergo lacertis
490
Brachia, pectoribus pectora, pesque pedi.
Implicat ergo gigans Corineum; dumque coartat
Vincula, conqueritur fragmina costa triplex.
Incitat ira ducem: revocatis viribus hostem
Imponens humeris in mare trudit eum.
495
Goemagog Saltus locus ille vocatur ab illo
Tempore, tempus adhuc usque vocatur ita.
Dux statuit leges; Thamasis prope flumen amenum
Dum videt esse situm, menia fundat ibi.
Edificatur ibi metropolis, emula Troie
500
Menibus, a Troie nomine nomen habet.
Nomen ei Nova Troia datur, post hec Trinovantum
Vtpote corrupto nomine nomen habet.
Hec est illa polis, cui tres tria dona ministrant:
Bacus, Apollo, Ceres, pocula, carmen, ador.
505
Hec est illa polis, quam Iuno, Minerva, Diana,
Mercibus, arte, feris, ditat, adornat, alit.
Hec Nova Troia prius, Trinovantum deinde, Kaerdul
Postea, Lundonie sed modo nomen habet.
Lud, cum quo Cesar commisit prelia, frater
510
Cassibellani, nominis auctor erat.
Vrbe decorata, multiplice turre referta,
Civibus instituit dux sua iura suis.
Rex tunc Heli Iudee fueratque sacerdos,
Et Philisteis cesserat archa Dei.
515
Hectoree Troiam successio posteritatis
Rexit, et Hectoree Pergama prolis erant.
Silvius, Enee proles et avunculus idem
Bruti, regnabat iura Latina regens.
Innogen uxorem Brutus cognovit, at illa
520
Tres peperit natos nobilitate pares:
Par probitas illis, par virtus, parque decoris
Gracia, par fame gloria, parque decus.
Locrinus primo natus, Camberque secundo,
Albanactus erat tercius hisque minor.
525
Vergitur in senium genitor, senioque gravatus
Dividit his regnum: pars sua cuique datur.
Annis sceptra tenens bidenis bisque duobus,
Arripit humane conditionis iter.
Debita nature solvit: spiraminis aer,
530
Dis anime, molis fit quoque terra capax.
Vnde superbit homo, racione carens? Alienum,
Quicquid habet, poterit dicere, nilque suum.
Mors homini stimulus, mors culpe pena parentis,
Iustior invidia mors quoque, morte nichil.
535
Rex fluit in cineres, domus urna, locus Trinovantum,
Splendida pransus herus vermibus esca datur.
Locrino, quia maior erat, res maxima regni
Cesserat, et mores exprimit ille patris.
Altera pars Cambro, que nunc quoque Gualia fertur,
540
Contigit, a Cambro Cambria nomen habens.
Fit sua pars minimo; sua pars Albania nomen
A duce tunc habuit, Scocia dicta modo.
Dum sua regna diu concordi pace vigerent,
Humber ad Albanos applicat arma gerens.
545
Rex erat Hunorum. Cui gens Albana resistit
Cum duce fida suo; dux cadit, illa fugit.
Hostibus insidias audito funere fratris
Locrinus, Cambro consociatus, agit.
Viribus explicitis occurrunt acriter Humbro;
550
Vincitur et fugiens turpiter Humber abit.
Dum fugit, obstat ei flumen; submergitur illic,
Deque suo tribuit nomine nomen aque.
Ergo didatus spoliis, auroque potitus
Victor distribuit singula queque suis.
555
Tres ibi candoris nivei roseique decoris
Feminei sexus regia classis habet.
Pulcrior his Estrildis erat. Germania tellus
Hanc aluit; rapte rex pater huius erat.
Tota decora fuit, sine nevis et sine ruga;
560
Nil, sibi quod livor carpere possit, erat.
Humber eam rapuit vastando suam regionem
Arripuitque duas, dum rapuisset eam.
Cessit ei probitate Ceres, Cytherea decore,
Iuno pudicicia, nobilitate Rea.
565
Captus ea Locrinus erat, non captus, at ustus;
Vstus, at - ut dicam verius - ardor erat.
Hanc amat, hanc optat, sola suspirat in illa;
Sic amat ille furens, sic furit ipse furor.
Non curat leges, non curat murmura vulgi,
570
Non placet alterius teda iugalis ei.
Displicet hoc, Corinee, tibi, quod teda iugalis,
Quam pepigit nate, sit sibi nata modo.
Dux ergo de more furit, raptaque bipenne
Alloquitur regem sicque minatur ei:
575
"Heccine reddis" ait "mihi premia, reddis honores
Hos mihi, regna dedi qui tibi quique patri?
Iam tibi friget amor, languent conubia nate;
Nondum nupta quidem iam viduata dolet.
Pulcrior uxor adest; sed barbara, sed fugitiva,
580
Sed lupa, sed Cilices novit amare vagos.
Facta lues, si forte queam vibrare bipennem;
Que mihi sint vires, experiere modo."
Hec iterans clamabat item similisque furenti
Insilit, opstat ei curia, paxque datur.
585
Rex igitur promissa duci, dux mutua regi
<...>
Solvit et uxor ei; sed onus, sed cura, sed error,
Sed labor et iugis sollicitudo datur.
In licitis minus ardet amor, minus acriter urit;
590
Plus iuvat illicitus, plusque saporis habet.
Plus amor Hestrildis, minus illum Guendoloene
Commovet; hinc fervet flamma, sed inde dolet.
Quicquid amans patitur tanquam nil senciat, illi
Sic labor est requies, sic leve dura pati.
595
Gaudet amans mala plura pati, quia plurima sudans
Plus amat; adversis multiplicatur amor.
Fit specus, inque specu latitabat quatuor annis
Et tribus Hestrildis, rexque potitur ea.
Ergo tumet partu, natam parit; ut reor, ipsa
600
Matris habet speciem, cetera pene patris.
Guendoloena parit, nati fit mater: in ore
Gestat avum, nomen fertur habere Madan.
Guendoloena sui post fata patris reprobatur;
Hanc fugat Hestrildis, regia facta comes.
605
Guendoloena dolet, petitur Cornubia, vulgus
Convocat et proceres consulit, acta refert.
Compaciuntur here proceres et prelia suadent,
Compatiturque sibi vulgus et arma capit.
Militibus confisa suis regina tirannum
610
Impetit, afflictus fit prope Sturen aque.
Hostibus oppugnant hostes, lesusque sagitta
Locrinus moritur, victaque turba fugit.
Rege cadente cadit gens regia, rege peremto
Pax fit, et imperii femina iura rapit.
615
Sevit imago patris iam femina: cumque parente,
Vt iubet, in fluvium precipitatur Abren.
Nomen Abren fluvio de virgine, nomen eidem
Nomine corrupto deinde Saberna datur.
Annis bis senis regnans post fata mariti
620
Exuit et nato dat diadema suo.
Sufficit ergo sibi Cornubia; dumque vigebat
Vita sibi, patrio more regebat eam.
Silvius Italiam, Samuelque propheta regebat
Iudeam, vates luxit Homerus adhuc.
625
Ergo Madan geminos genuit de coniuge natos:
Alter Mempricius, Mansim at alter erat.
Vtque quater denis regnum possederat annis,
Stemmatis et vite fit sibi meta sue.
Lis oritur natis, regnum captatur utrique;
630
Cum nec utrique queat cedere totus honor,
Colloquium capitur. Menpricius instimulatus
Demone, fraternum polluit ense capud.
Optinuit regnum, non rex tamen, immo tirannus;
Deletor proprie gentis et hostis erat.
635
Hic, ut abusus erat pueris, uxore relicta,
Que fuit Ebrauci mater, ad ima ruit.
Vt sua bis denis feritas regnaverat annis,
Venatu rediens fit cibus ille lupis.
Tunc in Iudea Saul regnabat; at ille
640
In Lacedemonia, cui grave nomen erat:
Nominis <Eu> pars prima sui, pars altera <ca> sit,
<Ristius> addatur tercia, nomen habes.
Ebraucus post fata patris denis quater annis
Sceptra regens, magne vir probitatis erat.
645
Post Brutum hic primus erat, qui Gallica regna
Navibus advectus depopulatus erat.
Ad sua navigio regna redibat ovans.
Conditor urbis erat, que nunc Eboracus ab eius
Nomine nomen habet, qui decoravit eam.
650
Tunc in Iudea David rex, atque Latinus
Silvius in Lacio regna tenebat avus.
Festa dies pascalis adest; duc ocia, Clio,
Et requiesce parum sitque remissa chelis.