Hugo Aurelianensis carmina 8

Testo base di riferimento: C. J. McDonough, 1984

Altre sezioni


Iussa lupanari meretrix exire, parari

Prouida uult ante, quamuis te sepe uocante.

Conponit uultum, meliorem dat sibi cultum,

Illinit unguento faciem, prodit pede lento.

5

Cum uenit ingressa, residet spirans quasi fessa

Seque uerecunde uenisse refert aliunde,

Quamqua<m> uenit heri, simulans timuisse uideri.

Cuius in aduentum famulorum turba sequentum

Extendit leta cortinas atque tapeta.;

10

Flagrat tota rosis et † menta † preciosis

Vestibus instrata domus, ut sit ei tua grata.

Omnia magnifice disponis pro meretrice;

Maiori cura cocus aptat fercula plura.

Que quasi morosa, quasi comis, deliciosa

15

Singula percurrit, degustat pauca, ligurrit.

Seruit tota domus. cum uina dat optima promus,

Sorbillat paullum, uix adprecians ea naulum.

Tecum nocte cubat quasi uirgo, que modo nubat;

Clamat dum scandis, quia res nimis est tibi grandis;

20

Anxia cum lite iurat non posse pati te;

Cumque gemens plorat, aditum stringendo minorat;

Qui si sit patulus, uix inpleat hunc bene mulus.

Cras ubi dimittis, obnubit timpora uittis,

Ne quis noscat eam, dum transuolat illa plateam.

25

Cum domus exilis habet hanc, casa sordida uilis,

Tunc sibi de riuo potum petit. in lare priuo

Inplent lactuce festiua fercula luce

Aut olus aut fungi. bene si quando uolet ungi,

Tunc emit exta bouis sacianda cadauere quouis

30

Vel capre uel ouis pecudumue pedes tribus ouis;

Vel panis duri calefacto frustula iuri

Frangens infercit, alia cui nocte pepercit.

Vilia tunc uilla, que fece fluunt, emit illa;

Fraude bacetigeri ne quid ualeat retineri,

35

In uirga numerum designat uterque dierum;

Venditor et uilli metretas conputat illi

Pro quadrante decem prebens ad prandia fecem.

Tunc si scurra pedes pede nudo pulsat ad edes,

Mimus siue calo uel suetus ludere talo,

40

Pene rigente malo celer hostia frangere palo

Leno discinctus, cicius te mittitur intus.

Plus habet inde pedes quam Peleus aut Diomedes

Nobiliorue Pelops: ita currit ad hostia uelox.

Ad uocem lixe properat metuens ea rixe,

45

Turpis et inconpta post scurram currere promta.

Quelibet inmunda loca poscat, non pudibunda,

Spe leuis argenti stabulo caput abdet olenti.

Quolibet inpelli leuis ibit amore lucelli.

Sicut apis melli semel heret dura reuelli,

50

Sic uolat ad munus meretrix, quod scurra dat unus;

Quo semel accepto cuiuis se uendet inepto.