Annus erat decimus et mensis in ordine primus,
Cum male iam fractus et penis pene subactus
Vltima scitari uult Tyresiamque precari.
Nonam post hyemem religant cum fune biremen
5
Ad cautem caute bona nacti littora naute.
Ductor adit Thebas, ubi tunc, uir docte, docebas
Morem uiuendi, quid dictent fata, parent di.
Dux quasi nauta pedes ad uatis deuenit edes,
Edes uicinis monstrantibus ut peregrinis.
10
Intrat et inplorat et uatem pronus adorat:
"Maxime, dic, uates, patriosne uidebo penates
Vel penitus fatum uetat hoc? refer, optime uatum,
Dic, si Laertes pater est natusque superstes;
Interpres superum, de coniuge dic michi uerum.
15
Plus erit inde leuis perstans mea pena tot euis,
Cum fuero certus." sic fatur. at ille misertus
Pronum deuoluit, humilem leuat, os ita soluit:
"Noui re uera, quid dictent fata seuera,
Et quecunque Ioui precognita sunt, ego noui;
20
Verax nec quicquam mentitus in ordine dicam,
Quicquid scire uoles. uiuit pater et tua proles,
Telemacus, quem pacit acus, uiuitque labore.
Penelopem cernes inopem uetulamque dolore.
Viuit mendica, quia maluit esse pudica.
25
Si feret mecha, non esset inops apotheca,
Natus haberet equos. modo uiuit acu, quia mechos
Mater contempsit; et malo, quod esuriens sit,
Quam foret inmunde meretrici uictus habunde.
Perdidit armentum pecudesque, domus alimentum,
30
A mechis centum corpus lucrata redemptum;
Perdidit omne pecus, quod sustulit aduena mechus,
Obtinuitque decus. set, qui hostis erat, foret equs
Et blandus fieret, feri si blanda ualeret.
Paupertate premi, sua malebat quia demi,
35
Quam sua cum scortis sors esset, femina fortis
Nunc algore, siti morietur, amore mariti.
Iusticie zelo fuge, redde manum cito uelo,
Nos animum celo." sic pectore fatus anelo,
Reddens se lecto, iubet hunc excedere tecto.
40
Pronior ille cadens et humum cum poplite radens
Asperius meret, quod femina panis egeret,
Quam pro Telemaco, qui uix tegit inguina saco.
Plorat, set gaudet neque uult monstrare nec audet
Vir bene precinctus, que gaudia mens habet intus.
45
Iam non pressure paupertatisque future
Nec pelagi meminit: rumor bonus omnia finit
De muliere bona, quia spreuerit omnia dona
Res precio prona, preciosa digna corona,
Cum precium reicit. tunc secum talia dicit:
50
Iam depone metus, iam desine fundere fletus
Et lacrimas sicca, socia uiuente pudica!
Vela cito repara, fac fumet Palladis ara!
Sors tua preclara, iam nec grauis est nec amara,
Dum sit auis rara mulier pauper nec auara.
55
Non aurum, lapides nec mille talenta michi des:
Vincit pura fides, quicquid dare posset Atrides;
Plus animum sanctum probo quam gazas Garamantum.
Miror, quod tantum potuit, tot ut una precantum
Vitarit nexus, monitis leuis obuia sexus,
60
Nec commota minis neque ui nec fracta ruinis.
Nec dum uicinis uicium negat, illa rapinis
Nec blandimentis ruit alte femina mentis,
Iusticie miles, uires transgressa uiriles.
Nunc habitans uillam sibi suscitat ipsa fauillam;
65
Non habet ancillam, que pro se suscitet illam.
"Taliter expresse foret huic opus atque necesse
Nos intrare rates. sed dic prius, optime uates:
Credo, quod, ut dicis, redeo reddendus amicis;
Set quis erit ludus, cum nudos uidero nudus?
70
Ibo dolens Ithacam, nec habens uitulum neque uacam
Et bibiturus aquam? set mallem uisere Tracam
Hos gestans pannos aut Persas siue Britannos,
Quam miser ire domum, cui nec seges est neque pomum
Nec caro nec uinum nec lana meis neque linum."