Hospes erat michi se plerumque professus amicum,
Voce michi prebens plurima, re modicum.
Quis fuerat taceo, si quis de nomine querat;
Set qualis possum dicere: rufus erat.
5
Hic dum me recipi summa bonitate putarem,
Intraui plenum fraude doloque larem.
Me domini fratrem consanguineumue putares;
Sic domus et dominus excipiunt hilares.
Tunc dominus cepit uicibus me plangere crebris,
10
Illaqueare uolens talibus illecebris:
"Dedecus est, Primas, quod sit quadrupes tibi solus."
Non erat hoc pietas; frax erat atque dolus.
Dum moror, euenit michi quadam forte dierum
Sumere plus solito forte recensque merum.
15
Vnde piger cene post horam splendidioris
Ebrius obtabam menbra locare thoris.
Hospes ut astutus oblico lumine ridet
Nutantemque parum scire uidere uidet,
"Non," ait, "est sanum dormire, sumus quia pleni;
20
Ludere tres solidos, hospes amice, ueni!"
Denariis inhians paucis misereque crumene,
"Quin etiam decios, si placet, ante tene!"
Ad mea dampna citus properans post gaudia cene
Proieci decios: non cecidere bene.
25
Hospes eos iecit michi fallaces, sibi fidos:
Infelix Primas perdidit .v. solidos.
Vina dabant uerne sapientes atque periti
Et "bibe," dicebant, "ne moriare siti."
Me potasse prius de nil constante putaui:
30
Nunc scio, quod dampno uina fuere graui.
Paulatim caput incipiens dimittere pronum,
Paulatim cepit perdere bursa sonum,
Queque prius grandi residebat turgida culo,
Euacuata iacens ore tacet patulo.
35
Que fuit in cena fecunda, loquax, bene plena,
Nec uox nec sonitus mansit ei penitus.
Infelix Decius talem confundat amicum,
Qui sic nostra tulit, quod nichil est reliqum.