Hugo Aurelianensis carmina 15

Testo base di riferimento: C. J. McDonough, 1984

Altre sezioni


Vir pietatis inops, cordis plus cortice duri,

Dignus cum Iuda flammis Stigialibus uri!

Scariothis finem det ei deus aut Palinuri!

Pene furens tremulum fregit caput obice muri.

5

Cuius uero caput? senis et propere morituri.

Si lupus est agnum, si uim faciat leo muri,

Quod decus aut precium lupus aut leo sunt habituri?

Dum metuens mortem me sepius offero iuri,

Auferor et rapido furor mea guttura furi.

10

Verba quide<m> sunt seuera

Et uidentur esse uera,

Set nec casta nec sincera;

Non Allecto seu Megera

Hanc habent nequiciam.

15

Multos fallit sacramentis

Et seducit blandimentis;

Nec in falsis iuramentis

Nec in uerbis blandientis

Habeas fiduciam.

20

Requirebam meum censum

Et hoc fecit hunc infensum;

Set, dum uado per descensum,

Si teneret apprehensum,

Vir insanus extra sensum

25

Iugulasset propere.

Nec pro deo nec pro sanctis

Est misertus deprecantis;

Set ad uocem tribulantis

Dedit deus alas plantis

30

Et sic cessit prospere.

Sic res erat definita

Et mors michi stabilita;

Si teneret me leuita,

Breuis esset mea uita

35

Nec possem euadere.

Si non esset leuis talus,

Breuis esset mea salus.

Set dum instat hostis malus,

Retardauit eum palus

40

Et est uisus cadere.

Si non esset talus uelox,

Primas esset uelut Pelox.

Set, qui sedet super celos,

Cui cantant dulce melos

45

Beatorum anime,

Non concessit ius insano,

Homicide, Daciano,

Quod noceret ueterano;

Alioquin (uera cano)

50

Perissem celerrime.

Si non essent plantis ale,

Satis esset michi male;

Monstrum enim Stigiale

Me uorasset absque sale.

55

Conputabam gradus scale,

Set non recto numero:

Vnus, septem, quinque, decem,

Et in uanum fundens precem.

O quam pene uidi Lethem!

60

Nam tirannus minans necem

Inminebat humero.

Dum demitto me per scalas

Sepe clamans "Alas! Alas!,"

Dedit deus plantis alas;

65

Sic euasi manus malas

Cursu debilissimus.

Quam nefandum opus egit!

Contra murum me impegit,

Pene caput meum fregit.

70

Nunc extorrem me collegit,

Cibat pane, ueste tegit

Clerus nobilissimus.

Proclamabam "Heus! heus!

Miserere mei deus!"

75

Dum instaret hostis meus.

Eram enim ut Zacheus:

Ipse uelut Briareus

Aut Herodes Galileus

Siue Dionisius

80

Vix euasi triste fatum.

Nunc, suscepit exulatum

Regni tenens principatum

Et regina ciuitatum

Nobilis Parisius.

85

Multi monstrum ignorantes

Vix hoc credunt admirantes

Et sic dicunt indignantes:

"Quis est iste dominus?

In qua fidit potestate,

90

Qui de nostro bono uate,

De magistro, de Primate,

Tale fecit facinus?"

Cum recordor tristis ore,

Qua uolabam pre timore

95

Et non erat locus more,

Friget plenum cor horrore

Nec iam credo quemquam fore,

Cui possim credere.

Adhuc ita tremo totus.

100

Non est locus tam remotus

Nec amicus quisquam notus

Tam fidelis tam deuotus

In quo possim credere.