Quid luges, lirice, quid meres pro meretrice?
Respira, retice neque te dolor urat amice!
Scimus - et est aliquid - quia te tua Flora reliquit.
Set tu ne cures, possunt tibi dicere plures,
5
Qui simili more, simili periere dolore.
Teque dolor scorti dabit afflictum cito morti,
Ni dure sorti respondes pectore forti.
Quod mala sors prebet, sapiens contemnere debet;
Res quociens mestas non est mutare potestas,
10
Mesta ferendo bene reddit pacientia lene.
Set quin perferimus, quod permutare nequimus!
Consolare lyra luctum, quem parturit ira!
Paulum respira, quia destino dicere mira!
Ergo quiesce parum! nec erit graue sic nec amarum,
15
Si nunc ignarum mores doceamus earum.
Lenonem lena non diligit absque crumena.
Lance cibo plena, uinum fundente lagena,
Plus gaudet cena quam dulce sonante Camena.
Cum nidor naso ueniet, gaudebit omaso
20
Aut aliqua sorde plus quam dulcedine corde.
Cum uestis danda uel erit bona cena paranda,
Tunc quiduis manda, tunc semper erit tibi blanda.
Set cum dona feret, que nunc tibi blanda coheret,
Quem uoret et laceret pociorem perfida queret.
25
Quo semel inuento te munere linquet adempto,
Cedet contempto te paupere teque redempto.
Que predam nacta, cum res fuerit tua fracta,
Nec bona transacta tua nec recolet bene facta.
Tu risus plebis mecho ridente dolebis,
30
Risus erit uille, meretrix ridebit et ille.
Nescit enim miseris misereri mens mulieris
Mobilibus pueris uentoque simillima ueris.
Quam, quia nil dederis, modici sonus auferet eris;
Promittas rursus: uelox erit inde recursus.
35
Si tibi bursa sonet, que spem modicam sibi donet,
Bursa redire monet; reuolabit eumque reponet,
Nec nisi mendicum mendax dimittit amicum.
Bursa uocat mecham, ueluti uocat ad cirotecam
Crus auis excissum uel uisa caruncula nisum.
40
Sumpto quadrante tunc iurabit tibi sancte:
"Non dimittam te, nisi me dimiseris ante."
Cum dederis nummum, iurabit te fore summum,
Tunc finget lacrimas partesque dabit tibi primas;
"Alter plura licet michi det, te plus amo" dicet,
45
Munus ut extricet et totum prodiga siccet.
Nam sua custodit, te nescia parcere rodit,
Tardantemque fodit; nisi des cito, quod uolet, odit.
Cumque miser tua das, non querit, dum sibi tradas,
Vnde hoc corradas uel egens quo denique uadas.