Diues eram et dilectus
Inter pares preelectus;
Modo curuat me senectus
Et etate sum confectus.
5
Vnde, uilis et neglectus,
A deiectis sum deiectus,
Quibus rauce sonat pectus,
Mensa grauis, pauper lectus,
Quis nec amor nec affectus,
10
Set horrendus est aspectus.
Homo mendax atque uanus
Infidelis et profanus
Me deiecit capellanus
Veteranum ueteranus
15
Et iniecit in me manus,
Dignus dici Dacianus.
Prius quidem me dilexit
Fraudulenter et illexit.
Postquam meas res transuexit,
20
Fraudem suam tunc detexit.
Primas sibi non prospexit
Neque dolos intellexit,
Donec domo pulsus exit.
Satis erat bonus ante,
25
Bursa mea sonum dante,
Et dicebat michi sancte:
"Frater, multum diligam te."
Hoc deceptus blandimento,
Vt emunctus sum argento,
30
Cum dolore, cum tormento
Sum deiectus in momento,
Rori datus atque uento.
Vento datus atque rori,
Vite prima turpiori
35
Redonandus et errori,
Pena dignus grauiori,
Et ut Iudas dignus mori,
Qui me tradens traditori,
Dignitatem uestri chori,
40
Permutabam uiliori.
Traditori dum me trado,
Qui de nocte non est spado,
Me de libro uite rado
Et dum sponte ruens cado,
45
Est dolendum, quod euado.
Inconsulte nimis egi,
In hoc malum me inpegi,
Ipse michi collum fregi,
Qui uos linquens preelegi,
50
Vt seruirem egro gregi,
Vili malens ueste tegi,
Quam seruire summo regi,
Vbi lustra tot peregi.
Aberraui set pro deo
55
Indulgete michi reo!
Incessanter enim fleo,
Pro peccato gemens meo.
Fleo gemens pro peccatis,
Iuste tamen et non gratis;
60
Et non possum flere satis,
Vestre memor honestatis
Et fraterne karitatis.
O quam dura sors Primatis!
Quam aduersis feror fatis!
65
Segregatus a beatis,
Sociatus segregatis,
Vestris tantum fidens datis,
Pondus fero paupertatis.
Paupertatis fero pondus.
70
Meus ager, meus fondus,
Domus mea totus mundus,
Quem pererro uagabundus.
Quondam felix et fecundus
Et facetus et facundus,
75
Mouens iocos et iocundus,
Quondam primus, nunc secundus,
Victum quero uerecundus.
Verecundus uictum quero.
Sum mendicus. ubi uero
80
Victum queram nisi clero,
Enutritus in Piero,
Eruditus sub Homero?
Set dum mane uictum quero
Et reuerti cogor sero,
85
Iam in breui (nam despero)
Honerosus uobis ero.
Onerosus et quo ibo?
Ad laicos non transibo.
Parum edo, parum bibo.
90
Venter meus sine gibo
Et contentus paruo cibo
Plenus erit paruo libo
Et, si fame deperibo,
Culpam uobis hanc ascribo.
95
Vultis modo causam scire,
Causam litis, causam ire,
Que coegit nos exire?
Breui possum expedire,
Si non tedet uos audire.
100
"Nos optamus hoc audire
Plus quam sonum dulcis lyre."
Quidam frater, claudo pede,
Est eadem pulsus ede,
Violenter atque fede,
105
Vt captiuus et pars prede,
Alligatus loris rede
A Willelmo Ganimede.
Frater menbris dissolutus,
Qui deberet esse tutus,
110
(Nam pes erat preacutus),
Nichil mali prelocutus,
Set mandata non secutus,
Calciatus et indutus,
Est in luto prouolutus.
115
Prouolutus est in luto
Frater pede preacuto;
Quem clamantem dum adiuto,
Et putabam satis tuto,
Fui comes prouoluto
120
Et pollutus cum polluto.
Prouoluto comes fui
Et in luto pulsus rui,
Dum pro bono penas lui,
Nullus meus, omnes sui.
125
Adiuuabant omnes eum,
Chananei Chananeum,
Ferezei Ferezeum,
Et me nemo, preter deum,
Dum adiuto fratrem meum,
130
Nil merentem neque reum.
Solus ego motus fleui,
Fletu genas adinpleui
Ob magistri scelus seui
Et dolorem iam grandeui.
135
Quis haberet lumen siccum
Cernens opus tam iniquum,
Sacerdotem inpudicum,
Corruptorem meretricum
Matronarum et altricum,
140
Seuientem in mendicum,
Claudum senem et antiquum,
Dum distractus per posticum
Appellaret replens uicum
Adiutorem et amicum?
145
Nec adiutor est repertus,
Nec sacerdos est misertus;
Ita solus est desertus,
Totus luto coopertus
Nec, quo pedem ferret, certus.
150
Accusabam turpe factum
Propter fratrem sic confractum,
Claudum, senem et contractum;
Et, dum dico "malefactum,"
Acusatus dedi saltum.
155
Accusatus saltum dedi.
Post hec intus non resedi
Neque bibi nec comedi
Capellani iussu fedi,
Qui, quod sacre datur edi,
160
Aut inpertit Palemedi
Aut largitur Ganimedi
Aut fraterno dat heredi,
Aut asportant cytharedi
Vt adquirat bonus credi.
165
Modo, fratres, iudicate,
Neque uestro pro Primate
Aberrantes declinate
A sincera ueritate,
An sit dignus dignitate,
170
Vel priuandus potestate,
Senex carens castitate
Et sacerdos honestate,
Caritate, pietate.