Theodulfus Aurelianensis carmina 2

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881

Altre sezioni


Quarte libelle, tribus iam nunc succede peractis,

      Praevius et fratrum quo vocat ordo, subi.

Famina qui mutis, qui dat vestigia claudis,

      Qui his tulit auxilium, hic tibi, posce, ferat.

5

His generale fuit fundendum dogma per omnes,

      Ast opus istud erit iam speciale tibi.

Primus habet sanctae quaedam documenta fidei,

      Resque quibus notus est pius eius apex.

Quo sit habenda modo breviter canit ipsa secundus,

10

      Quae loca sint reprobis, quaeve parata piis.

Tertius horrenda bellum cum gente gerendum

      Edocet, et socios qua valet armat ope.

Fundamen fidei, fabricae incrementa salubris

      Hi bene componunt, dant pia iura loco.

15

Obsistunt vitiis, cives virtutibus armant

      Componuntque urbem milite, lege, fide.

Ipse sacerdotes ad moenia nostra vocato,

      Horumque obsequii sit tibi cura pii.

Horum te primum genibus prostrare memento,

20

      Vt benedicaris, cernuus inde roga.

Cum fueris sanctis manibus gremiisque receptus,

      Oribus et collis oscula ferre para.

Oscula cum dederint, supplex tamen oscula sume,

      Teque locuturum scilicet esse cane.

25

At tibi cum fuerit concessa licentia fandi,

      Excusa auctorem, qua potes, usque tuum,

Quod rem congressus non sim temerarius istam,

      Mens nec praesumptrix cogat ad istud opus.

Nec me praesulibus doctorem praefero sanctis,

30

      Quorum vita mihi norma salutis inest,

Parva sed in magna cum sim levitide turba

      Pars, placet ut patres qua queo sorte iuvem.

Quique pio cupio, soleo, vel debeo voto

      His servire humilis, hisque favere libens.

35

Vt bene sella solo emineat, pulvillus et illi,

      Est cura ut votis sit patris apta satis.

Linea crusque pedesque tegant talaria ut apte,

      Quis super addatur campagus ipse decens.

Fundere aquam palmis, mantilia ferre studemus

40

      Impexo, tunicis instita longa damus.

Candida ut extensis niteat dalmatica rugis,

      Fimbria neve erret huic sine lege levis.

Pallia ut ornate, chlamys ut bene pendeat ipsa

      Certo, manusque caput sedula comit ei.

45

Est labor et digitis, si quae sint, tollere sordes,

      Plantis ac lotis subnitidare patrem.

Lumine de accenso si cera aut humor olivi

      Defluit, haec digitis veste fugantur item.

Occupat et faciem si sudor, tergimus illam,

50

      Si pulvis vestes, excutiendus erit.

Frigus ut abscedat substramus pallia plantis,

      Fervorem falsi flaminis aura fugat.

"Temptet", ait dominus, "si caecus ducere caecum,

      Corruet in foveam lapsus uterque simul,"

55

Pravus et indoctus, cum sit prohibendus uterque,

      Hic quod iniqua gerit, hic quia sancta tacet.

Adsolet ambabus constringi pestibus unus

      Rector, si rector iure vocandus erit,

Qui nocet exemplo, qui non iuvat arte docendi,

60

      Quo nequit aut sua mens, aut aliena regi.

Improbat indoctos his verbis sanctus Esaias

      Rectores, domini verba sacrata canens:

"Pastores ipsi non te, prudentia, norunt,

      Sed speculatorum concio lucis egens

65

Caecaque, quos graviter premit ignorantia cunctos,

      Turbaque latrandi est viribus orba canum."

Heu facinus, heu grande nefas, cum norma salutis

      Qui fore debuerat, fit via duxque mali.

Ipsius exemplo quotquot periere, malignis

70

      Pro cunctis poenas, ut reor, ipse dabit.

Sontior hic fure est, praedone et sontior atro,

      Hic quia plus rebus, mentibus ipse nocet.

Externas hic tollit opes, hic intima vastat,

      Namque animam carni quis super esse neget?

75

Est etiam qui recta docet, sed iniqua gerendo

      Destruit hoc actu, quod struit oris ope.

Hic se perverso demens iaculatur ab actu,

      Dum mala quae gestis perpetrat, ore ferit.

Hic aliis prodest, sibimet prodesse recusat,

80

      Atque aliis vivens mortuus ipse sibi est.

Hic monet esse alios, sibi fit sine mente, sed inde

      Cerea lux aliis, fis cinis ipse tibi.

Est etiam gravis ille modus, quo pellere probra

      Rite valet nullus, dummodo probra gerit.

85

Qua, rogo, sorte queat sordens abstergere sordes,

      Evigilare alios quem sopor altus habet?

Quaeve iacens facies studeat relevare iacentes,

      Aut curare paret vulnera vulnus habens?

Cessat ab ingluvie praesul compescere ventris

90

      Plebes, si dapibus pressus et ipse iacet.

Haud vetat hic vinum, si sese ingurgitet illo,

      Ebrius haud populo "Sobrius esto, canet.

Non vitia spernenda monet, quibus ipse gravatur,

      Virtutumque expers non iter aptat eis.

95

Compos avaritiae non eius voce fatiscit,

      Quem ligat istius pestis adunca manus.

Non odii poterit mordaces solvere nodos,

      Cuius mens odii monstra nefanda gerit.

Plebem tranquilla nequit hic componere pace,

100

      Qui nulla plebi pace ligatus inest.

Aut irae stimulos quibus armis frangere quibit,

      Lurida quem praedam fecerit ira suam?

An sedat vacuum quem vana superbia ventum

      Perflat, si tensus flatibus eius eat?

105

Quove modo poterit contemptum suadere mundi?

      Hunc nisi contemnit, temnitur ipse monens.

Quem favor humanus docuit mulcere potentes,

      Quando hic iudicibus iura tenere canet?

At dicet miseros pietatis lege tuendos,

110

      Hos si quaque valet sorte gravare gravat?

Quem levat aerio pendens iactantia fune,

      Fertque in deterius ambitiosa lues,

Vane iactantem iactans haud ille coercet,

      Nec cuidam dicet "Ambitione care".

115

Qua sorte examen magnum canet iste timendum,

      Me miserum, quod non forsitan iste timet?

Cuius lingua operis proprii est fraenata lupatis,

      Probra aliena tacet ne ferat aure sua.

Hic bona non suadet quae non fortasse peregit,

120

      Et mala non prohibet, quae miser ipse gerit.

Non ego, pontificum dum vitam scribo malorum,

      Aut decus ipse piis, aut, mea Musa, tibi,

Pulchra nec urticis exuro lilia scabris,

      Nec segetes dumis, trux paliure, tuis.

125

Mollibus in pratis miscentur mollia duris,

      Noxia cum nitidis semina gestat ager.

Hortus aromaticis redolens pulcherrimus herbis,

      Gestat nidorem saepe, cicuta, tuum.

Nam mala mixta bonis, bona pravis, ire per aevum

130

      Quis neget, aut dubitans diffiteatur homo?

Namque revellendum et vitioso semine purum

      Crescere messis herus tempus in usque iubet.

Christi in ovile manent agnis cum lenibus haedi,

      Expectatque pios dextra, sinistra reos.

135

Mystica permixtos ceperunt retia pisces,

      Pars bona lecta viget, pars mala iacta perit.

Ecclesiae quod ager, quod ovile et retia gestant,

      Cur non gestabit carminis huius opus?

Aut cur multorum non certet pingere mores

140

      Cunctorum mores emaculare parans?

Illius insignis radiabat lumine vestis,

      Blanditiasque hominum visibus illa dabat.

At tibi virtutum dent ornamenta decorem,

      Atque oculis cordis qua potes usque fave.

145

Illi erat in sacro pollens reverentia cultu,

      Et decus in habitu pontificalis opis.

Sancta est in sancta tibimet reverentia matre,

      Et vitae studiis, actibus inque piis.

Aurea pontificis cingebat lamina frontem,

150

      Qua bis binus apex nomen herile dabat.

At tibi frons mentis cingatur sensibus almis,

      Christum euangelico vox et ab ore tonet.

Sint manifesti actus fidei, probitatis et aequi,

      Qui sit virtutum quattuor ordo tibi.

155

Hi speculantur enim cunctorum comminus actus,

      Providus ut proprium pastor ovile solet.

Sicque bonos et amant et amandos iure fatentur,

      Quosque ita firmatos ad meliora vocant.

At contra vitii reprimit quos pondus inorme,

160

      Hos quacumque valent sorte levare levant.

At si quos nequeunt vitiorum fasce levare,

      Portandos adhibent hos patiendo sibi.

Quis aut vita horum, aut suadet patientia fructum,

      Dum hos emendant, hos tolerare parant.

165

Turba haec est felix, o quantum distat ab ista,

      Quae sua, non domini lucra inhianter adit.

Quae prodesse negat, tantum praeesse laborat:

      Hoc ad opus stertit, pervigil illud agit.

Quam fera contristant populi peccamina nunquam,

170

      Nec bona laetificant plebe peracta sua.

Vt sua deplorent quae nunquam crimina pravis

      Adfore, quae nunquam sollicitando beat.

Ditior ut sit hiat, nam sanctior esse recusat,

      Donaque militiae percipit, arma fugit.

175

Non opus, heu, sed opes, nec onus, sed honor placet illi,

      Et bene iuncta secans, haec tenet, illa iacit.

Qui sua, non populi perquirunt commoda, tantum

      Dici et pastores, non tamen esse volunt.

Sed neque cura gregis pascendi sive tuendi,

180

      Sed rapidi intendunt quod queat ille capi.

Mentior, egregius si non canit ista prophetes,

      Cum modo divinis vocibus ista sonet:

"Israelitarum pravis pastoribus eheu,

      Qui sibi multa parant pascua, nulla gregi.

185

Lacteus humor enim praebebat pabula vobis,

      Lanaque deducto vellere vestis erat.

Si quod erat crassum, laniabat turba voratrix.

      Nec fuit infirmum consolidare labor.

Aegroto pecori medicamina nulla tulistis,

190

      Et fractum sprevit vestra ligare manus.

Nemo redux studuit deiectum reddere caulis,

      Perdita nec vobis quaerere cura fuit.

Dura sed imperio imposuistis iussa maligno,

      Et trux sive potens turba fuistis eis.

195

Agmina sunt ideo balantum sparsa mearum.

      Haud quia qui pastor pasceret ullus erat.

Devorat atque illas rabies inimica ferarum,

      Praeda quae fit monstris quos vehit orbis ager."

Necdum deposito vitiorum pondere diro,

200

      Ponderis egregii qui petiere locum,

Tramite qui vitae nequeunt praecedere sanctae

      Subiectos, quibus haec non bene nota via est.

Quo, rogo, quis pacto sociis quit praevius esse,

      Qui modo quod teneat hic quoque nescit iter?

205

Si calor est, umbram, si frigus, quaerimus ignem,

      Quoque iuvare queo, certo iuvare modo.

Quis vetet interius verbis ornare magistrum,

      Quem solet exterius comere nostra manus?

Vitae et munditiem cur non adhibere parabo,

210

      Cum modo si sordem non fero vestis habet?

Cur non optabo aeternae adcommoda vitae,

      Cum modo quanta queo commoda ferre paro?

Ecclesiae huic debet populus se subdere totum,

      Quae laudanda aevum turba per omne manet.

215

Quae decus et splendor, fundatrix eius et altrix

      Nomina magnorum post duodena virum.

Ipse columnarum in Christo firmissimus ordo

      Fixus, cui incumbit sedula rite cohors.

Huius sidereae resplendens ianua sedis,

220

      Per quos ad Christum qui cupit intrat ovans.

Cura regendarum quibus est concessa animarum,

      Sortiti populos pondera magna ferunt.

Quique incensa precum dant pro peccamine plebis,

      Et mala deplorant mixta aliena suis.

225

Iudicis avertunt inmensi a plebibus iram,

      Cum proprio hoc Moyses fratre gerebat opus.

Ille voluntatis chorus est narrator herilis,

      Credula quo duce plebs scandit ad alta poli.

Adsertor veri, perversi dogmatis hostis,

230

      Hoc vocat et retinet, id fugat atque abigit.

Conscia quae pravi metuet plebs visibus ipsis,

      Quae bona, mellifluum sentit inesse sibi.

Oppressi est tutor populi, vindexque benignus,

      Catholica hunc vocitat concio cuncta patrem.

235

Praemia luciflui promittunt ardua regni,

      Quo chorus angelicus, quo pia turba patrum

Quae capit et sanctus qui sudat miles in armis,

      Hosteque ab horrifico victor ad astra volat.

Dant pia dum faciunt operum documenta bonorum

240

      Suntque dei populo norma decusque pium.

Hic est aedituus coetus, qui clavibus almis,

      Et serat et reserat, et ligat et religat.

Regis et inde sacra quo dispensante supremi,

      Turba nitet gradibus officiosa suis.

245

Quos non ambitio, sed vitae gloria, vexit

      Ad loca sublimis editiora gradus.

Quos non humani provexit penna favoris,

      Sed tulit, alme deus, munus ad alta tuum.

Qui sibi primatus proprio de culmine nunquam

250

      Applaudunt, humilis mens quibus atque pia est.

Quos honor acceptus non inflat flamine vano.

      Sed premit imposito pondus herile iugo.

Cum non primatus, sed sarcina mente tenetur.

      Nec quam celsus honos, sed grave quam sit onus.

255

Sic equus ornatus phaleris, bullisque superbis

      Ingemit, ascensor dum sibi calcar agit.

Res bona si pateat, procul ac simulatio si sit,

      Saepe iuvat qui dat se quoque rite sequi.

Namque opera inspectent, praecepit, vestra, redemptor,

260

      Vestrum ut glorificent qui est super astra patrem.

Illius ergo caput resplendens mitra tegebat,

      Contegat et mentem ius pietasque tuam.

Corporis arx caput est, animae mens, si haeret amori

      Illa creatoris, quid homo maius habet?

265

In qua divinae exprimitur bonitatis imago,

      Moribus in sanctis si huic bene iuncta manet.

Si licet exemplum de rebus sumere parvis,

      Annulus effigiem sic tibi, cera, premit.

Sit tibi secretum pro pulchro pondere dogma,

270

      Quod circumscriptae balteus aptet opis.

Plurima si rudibus pandantur mentibus, obsunt,

      Plura, suo ni sint ordine dicta, nocent.

Sic alimenta iuvant plures, quae pluribus obsunt,

      Tempus et ordo cuique est, sunt sua cuique loca.

275

Dogmatis hic tunicam tibi circumspectio cingat,

      Virtutum omnicolor haec super ephod eat.

Pura sit alma chlamys cunctas fugiendo sed artes.

      Virtutumque aliis sit variata bonis.

Namque sacerdotes David, sanctissimus heros,

280

      Iustitiae vestes orat habere pias.