Hugo Aurelianensis carmina 18

Testo base di riferimento: C. J. McDonough, 1984

Altre sezioni


Ambianis, urbs prediues,

Quam preclaros habes ciues,

Quam honestum habes clerum!

Si fateri uelim uerum,

5

Sola rebus in mundanis

Hoc prefulges, Ambianis,

Quod nec clerum nec pastorem

Vsquam uidi meliorem.

Quam sis plena pietate,

10

Est ostensum in Primate.

Pauper eram, spoliatus;

Apparebat nudum latus;

Spoliarat me latronum

Seua manus et predonum.

15

Et qui erant hi latrones?

Deciani tabulones.

Nil habentem in crumena

Remisisti bursa plena.

Ergo Remis, ciuitatum

20

Prima tenens principatum,

Tibi mandat per Primatem,

Quod te facit optimatem,

Vt sis una de supremis,

Digna proles sacre Remis.

25

Tante matri, tam preclare,

Obedire, supplicare,

Caput suum exaltare,

Illud erit imperare;

Tantam matrem uenerari,

30

Illud erit dominari.

Remis enim per etatem

Prima<m> tenet dignitatem.

Set, quod habet ab antiquo,

Nunc augetur sub Albrico.

35

Per hunc Remis urbs suprema,

Per hunc portat diadema;

Per hunc fulget in corona.

Quam conmendant multa bona!

Set pre cu<n>ctis hanc diuine

40

Fons illustrat discipline,

Fons preclarus atque iugis,

Fons doctrine non de nugis,

Non de falsis argumentis,

Set de Christi sacramentis.

45

Non hic artes Marciani

Neque partes Prisciani,

Non hic uana poetarum,

Set archana prophetarum.

Non leguntur hic poete,

50

Set Iohannes et prophete.

Non est scola uanitatis,

Set doctrina ueritatis.

Ibi nomen non Socratis,

Set eterne trinitatis.

55

Non hic Plato uel Thimeus,

Hic auditur unus deus.

Nichil est hic nisi sanctum.

Set in scolis disputa<n>tum

Sunt discordes et diuersi,

60

Aberrantes et dispersi;

Quod hic negat, ille dicit;

Hic est uictus, ille uicit;

Doctor totum contradicit.

Nos concordes super idem

65

Confitemur unam fidem,

Vnum deum et baptisma.

Non hic error neque scisma,

Set pax omnis et consensus.

Hinc ad deum est ascensus.

70

Ergo iure nostra scola

Singularis est et sola.

Scolam dixi pro doctrina;

O mutare possum in a

Et quam modo dixi scolam,

75

Iam habentem Christi stolam,

Appellare uolo scalam.

Hic peccator sumit alam,

Alam sumit, ut ascendat,

Vt ad deum uolans tendat.

80

Hic fit homo dei templum.

Prope satis est exemplum:

Ecce noster Fredericus

Comes comis et amicus,

Et cum eo Adelardus

85

Valde diues Longobardus;

Generosus puer Oto

Et quam plures pari uoto

Hic aggressi uiam uite

Sacri degunt heremite.

90

Per hanc scolam sursum tracti

Sunt celorum ciues facti;

Hoc preclaro fonte poti

Modo deo sunt deuoti.

Vos, doctrinam qui sititis,

95

Ad hunc fontem qui uenitis

Audituri Iesum Christum,

Audietis furem istum?

In conuentu tam sacrato

Audietur iste Gnato?

100

Dignus risu uel contemptu,

Cur hoc sedes in conuentu?

Nunc legistis Salomonem:

Audietis hunc latronem?

Nunc audistis uerbum dei:

105

Audietis linguam rei?

Reus est hic deprehensus,

Verberatus et incensus.

Quod apparet in cocturis,

Que sunt signa capti furis.

110

Quantum gula sit lecatrix,

Nonne signat hec cicatrix?

Reuertatur ad cucullam

Et resumat uestem pullam.

Aut uidebo rursus coqui,

115

Nisi cesset male loqui;

Aut discedat aut taceto

Vel iactetur in tapeto.