Instar solis, ave! tocius luminis atque -
Vt flos cum lauro, sicut christallus in auro,
Sic luces forte mulierum sola cohorte.
Sol superat lunam, mulierum tuque figuram.
5
Hinc tuus aspectus succendit denique pectus
Sic in amore tuo, quod nil intendere curo
Preter te solam, post Christum patris Sophiam.
Corpore nunc absum, tibi sensu sedulus assum;
Non vetat hora cibi me sepe tui reminisci.
10
Hoc tacitus dicam quando considero vitam:
"Eia! si nobis iam iam locus esset amoris!"
Optans gaudebo, p[er] quod nequit esse dolebo.