Profuit ignaris aliquid nescisse: probaris
Quedam nescire melius quam singula scire.
Vnde probas esse simul omnia scire necesse?
Rectius ignoras aliquid quam scire laboras.
5
"Plus id ego credam? quod non ignoscere quedam
Aut ignorare melius possim reputare." -
Sepe recensentes dicenda viri sapientes
Hoc decrevere melius quam multa: tacere.
Nonne quiescendum Iob iudicat atque silendum
10
Lege refutata, cum legis significata
In Christo vere vult consummata docere?
Nomen persone Paulus tacet ex ratione
Ne sermo veri potuisset vilis haberi
Nomine scribentis prelato: verba docentis
15
Frivola pro certo fierent auctore reperto.
Quod taceo nomen duplicem reddo rationem:
Si me vestrorum discretio iudiciorum
Arguit erroris, confusio nulla pudoris
Imminet auctori pro versu deteriori.
20
Rursus ad hoc cavi, si delectacio pravi,
Mentibus humanis temptacio surgat inanis,
Lingua perita foris commercia pensat amoris
Et stilus hec vota describit imagine nota,
Vos insignate quasi canonica gravitate
25
Dicta refutatis, ob dicta reum reputatis
Carminis auctorem. Quis enim Venerem vel amorem
Aut Veneris puerum, quis tela Cupidinis, arcum
Nominet in vobis, ubi sunt scola castra pudoris?
† Ne contingenti quid si[t] lascivia menti,
30
Vt commentetur hec, † in tantum dominetur
Hic indignantis furor: insultare parantis
Cum nomen nescit reprehensio, cepta quiescit.
Scripta poetarum divum probra sive dearum,
Et genus et mores, vitam reserunt et amores.
35
Cum Iove Iunonem, cum fratre coisse sororem,
Fertur amasse thorum primus de gente deorum,
In dampnum matris truncasse virilia patris.
Fedo natali cum sanguine de genitali
Candida spuma maris coit - hinc, Venus alma, crearis.
40
† Fertur amasse Iovis connubia feda sororis. †
Quis lascivire, scortari sive coire
Numina concedat? superos quis denique credat
Hec exercere, nubendi vota tenere?
Nec thalamos tantum celi movet [ardor] amantum:
45
Ad terras pariter migrans divinus adulter,
Expertus rite mortalis crimina vite,
Nunc viciat Similen, nunc decipit Amphitrionem,
Cuius in uxore longo mora tracta labore.
Passa deum meta maiore fit Hercule feta,
50
Et triduum totum consumpsit amabile votum.
Continuata mora tridui, prolixior hora
Debuit impendi, quo gloria concipiendi
Maior haberetur, semen celeste daretur
Ad tante molis, tante primordia prolis.
55
Nec qui gesserunt peccare dii potuerunt -
Aut monstravere nobis ea facta licere.
At si que nobis virtus dominatur amoris,
Igne sui teli superavit numina celi.
Quid culpare soles quod amat nunc carnea proles?
60
So Et mortale genus quid ob hoc culpare solemus?
Vos notat et clerum tam mystica fabula rerum:
Abbatissarum genus, et grex omnis earum
Sunt Pallas plane, tria virginis ora Diane,
Iuno, Venus, Vesta, Thetis - observantia vestra
65
Est expressa satis cultu tante deitatis.
Vos notat istarum genus et gens sacra dearum,
Nos ratione pari divum deitate notari
Credimus, et cleri typus illa videtur haberi
Inclita magnorum series memorata deorum.
70
Nos qui virtutis opus, ardua vota salutis,
Et canonum scita sectamur celibe vita,
Cum deliramus, ea numina significamus!
Militat in nobis hic sepius ardor amoris,
Nos etiam superat, in nobis sepe triumphat!
75
Cum rapit in peius nos ardor et inpetus eius,
Virtus, maiestas, gradus altus honoris, honestas
Miliciam Veneris et castra secuntur Amoris.
Nonne deos cernas sedes odisse supernas
Et commisceri cum simile numina celi?
80
Qui mundum vicit, superos delinquere fecit.
Vos etiam nostis quam sepe domesticus hostis
Iste fores vestras irruperit atque fenestras,
Vota pudicicie quociens fedaverit ipse.
Traxit ad erroris proclivia vota pudoris -
85
Cum Venus instigat, cum membra libido fatigat,
Vix superest ulla cuius caro sive medulla
Non sit adusta satis his motibus improbitatis. -
Quando nos vobis pacto sociamur amoris,
Hec sunt magnorum connubia sacra deorum!
90
Quando personis diverse condicionis
Iungimur, et vobis miles, vel laica nobis
Femina miscetur, Iovis hic migrasse videtur,
Et mortale genus superis nupsisse videmus.
Frangunt magnorum sublimia corda virorum
95
† Luxus, † Iuno, Venus, Amor - hic mutare videmus
Materiam superum formas et corpora rerum.
Iupiter in taurum fertur mutatus, et aurum:
Vt mutaretur Amor hoc fecisse docetur;
Phillis mutata sensit crudelia fata:
100
Sevus Amor fingit quod Phillis amigdala gignit -
Phillis it in florem per Demophoontis amorem!
Cum de mutatis formis metaphora vatis
Hec commentatur, opus et res magna paratur.
Cepto sermone de mundi conditione,
105
Mundi nascentis que forma, quis incipientis
Vultus Nature scribit, docet omnia pure.
Condicio mundi fluitabat more profundi,
Lis erat et rixa pugna[n]t contraria mixta,
Quatuor exempta mundum reddunt elementa -
110
Vim diversorum Natura ligat mediorum.
Quomodo volvatur celum, qua lege feratur
Axis uterque poli, que sit progressio soli,
Sidera cum signis, quidquid facit etheris ignis,
Corpora, naturas hominum, genus atque figuras,
115
Orbis terrarum situs et decursus aquarum
Quis sit, qua venti regnant flatu vehementi,
Mores, etates et regna, per omnia vates
Est commentatus. Orbis quia sit reparatus
Quondam deletus ab aquis, cum coniuge letus
120
Deucalion reparat hominum genus, omne reformat.
Dumque cupit credi proles certissima Phebi
Pheton equos solis et currus nomine prolis
Scandit. Quem cursum visum teneat modo sursum,
Sol docet: "A centro recto distare memento
125
Orbem signorum medium; convexa polorum
Molliter atque parum contingat biga rotarum,
Signa tibi cure sint Elycis et Cinosure,
Semita certa rotis sint ardua signa Bootis."
Profuit illa parum descripcio facta viarum:
130
Ille paternorum malus arbiter officiorum,
Vicinus celis ab equis sublatus anhelis,
Devia sectatus, descendit precipitatus.
Iam frenis laxis auriga rotatur et axis
Temperat ardores mersus. Flevere sorores.
135
Flent et, mutate, nunc arborea levitate
Ramis utuntur: ita fratris fata loquntur.
Miror cur vates tot feda, tot improbitates
Dicturus demum, voluit primordia rerum,
Celi vel terre, subtiliter ante referre.
140
Iuxta Platonem Nature condicionem,
Post res mutatas, rerum species variatas,
Et mutatorum scelus, impia stupra deorum
Explicat - et quare? Vult nobis significare
Quantum Natura, quondam sine crimine pura
145
Nunc degravata, corrupta sit et viciata.
Cum perscrutamur celum, cum philosophamur
De planetarum cursu, sedes animarum
In stellis esse, nascentibus inde necesse
Rebus prodire, sic debita fata subire,
150
Huc se migrantes in corpus et hic habitantes,
Felice[s] anime qua lege cubilia prime
Nunc repetant sedis, vel, cum moriendo recedis,
Suppliciis dignis commissa quis expiet ignis,
Quo redeas purus, perpes celo fruiturus -
155
Hec de virtute, de vera verba salute
Quando tractamus, ad sidera mente volamus:
Sic celum petimus, non ut ferat Ossan Olimpus.
Hunc habitum mentis tum rursus ad impia sentis
Prave mutari, scortari, luxuriari.
160
Mortales actus Iovis implet ad infima tractus,
Mens vitio victa pecca[t] virtute relicta.
Est quod in illorum discas deitate deorum,
Nec sine doctrina migrare feruntur ad ima.
Vis elementorum, concors operatio quorum
165
Rerum naturas dat, rebus habere figuras,
Et quid agat spera celestis, et illa serena
Sidera que rapidi cursum moderantur Olympi,
Sol, Venus et Luna, Mars et Mercurius una,
Quinque simul zone quit agant, et qua ratione
170
Sol elongatur, nobis hiemes operatur,
Rursus ad Arcturum scandens, ver aere purum
Prestat et estatem, dat terre fertilitatem,
Quidquit in hoc mundo crudeli sive secundo
Sidere versantur, et quicquid in hec operantur,
175
Ex quibus orane genus rerum constare videmus,
Quod sapis et sentis, quod ab his fit et est elementis -
Hoc opus istorum coitum dixere deorum.
Multarum rerum ratio mentes mulierum
Et movet et temptat, et questio multa frequentat,
180
Ocia servantes et Amoris opus celebrantes.
Istis commentis vaga consultatio mentis
Se consoletur, mora temporis adbrevietur.
Versibus inspectis, repetitis, sepe relectis,
Fiat longa mora brevis, et prolixior hora
185
His commentatis compendia det brevitatis.
Si quid in his cartis industria protulit artis
Quod placet expresse, quo sit laudare necesse
Carminis auctorem, non exigo laudis honorem;
Si minus aut multum, si quicquam denique [st]ultum
190
Me reprehendetis dixisse, quid hic facietis?
Quando reum nescit vindex, vindicta quiescit.