carmina amatoria 28

Testo base di riferimento: P. Dronke, 1968

Altre sezioni


In vere virencia loca iuvant vere,

In estu calencia iuvatque calere

Et umbris frigencia dilectat habere;

Bruma cum Celia iuxta prunasque sedere.

5

Requiem laboribus decet concinnare

Et plausum, meroribus planctuque cessare,

Quibusdam temporibus ac ludis vacare,

Dando corporibus solamen particulare.

Si illa quidem corpora quibunt convalere

10

Per prolixa tempora vel sana manere,

Si cogantur onera semper sustinere -

Si fuerunt pecora que sunt fortissima vere -

Pusilli precipue nequeunt studere

Semper et continue scolisque merere,

15

Quin requirant mutue quieti favere,

Nam vivit fatue qui vult sine fine dolere.

Studiorum pluore quapropter studentes

Finem nunc accedere termini scientes,

Incoant applaudere, mutuo dicentes

20

Surgamus propere! non huc ultra remanentes.

"Nostra vero capita satis doluerunt,

Gaudia sunt reddita que diu fuerunt;

A nobis abscondita diu latuerunt.

Nobis per merita sanctorum iam patuerunt.

25

"Clamemus nunc igitur: totum est de festo!

Tunc minus consumitur - vie sumus presto.

De magistro dicitur nichil. Sed adesto,

Consors qui fruitur consortis amore modesto.

Ex hoc nunc proponimus nunquam verberari,

30

In agris appetimus lepore venari,

Omnia que agimus omnes aucupari,

Et statim volimus ubicumque placet spatiari."