Non placet hic adamas, quem das adamantinus ipse,
Non aurum, licet hoc aureus ipse feras.
Defer utrumque tibi, neutrum michi, factus utrumque:
Gratus eras alio factus utroque gravis.
5
Iure tibi, non fortuitu datur anulus iste:
Forma nitens aurum est, mens, quia dura, lapis.
Purior haec auro, sed durior haec adamante,
Dulcior haec puero, sevior illa sene.
Haec trait, illa fugat, haec allicit, illa repugnat,
10
Haec vocat, illa fugit, haec favet, illa negat.
Querit amantis amor adamantem, non adamantem
Nec recipit munus non adamantis amans.
Si me non adamas, adamas michi non placet iste,
Re magis est gratum nominis huius opus.
15
Plus adamans adamante placet, plus nomine verbum,
Plus auro species, plus dator ipse datis.
Fis adamas, quia non adamas, lapis ergo nitore
Duricieque trais ferrea, dura secas.
Vis lapidis lapides molliri nescia mollit
20
Duriciesque trai nescia dura trait.
Quem nemo potuit mollire, secare, movere,
Mollis dura, secas integra, firma trais.
Fis adamas, qui cuncta secas refugisque secari
Et quia corda secas, plus adamante secas.
25
Interiora secas, adamas secat exteriora,
Pectora dura puer, corpora dura lapis.
Duricie superant lapis et puer omnia dura.
Et tamen arte lapis vincitur, arte puer.