carmina codicis Reginensis 585 1

Testo base di riferimento: P. Orth, 2000

Altre sezioni


Non hominem natura mori, sed culpa coegit,

      Cum, nisi peccasset, non moreretur homo.

Id proli corrupta patris natura necesse

      Fecit, quo poterat munda carere prius.

5

Sic, quod homo genuit post lapsum, tale creatum est,

      Qualis, qui genuit, crimine factus erat.

Iure igitur proli viciatae carnis origo,

      Quae vicium patris, contulit ipsa mori.

Lex adeo mortis firma est, ut culpa quibusdam,

10

      Culpae sit nullis poena soluta sacris.

Non aqua diluvii, non circumcisio legis

      Nec sacro proibet gratia fonte mori.

Crimina dissolvit nec penam criminis ipsa

      Iustificante reos gratia solvit aqua.

15

Sic mors aequa malis iustisque videtur iniqua,

      Nam si iure reos, puniat unde bonos?

Ipsa bonis fit meta metus finisque laborum,

      Augmentum poene principiumque malis.

Afferat ergo malis poenarum premia, iustis

20

      Auferat, ut iustis sit pia, iusta malis.

Hac reus ad poenam carnis solatia perdit,

      Hac bonus ad vitam carcere liber abit.

Sic omnes pariter, sed dispariter moriuntur,

      Mors perimit cunctos una, nec una tamen.

25

Poena quidem culpae mors est nec poena quibusdam:

      Ipsa malis gravis est et preciosa bonis.

Ipsa licet vitae contraria fit via vitae,

      Ipsa reos punit glorificatque pios.

Suplicium culpae meritum facit et vitiorum

30

      Poenam virtutum vertit in arma fides.