Mater materne rationis, adesto superne!
Matrem devote filius audio te.
Ecce, lyram recito:
Quantum gauderet si se semel ire deceret
5
Imantopoda gens, poplitibus peragens
Cursus retrograda -
Alysinus quantum miratur flumine cantum,
Aut antropophagus quam cupit ore vagus
Cognato pasci -
10
Quam gaudetque mori cui mors est mixta sopori
Postquam dens hipnale † fixit amara male, †
Vulnera seminet ei -
Gressibus innatis quam scenopoda quoque latis
Et quam ventilabris alce popella labris
15
Congaudet paribus -
Quam letusque bonus solet hic fons esse Gelonus
Cum replet haut gravidas aut relevet gravidas
Germine feminulas -
Corvus quam gaudet quia solus ab omnibus audet
20
Seva camelonis ferre venena bonis
Vnguibus incolomis -
Tam sum gavisus, isto michi tempore visus,
Propter quod merui dogmatis, alma, tui
Pocula melliflua.