Virgo paterque rogant veniam: Maro dixit: "Abite!"
Pauperis intravit filius: inquit: "Habe!"
Hic semel aspectus potuit, quod sepe rogando
Nec virgo poterat femina nec vir homo.
5
Sic aetas homini prohibet sexusque puellae,
Sed puero veniam cogit utrumque dari.
Huic sexus negat, huic etas, quod gratus utroque
Solus utrique dedit solus uterque puer.
Virgineam speciem, Maro, despicis, ergo pudicus?
10
Aspectu pueri vinceris, ergo pius?
Aut pueri formae tua viscera claude pudicus
Aut senis ad lacrimas lumina flecte pius!
Impius es spretis lacrimis et virgine castus,
Mollis amans puerum dansque rogata pius.
15
Sic vitio virtus, vitium virtute notatur,
Impietate pudor et pietate venus.
Ergo ne vitium specie virtutis obumbres:
Aufer utrumque bonum, restat utrumque scelus!
Nam sceleris studio conmunis nescia culpe
20
Ducitur impietas ad pietatis opus.
Sola est impietas, que te facit esse pudicum,
Sola et iniqua venus, quae facit esse pium.