Nate ducis regumque nepos et utrumque futurus,
Iam comes, ad mortem cogeris ante dies.
Sic mortem probitas humilem non sensit, amicam
Nobilitas, aequam tempora, forma piam.
5
Impia dissolvit speciem, tulit invida vires,
Stravit avara genus, rupit iniqua dies.
Subdiderat tibi prima viros iuvenesque iuventus,
Pulcra decor, virtus fortia, regna genus.
Sic animos, sic res hominum viresque trahebant
10
Hic decor, haec probitas, hoc genus, illa magis.
Illa videre pares et cedere nescia summis,
Dum superos superat, non superata ruit.
Morte ruit virtus nulla virtute subacta,
Gloria virtutis non moritura manet.
15
Huic inimica diu, tandem servire coacta
Iam fortuna dabat omnia iusta negans.
Iusta negans puero, iuveni tribuens aliena
Impedit esse virum cuncta datura viro.
Flete, viri, iuvenes, pueri, ruit unicus ille,
20
Spes pueri, iuvenis gloria, vita viri.
Vt mare, sic orbis, quod non erat orbis, ab orbe
Expulit atque suum sidera sidus habent.
Non hominis, sed numinis est subducere sortem
Et, quae nos sequimur, cogere fata sequi.
25
Hunc manus et virtus animi, quo fata negabant,
Duxerat et, quae sors non dabat, arma dabant:
Flandrenses scopulos comes exul ut Hannibal Alpes
Fregit et ad patriam devia fecit iter.
Anglia divicias, Normannia bellica vires
30
Illa suo regi iam dabat, ista duci.
Sed quod rex, quod mille duces, quod bella, quod orbis
Non poterant, peditis lancea clausit iter.
Obvia nulla timens, in tela reiecta timentis
Forte manus fortis irruit atque ruit.
35
Colla superba premens et tot domitura feroces
Quam modico virtus vulnere quanta ruit!
Ad coitum Martis Venus hoc ducente redibat,
Martis ab amplexu quo moriente fugit.
Occubuit decimo sol et leo sole leonis
40
Sole suo mundus marsque leone caret.