Radulfus Tortarius epistulae 3

Testo base di riferimento: M. B. Ogle - D. M. Schullian, 1933

Altre sezioni


Ad Odonem

 

Forsan demissa miraberis, Odo, salute,

      Rodulfi scriptam quam legis esse manu,

Teque salutandi fuerit quae causa requiras:

      Sola, scias, quoniam sim memor ipse tui.

5

Accrescat tibi quid si quaeras emolumenti,

      Quod tibi vel minimi confero nil precii;

Immo qui quod habet confert, hic iure vocari

      Ni duplex fuerit munificus poterit.

Divitias ego possideo, fateor tibi, nullas:

10

      Argenti nitidi copia nulla mihi,

Non curi gazae nec opum diversa supellex,

      Has olim tineas proposui fugere,

Quas qui nutrierit, merito rodetur ab illis,

      Somnum tranquille nec poterit capere.

15

Sunt tamen at paucae quas collegi mihi micae,

      Multa tibi quarum copia constat opum,

Quas non erugo tollit neque fur neque praedo,

      His memorum memores dum vacat esse sumus,

Sunt iocunda viris quarum commercia doctis:

20

      Hinc ad te raucus hicce sonat calamus.

Pagina priscorum brevis haec memorat sapientum

      Moribus ac dictis de memorabilibus,

Quos si contuleris nostri sapientibus evi,

      Vix modo cui nomen congruat invenias.

25

Nam quis erit quem non perturbet passio quaevis,

      Ira, cupido, metus, aut vaga laeticia?

Nequaquam recipit sicut refert sapientis

      Has animus quod, utrum futile sit videas.

Scito Siracusas Marcello consule captas:

30

      Archimedes civis illius urbis erat

Quique domus propriae cinerem verrendo figuris

      Pro foribus stabat, nam geometer erat,

Cui miles rapido furibundus pertonat ore,

      Dextra districtum concutiens gladium:

35

"Qui vultu stupido terrae proclivis inheres,

      Censeris profer nomine quo propere";

"Si valeas", ait ille, "sile, theoremaque ceptum

      Indagare celer hinc abeundo sine":

Indigne qui digna ferens responsa modesti,

40

      Cervicem rigido, pro dolor! ense ferit.

Corde vigil trutina timor an possederit huius

      Viscera spernentis militis arma, minas!

Iuditio Socrates quia non assensit iniquo

      Civibus iratis carceris ima subit

45

Sorbitio dirae datur illi trita colubrae,

      Hanc animo forti fronte serenus ubi

Exhauriret uti protensa suscipit ulna,

      Xantippe, largis imbribus uda genas,

Eiulat, "inmeritam", dicens, "bibis, o here, mortem!"

50

      Quam prudens monitis increpuit levibus:

"Absque gravine putas melius decedere noxa,

      Quam multo gravium fasce gravem scelerum?"

Frigore verba calix damnans praecordia rupit,

      Horruit haud foedum vir probus exitium.

55

Exponi iussit se Diogenes inhumatum,

      Declarans curam nil fore corpoream;

Aiunt cognati, qui tunc aderant morienti,

      "Praecipis Arpiis indomitisve feris";

"Non", ait, "at modicum me pone locate bacillum";

60

      Respondent, "ad quid? quippe nichil poteris".

"Ergo quid", infit, "obest iam vultur, belua, corvus,

      Sentio non ungues rostrave cum volucrum?"

Tutorem turpis Senecam memoremne Neronis

      Quem, quia iustus erat, oderat ipse Nero?

65

Deligat, edicit, Cociti quo nigra malit

      Pernix praecipiti calle subire loca,

Sobrius incesti quia noverat iste tiranni

      Indomitam rabiem, sanguinis atque sitim;

Praecipit aptari lavacrum medicumque vocari,

70

      Post epulum limphis diluitur tepidis;

Eius in his venas ferro praecidit Hipocras,

      Spiritus exhausto sanguine distrahitur:

Marsus uti, natum serpentis verbere laesum

      Inficians, a se reicit esse satum,

75

Sic omnem, nevi quem non contagia fedi

      Polluerant, foedus oderat ipse Nero;

Hic demum leporis proscriptus more fugacis

      In vepribus timida delituit latebra.

Propalat Siculus facili racione tirannus

80

      Haud modice pavidos esse sui similes;

Amplius affectum reliquis interrogat unum,

      Et sibi concordem consiliique ducem,

"Ne caeles fortunatus num iudicer a te,

      Quem pollere vides multimodis opibus";

85

"Cum videam pronos summissa fronte Sicanos

      Esse tuis", infit, "omnibus imperiis,

Cum sobolem videam praestantem cum numerosam,

      Plenum divitiis cum videam variis,

Dicere felicem quem te magis esse valerem?"

90

      Dux ait, "an felix sim tibi notifico";

Mox in sede sua gemmis auroque corusca

      Hunc locat et mensam praeficit ante suam;

Accumulans escis hanc pluribus illecebrosis,

      Pocula diversi suppeditat generis,

95

Et super illius gracili caput a laqueari

      Filo nudatum deposuit gladium;

Convivae stupidi tremor exangues quatit artus,

      Vivendi iam spes nulla sibi superest;

"Cur securus", ait, "non libas fercula tanta,

100

      Sumptu regali quae tibi praeposui?"

"Cervicine meae mors velox imminet", inquit,

      "Esse cupido mihi quae valet his refici?"

"Instar vix punto toleras formidinis uno",

      Dux ait, "ipse horis omnibus angor ea;

105

Conice, qui felix, qui fortunatus opinor,

      Quae valeant animum laeta iuvare meum?"

Nullus amor fluxi potuit deflectere mundi

      Diogenis pectus, nulla cupido iecur;

Vase tegi figuli pro celsi culmine tecti,

110

      Proque domus amplo marmoreae spatio,

Hunc minime piguit, cuius brumae latus imbri,

      Grandinibus, zephiris, estibus, opposuit;

Quo sitis ardorem fluvio restringeret hausto,

      Vno contentus permodicoque scipho;

115

Servabat sibi pera, penus vice, frusta diurni

      Et sibi collati panis ab indigenis;

Porro cavis manibus fontis potare fluenta

      Pastores calicem proicit intuitus;

Quarum opera rerum se vidit posse carere,

120

      Naturae fretus munere, sprevit eas.

Divicias vix Democritum credas habuisse,

      Quas liquisse fides astruit historiae:

Namque libens exercitui Xerxis dedit omni

      Istius genitor et genitrix epulum,

125

Idem ductabat quem rex adversus Athenas:

      Sicut arena maris cuius erat numerus:

Vndecies bellatorum centena fuere,

      Milia bis centum ter quoque mille rates;

Democritus vero, contempto rure paterno,

130

      Contemptis opibus, Palladis urbem adiit,

In qua consenuit notae non cognitus urbi

      Confectis libris lenibus eloquiis.

Sprevit Anaxagoras patrimonia, non ita larga

      Precipuo sed quae sufficerent homini,

135

Vidit neglectos qui, dum studio redit, agros

      Et sua lugendis diruta quaeque modis,

Arridens inquit, "quondam possessio pulcra,

      Si modo pulcra fores, ipse ego turpis eram".

Duris Fabricius Sannitibus opido gratus

140

      Affectu parili quos redamabat erat,

Prebuerant auri cui plura talenta corusci,

      Argentum, famulos corpore conspicuos;

"Non egeo cumulis", idem quibus intulit, "auri,

      Plurima mox habeo cum volo mancipia;

145

Praepono stabilem, quo non defraudor, amorem

      Argenti magnis ponderibus nitidi;

Oblector figuli frugalia sumere vasis

      Prandia, pauperies est mihi grata comes".

Proelia commisit durissima cum fugitivis

150

      Trinacriam Piso qui sibi subdiderant;

Acriter eius in his pugnarat strenuus armis

      Filius, hinc magno munere dignus erat;

At pater externo concretos sanguine summis

      Ditavit donis, sicut erant meriti,

155

At iuvenem libris donat tantum tribus auri:

      "Nequaquam in nato largior", inquit, "ero".

Quorum vesani sitibunda cupido favoris

      Viscera repperias torreat igne gravi:

Natus enim Semeles Liber, Iovis inclita proles,

160

      Indica Marte fero litora perdomuit;

Pace fruebatur Phebeis estibus Indus

      Pectore tranquillo torridus assiduis;

Exacuit falces et conflat in arma ligones,

      Et quibus arva solet vertere bella gerit,

165

Horruit haud faties picea fuligine tinctas

      Edita Cadmeo progenies aratro:

Tu tamen eligeres levius quam cernere tales

      Noctis in obscuro Tartareos Lemures.

Bacheas Macetum rex magnus praeterit aras,

170

      Qui nimio laudis captus amore fuit;

Hic vecors omnem dum retur viribus orbem

      Proculcare suis, sanguine cuncta replet:

Vtque lupus caulas procul a custode remotas

      Caesis ingressus mactat oves canibus,

175

Expletaque nec ingluvie, sibi nocte favente,

      Affectat totos perdere dente greges,

Sic sibi summissis Macedo festinat Achivis

      Gentes romphea sternere sanguinea,

Et velut angustis artetur finibus orbis,

180

      Regia solus ibi sceptra tenere cupit.

Ingentes Ciprio fuerant gazae Ptholomeo,

      Auri conflati pondera multa nimis,

Quae per fas collecta nefasque profanus hiulcis,

      Nulli confessus, abdiderat scrobibus;

185

Hinc inimicicias coacervarat sibi duras,

      Insidiabantur hinc etiam famuli,

Qui dum mortiferi formidat peste veneni

      Vita privari, sive acie gladii,

"Submergam tetrae mea scandala", dixit, "abisso,

190

      Piscibus haec tradam semper habenda vagis";

Dixit et Egei remis secat alta profundi,

      Sed stupuit fulvas mergere caecus opes;

Condit thesauris ipsas iterum tenebrosis,

      Quas cum luce miser perdidit aetherea.

195

Astrorum motus, caelique vias, maris estus,

      Cur lunae tractus insequitur pelagus,

Sirius exurat cur tempore messis aristas,

      Maius habet taurum, Iunius ut geminos,

Cur feriata dies comitetur bruma minores,

200

      Cur hemisperium cauma creet superum,

Quare zodiacus devexo calle rotetur,

      Circulus an scindat solsticialis eum,

Oceani Cinosura tremat cur aequore tingi,

      Quae caeli portas signa vocare velit,

205

Efficiatque melos proporcio sescupla si quod,

      Qui tenus intensus quive remissus eat,

Dicatur numerus cur sanctior esse quaternus,

      Architas didicit a sene Phitagora;

Istius in tumba spera designata latebat,

210

      Tocius fatiem pinxerat illa poli; -

Audierat Cicero, veniens qui forte Tarentum

      Architae bustum quaerit ab indigenis;

Horrida silva rubi dumetaque densa tegebant,

      Ferro mundavit igneque quod Cicero;

215

Extrahitur fracto spera mox inventa sepulcro,

      Quam prius Architas tradidit Ausoniae; -

Iste Tarentinos studio iam plenus ad agros

      Dum redit, exhaustos invenit esse suos;

Mancipium, curam cui delegarat eorum,

220

      Evocat, irasci nescius inquit ei:

"Cur neglexisti mea quae tibi rura reliqui?

      Squalida num cernis sentibus et tribulis?

Ni motus animi didicissem frangere miti

      Proposito, plagis afficerem variis".

225

Xenocrates magni fuit auditorne Platonis?

      Accusatur ei dum foret hic iuvenis,

An falso dubium; nam venit notus ad ipsum,

      Fortassis telo sautius invidiae,

"Spargit", ait, "vulgo per compita perque plateas,

230

      O Plato, Xenocrates verba pudenda tibi,

Quae si de scurra, de mirmillone, tonaret,

      Essent in triviis digna cani populis;

Ecce cachinnantes risu plausuque fatigat

      In medio turbas absque rubore foro";

235

"Non tibi crediderim quod sic iniurier", inquit,

      Lingua quam nitide verba loqui docui!"

Nec perturbatur nec credit dicta bilinguis,

      Iuraret quamvis fulmina sacra Iovis.

Disciplinatos non iram spernere solos,

240

      Orbis sed claros invenio dominos.

Contra Romanos prono pugnare Tarento

      Pirrus conductus advenit auxilio;

Hic Epirotas felici sorte regebat,

      Rex hic Achillea stirpe creatus erat;

245

Viribus elatus, bellorum turbine clarus,

      Praepollens habuit Grecia quas opibus;

Credens imperium se perdere posse Latinum,

      In donis largus, calliditate celer,

Primus ad Italiam traduxerat hic elefantos:

250

      Belua Romanos reddidit haec stupidos,

Mole gravis, spetie deformis, odoreque tetra,

      In qua vix telum possit habere locum;

Ergo Tarentini, dapibus vinoque gravati,

      Iactant de Pirro verba proterva suo;

255

Plausibus atque ioco domus ipsa resultat inepto,

      Significat Pirro compatriota probrum.

Rex illusores interrogat, anne loquaces

      In se dum prandent extiterint gravius;

De quibus unus ait: "fuimus, sed copia mensis

260

      Ni potus illis deficeret cicius,

Plura locuturi gravioraque, rex, fueramus";

      "Vini culpa fuit, audio", rex retulit,

Affecit mentem nec perturbatio regis,

      Vivunt mesticiae signa nec in fatie.

265

At Titus, Ausonii currus auriga serenus,

      Orbis amor dici qui merito potuit,

Paruit Occasus praeceptis cuius et Ortus,

      Qui tot conspicuis clarus erat tropheis,

Quique die quadam merens se nil tribuisse,

270

      Intulit, infernum sole petente chaos,

"Ecce diem kari, qui iam finitur, amici,

      Perdidimus: nulli munifici fuimus";

Iste senatorum prostratus paene duorum

      Insidiis, sevo succubuit gladio;

275

His bona convictis scelus et capitale remisit,

      Obstupuit miles ordoque nobilium;

Cernendi causa residens spectacula scena

      Conferta multis postea Romulidis,

Evocat infestos secumque sedere coegit,

280

      Regali turbis conspicuos solio;

Afferrique sibi mirmillonum iubet arma,

      Explorare truces praecipit his acies:

Erubuere viri de mansuetudine regis,

      A quo puniri promeriti fuerant.

285

Non sic Aethiocles, non frater agit Polinices

      Alternis qui se confodiunt gladiis;

Denique de regnis odio succensus avitis,

      Alter in exitium proruit alterius;

Hinc socer Argivos Adrastus cogit in arma,

290

      Multiplici fretus auxilio procerum,

Congregat e tota Danaorum gente catervas

      Vt genero patrium vindicet imperium;

Curritur ad Thebas, prope moenia castra locantur,

      Duros congressus saxea non timet urbs,

295

Namque lira muros Amphion struxerat illos,

      Rupes tota modos dum sequitur tremulos;

Multos Aethiocles sibi comparat auxiliares,

      Acer fraternis obvius it cuneis,

Fiunt inmensae populi caedes utriusque,

300

      Amplius Argivi conficiuntur ibi;

Iecit equo fratrem Polinices cuspide regem,

      Vt cecidisse videt, prosilit ipse pedes,

Inpiger obiecto frater conamina scuto

      Fratris propellit, corpore non pigrior;

305

Pesque pedi clipeus clipeo lateri latus heret,

      Flumina de membris salsa fluunt calidis,

Vulnere de crebro cruor emanans rigat artus,

      Alta licet nullum viscera contigerit;

Non aliter tauri feriata fronte superbi

310

      Armentique patres montibus in Calabris,

Necdum ferre iugum consuerunt qui nec aratrum,

      Cornibus dati viribus et validi,

Integra quis cervix est et palearia plena,

      Armenti maior qui tenet imperium;

315

Valles mugitu replet et nemorosa querelis,

      Quod velit aequari iunior imperio;

Summissa forti concurrunt impete fronte,

      Cornibus obliquis pectora confodiunt,

Interiora patent, tellurem sanguinis imbres

320

      Rupta costarum crate lavant tepidi;

Convenere greges pecorum, nemus omne tremiscit,

      Persultant colles vocibus a querulis;

Calcibus effodiunt vituli solida arva minores,

      Litora mugitu cum fluviis resonant;

325

Expectant trepidae faveant cui fata iuvencae,

      Herent pastores quis pecus obtineat;

Tandem germani demersit in ilia ferrum,

      Callens haud squamis iunior illa tegi,

Qui, dum laetali confossum vulnere sensit,

330

      Lapsus se totum colligit in clipeo;

Credit ut exanimem Polinices fertur in hostem,

      Subripiat capitis ut diadema sibi,

At, dum semineci minus astute trahit arma

      Vt se regales induat exuvias,

335

Sautius occulte vagina diripit ensem

      Et proni fratris viscera transadigit;

Auris infuso per mutua vulnera flatu,

      Decertant flammae quae fera membra cremant.

Fonte genae iugi decurrebant sapientis,

340

      Casus humani dum gemeret generis;

Non illum furvae poterant inhibere tenebrae,

      Non illas arcens solis ab aethre iubar,

Non caelo fusis pluviae nox humida guttis,

      Picta nec astrorum floribus ignivomis,

345

Imbribus aut chori stillantibus horrida pennis,

      Aut Phebi radiis irradiata dies,

Aut tellus florum vernante venusta nitore,

      Parturit arbuteas dum resoluta comas,

Vox etiam trepidis Philomenae grata querelis

350

      Aut nivei cigni seu picei meruli,

Non lenes fluvii vernali tempore lapsus,

      Non avium ripis mille soni varii,

Non vox ranarum Iove de duro querularum

      Quod spreto tigno subdiderit colubro,

355

Invitant mollem quae garrulitate soporem,

      Qua piger audita girat utrimque latus,

Non calor hospitio Geminorum sole recepto,

      Syrius aut flavos quando perurit agros,

Arboris aut foliis merens autunnus ademptis,

360

      Aut humus induviis expoliata suis,

Aut speties fructus, decor aut emblema colorum,

      Aut fruges varie parturientis agri,

Aut hiemis torpor glatie durante fluenta

      Desidiore fuga cum repetunt maria:

365

Dum strident cana borealia climata bruma,

      Aera dum pennis stringere vitat avis,

Totam congeriem dum fagineam simul ignis

      Accipit, illesa vix remanente casa;

Stant pueri circa materque paterque, referta

370

      Multa pulte lebes sistitur ante pedes,

Obba cibum liquidum quibus ordine congerit ori,

      De milio vicia panis adest modicus;

A tergo lodix hiemem villosa repellit

      Qui resident suris subpositis natibus:

375

Si quare fleret perscrutari libuisset,

      Diceret errores plangere se varios.

Non in dissimili re dissimilem sophus alter

      Horis momentis omnibus insequitur;

Tingebat siccos nequaquam fletus ocellos,

380

      Longa nec irriguis barba fluebat aquis;

At magis excussus fervebat in ore cachinnus,

      Crispantemque sonum labra pudica dabant;

Distortos hominum mores et facta perosa

      Dicebat sannam ridiculumque sibi.

385

Non istos stolidi nidore fuisse favoris

      Captos aut vanae iudico leticiae.

Gaudia spreverunt collegia Phitagorea,

      Gaudia despexit Stoyca docta cohors.

Vt fugit agna lupum pernix, ut cerva leonem,

390

      Perdix accipitrem, gaudia sic sapiens.

Senserat esse nichil rigidus Cato gaudia mundi,

      Non habuit risus cuius in ore locum;

Ludicra nulla gravem poterant subvertere mentem,

      Lusibus addictum non potuit theatrum,

395

Non gladiatorum pernovit pugna cruenta,

      Perstrepit extento dum populus digito,

Sed neque comedus diverso scemate cultus,

      Tibia dulcisonis quem resonat modulis,

Lugubre nec carmen, pro munere cui datur hircus,

400

      Armat quod ferrum virus et ignis edax,

Non diversarum pulcherrima lucta ferarum,

      Vrsus cum pardo tigris aperque ferox,

Non ludi speties, non rerum mille colores,

      Non flavi crines, non niveae facies;

405

Facundus verbis fuit hic sed moribus asper,

      Vestibus incomptus atque capillicio,

Cultus amatorum sophiae qui tempore prisco

      Crinis diffusus, barba profusa fuit.

Haud, Epicure, tui mendose nominis heres,

410

      Amplectebaris quicquid erat volupe,

Esse voluptatem qui garris spernere vanum

      Illecebrisque frui posse probabilius;

Deligis asseculas tua qui commenta sequantur,

      Quique voluptatem disseruere bonum;

415

Nec voluere bonum modo dici sed fore summum,

      Preter eam fore nil proposuere bonum;

Hinc praeceptoris nomen meruere sequaces,

      Huic a spurcicia "porcus"erat positum,

Innumerabilium sequitur quem turba virorum,

420

      Luxuriae madidum qui gradiuntur iter,

Absurdumque recenseri tres quinque novemve

      Censeo, decedat copia cum numerum.

Ecce tamen recolit mens lubrica Sardanapali

      Luxus et veneris lampada sulphureae;

425

Iste satellicio iuvenum spectabile spreto

      Tractabat nullum cum mare consilium,

Ac velut hostilem sexum fugiendo virilem,

      Includebatur femineis gregibus;

Hinc digito fusus regali saepe rotatus

430

      Purpuream tenuat stamina nendo colum:

Vestes molliciem quae designant muliebrem

      Exutus regis sumpserat induviis.

At Xerxes, populi qui sceptra tenebat Eoi,

      Medos cum Persis, regna Semiramidis,

435

Praedicat edicto ditari munere largo

      Fercula calleret qui nova conficere.

Tu senis Oceani minuis ius, prodige Sergi,

      Eius dum partem surripis imperii,

Claudis amore gulae spatium maris obice saxo,

440

      Excisisque lacus montibus aedificas.

His omnis generis detrudis aquatile claustris,

      Vt gula dum prurit ostrea parta voret.

Gaudia nequaquam reor hos sprevisse caduca

      Alliciunt fluxae quos ita delitiae.

445

Collige sic nostro quem passio non premat aevo

      Ex his una tibi pagina quos retulit:

Si non reppereris, dicas non esse prioris

      Praesentisque viros temporis assimiles;

Si non est sapiens quem passio commovet ulla,

450

      Est reor hoc nullus tempore vir sapiens.