Theodulfus Aurelianensis carmina 21

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881

Altre sezioni


Si nova nunc fierent tantarum exordia rerum,

      Iam novus usus eis nunc adhibendus erat,

Sed quia trita rei iam dudum est semita tantae,

      Erga hanc maiorum prisca tenenda via est.

5

Mundus ab usque chao varius hoc ordine coepit,

      Et consummandus hac quoque sorte manet.

Florigerae sedis habitator maximus Adam

      Sustulit huiusce conditionis onus.

Ignibus aetheriis quamquam Abel hostia capta est,

10

      Fraternos ictus hic moriendo tulit.

Aspera quamquam Enoch sibi mors miretur ademptum,

      Quamvis sera, illum est appetitura tamen.

Mortuus est Noe, spes orbis, pater atque secundus,

      Qui vixit multas inclytus inter aquas;

15

Sem quoque, mutato rex est qui nomine iustus,

      Verique oblator rite sacrificii.

Ignis Achaemenii vincens incendia, victus

      Mortuus est Abraham, norma, decus fidei:

Atque Isaac sanctus, sterili de matre creatus,

20

      Inque typo oblatus, rex bone Christe, tuo;

Nec minus et Iacob, domini luctamine dignus,

      Qui patris atque dei fit benedictus ope.

Nobilis atque eius proles, magnusque senatus,

      Quorum ingens Ioseph gloria iustus erat,

25

Post mala quae pendit, pro quis bona plura rependit,

      Extremum moriens clausit et ipse diem.

Loth Sodomam vitans mortem vitare nequivit,

      Tutum et sulphureis ignibus illa vorat.

Mortuus et Moyses, quo non fuit aptior alter

30

      Legem ferre dei, conloquioque frui;

Sacricola et frater, redimitus murice et auro,

      Cui frons et sanctum sancta vehebat onus;

Nunc sacra seu proles, pollens Iordanis ad amnem,

      Partitur populo qui pia rura pio.

35

Aspera iudicibus non est incognita sors haec,

      Quorum actu populus liber ab hoste fuit.

Nec fuit eximius Samuel hoc foenore liber,

      Qui cluit a puero dogmate, lege, fide.

Mortuus est David, qui stravit caede Goliat,

40

      Comptus regno, armis, carminibusque sacris;

Et Salomon sapiens, sancti constructor asyli,

      Post decus inmensum, divitias et opes;

Necnon et regum et vatum pius ordo priorum,

      Post sceptra et verbi famina sancta dei.

45

Pontifices celebres et vatum summus Esaias

      Post sancta oracla hanc arripuere viam.

Tu Pharii regis, Iosias, tela tulisti,

      Qui cultu in domini, pro dolor, aptus eras.

Vectus et Helias quamvis conscendit ad alta,

50

      Mors dilata illi, non fit adempta tamen.

Mortuus Helisei quamvis ex osse resurgat,

      Mortuus hic surgit, mortuus ille iacet.

Ne moriatur habet Ionas vitale sepulchrum,

      Quam surgens vincit, mortem obeundo subit.

55

Tangere quemque truces sanctum timuere leones,

      Appetere hunc mortis non timet atra dies.

Igne sacrae fidei pueri extinxere caminum,

      Sed leti nequeunt exsuperare rogum.

Ezechiel moritur post visum sedis herilis,

60

      Postque arcana dei mystica plura videt.

Iusque sacerdotii retinens cum prole beata

      Hesdras, qui templum restruit, ornat, amat.

Et Hierusalis instaurantes moenia sanctae,

      Zorobabel iustus, Neemiasque pius.

65

Atque instaurandae texunt qui oracula gentis,

      Zacharias vates, Aggeus atque sacer.

Hester et exuperans Aman Mardocheus iniquum,

      Israelitarum qui populum eripiunt.

Casibus horrendis Raphael Tobimque nurumque

70

      Eximit, haudquaquam mortis ab ore tamen.

Incestos Iudith compescuit ense furores,

      Te non compescit, mortis iniqua lues.

Zacharias et anus superant facunda querelas,

      Non superant ictus, mors, sed, acerba, tuos.

75

Nec homo caelestis, terrenusque angelus, aptans

      Promptus iter domino, hac sorte alienus inest.

Sed, fera mors, quid ages, aliis trux, improba, saeva.

      Cum vitae auctorem pernitiosa petis?

Qui te morte sua pressit, curvavit, abegit,

80

      Et vitae surgens qui patefecit iter.

Auctoremque tuum tenebrosa in Tartara mersit,

      Mentibus exemptum conlegiisque piis.

Petrus apostolici princeps venerandus honoris,

      Quo bene clavigero caelica regna patent.

85

Dogmate, Paule, viges penetrans secreta polorum,

      Quem ingens exornat poena, labor, studium.

Pectore de domini dat pocula sumpta Iohannes,

      Quem pia virginitas, eius et ornat amor.

Fulget apostolicus sublimis et inclytus ordo,

90

      Cum doctis sociis discipulisque suis.

Martyrum et insignis splendescens lampade coetus,

      Turbaque confestrix virgineusque chorus.

Quamvis celsae animae, mortali stirpe creati

      Debita persolvunt, mors inamata, tibi.

95

Nomina difficile est cunctorum posse referri,

      Qui sunt, qui fuerint, quos fore det dominus.

Sint meriti cuiuscumque, horum nullus ab aevo

      Hac tamen inmunis conditione manet.

Denique rex magnus David sanctusque prophetes

100

      Afflatus sancto carmine cantat ita:

"Est quis homo vivens, qui te non, pessima rerum

      Mors, trahat, et visu possit abesse tuo?

Eruet aut animam propriam quis manibus imis,

      Illorum et saeva quit caruisse manu?"

105

Mos hic ab usque chao mortalia germina pressit,

      Atque sua mundum lege subegit atrox.

Conditionis enim huiusce debita solvit

      Frater, pro cuius carmina morte damus.