Ad Petrum
Cum veteris, Petre, nectar amiciciae tibi fune,
Dignus es in nostris nomen habere libris;
Nec, quia te pocior quam me facundia ditet,
Contempnas cari molle poema tui,
5
Etsi Nasonis numeros et res imiteris,
Et te dotarit carmine Musa pari,
Cinthius argutas docuit si tangere fibras,
Alluit et fontis flumine Pegasei,
Si chorus Aonidum praerupta sopore gravatum
10
Per iuga Parnasi sacra canendo tulit,
Menalii nemoris si lustra per avia duxit,
Quae coluit Graiam docta caterva liram.
Quantus apud me sis, non possum promere verbis,
Etsi centenos det mea lingua sonos,
15
Nec mihi, si magnus videaris, grande videtur,
Cum constes magnus regibus et ducibus,
Qui non poscenti donarunt culmen honoris,
Vt fieres claris clarior ipse viris:
At quia te novi sella dignum potiori,
20
Ponendum fateor ediciore loco:
O utinam quod sole modo sub virginis astro
Cum multi fieret laeticia populi!
Promoveat cum te gemina prudencia dote,
Debes cum summis summa tenere viris:
25
Non humana, latet non te divina sophia,
Infima non Herebi, non latet aula poli;
Quisque placere viris properat prece munere magnis,
Eloquio leni quos tibi tu subicis;
Denique tanta tuam comitatur gratia linguam,
30
Vt si quid poscas, gratis id obtineas;
Ergo decet tecum de summis quaerere rebus,
Nosti de summis qui minimisque loqui.
Artificem proprie de nota consulis arte:
Quisque quod addidicit cercius id meminit;
35
Caesores lapidum caementi iura probabunt,
Moenia qui turres, templa, domusque struunt;
Novit quo caedi, quo debent ligna dolari
Tempore, vindicat hanc qui sibi noticiam;
Iudex de coriis coriarius esse valebit,
40
Navita de pelagi fluctibus aurigenis;
Tendat qua callet venator retia silva,
Piscator rombus gurgite quo lateat;
Exercere suum quo sidere rusticus agrum
Debeat et terrae tradere semina scit;
45
Carior Hibernis, merces quae vilior Indis,
Institor edidicit qui freta semper obit;
Condimenta suae quae sint coquus apta culmae
Novit et agrestes igne domare cibos;
Scit simulare bovem pictor, simulare draconem,
50
Semivirumque capram semicapramque virum;
Dux aquilas belli disponere tempore campis,
Iudex criminibus dicere supplicia;
Dirigit haud dubiam Parthus fugiendo sagittam,
Hostem laetifero sternit eques gladio;
55
Carcere progressos flagris auriga iugales
Caedit, ut indubie currat iter dubium;
Denique nescit eques ex ordine ponere vites,
Rusticus in girum flectere nescit equum;
Vinitor, inpressis qui vinum cogit ab uvis,
60
Nescit qua lateat dammula rupe fugax;
Aurea qui fabricat seu ferrea militis arma,
Fuscat quem fornax carbo vel ignis edax,
Nescit aratra cavis aut semina condere sulcis,
Ignoratque nemus qualiter inseritur;
65
Qui iacit accipitrem demittere cautus anatem,
Sutorum nigras consuit haud caligas;
Serica contexunt qui, pallia quique tapetum,
Subtilis lanae nectere fila sciunt,
Zodiaci geminae quae sint ediscere portae
70
Praetereunt, tingi cur pavet ursa mari.
Ergo tibi noto caeli de sidere scribo,
Et quid opinetur pars bona parsve mala.
Nam mundana regi qui credunt sidere caeli,
Suadent id credi non ratione brevi;
75
Denique caelitibus consignant sidera divis,
Haecque potestatis esse putant logicae;
Assertant hominum genituris illa praeesse,
Fatorumque vices ipsa tenere volunt.
At qui posse putant decernere sidera quicquam,
80
Restat ut haec tamquam numina falsa colant;
Nam formidari deus unde queat vel amari,
Ni mala subvertat et bona constituat?
De gestis hominum factori non datur ullum,
Si regat hos fatum, promere iudicium.
85
Condita qui credunt hac sidera condicione,
Tristia quo miseris ingererent populis,
De superum iusto sapiunt iniusta senatu
Si mala distribuat curia iusta poli;
Inferret regnum si quodvis iuge periclum
90
Humano generi, debuerat dirimi.
Sunt qui posse deo sumpsisse fatentur ab ipso
Astra, nec arbitrio quid trutinare suo,
Actoris sed velle sequi, nec posse relabi
Quicquid ab his fieri propositum fuerit;
95
Quod satis indignum sentire satisque molestum,
Remur de digno digna volente deo:
Instabili posuisse suum grave velle sub astro
Subque necesse, suam merserit ut fabricam;
Consilium periit, loris astringimur artis,
100
Nil, homo, iam proprio perficis arbitrio!
Gustarunt minime quicquam dulcedinis ex te,
Te quicumque, deus, inproba velle putant.
Signa futurorum nonnulli sidera malunt,
Nilque potestatis astipulantur eis,
105
Ortu vero suo signari tempora certo,
Autumnos, hiemes, caumaque, miteque ver,
Somniferae noctis radiantes lucis et horas,
Vtrorumque pares utraque solsticia.
Haec sed discernit fidei pia norma, refellit
110
Quae sibi suspectum dogma mathematicum,
Fallitur excubias bellis celebrare quod astra
Actibus et nostris, rebus et omnigenis,
Astruit humanis connasci partubus astrum
Cum simul exortis et simul occidere:
115
Fallax credulitas haec inpia corda fatigat,
Ignibus aethereis ius tribuendo dei.
Casibus est etiam qui cuncta subesse suadet,
Abnegat ille dei numine cuncta regi;
Nosti fortuitum dici, dici quoque casum,
120
Vis aliquid quotiens sedulus efficere,
Provenit unde tibi non illud quod statuisti,
Sed quod nescieras provenit inde tibi;
Non hominum quemquam casus facit esse beatum,
Nil casus confert, nil sibi fortuitum;
125
Non beat astrorum statio, non motus eorum,
Hesperus aut prosper Mercuriusve celer;
Ipse, creaturae fatum fortunaque cunctae,
Disponens Agathos singula distribuit,
Singula providet is; "pro verbo 'providet'", inquis,
130
"Nomen habes proprie ponere quod poteras":
"Non", inquam, "valeo tali committere metro
Nomen idem, primae sillaba iuncta vetat:
Concessum fuerit si 'providuencia' dici,
In versu poni dactilico poterit".
135
Haec intellectus in simplicitate Tonantis
Nullo consistit pervia contuitu,
Quae, dum disponit movet et dum singula formis
Motibus atque locis temporibusve suis,
Nomine censetur fati: sed mobile vulgus
140
Credit quam fatum nil magis esse deum;
Illa creatoris sibi totum plasma subegit,
At fato non sunt omnia subposita:
Namque, creatrici quae proxima sunt deitati,
Instabili fato non ea subdita sunt;
145
Libera non illa cessat cogente voluntas,
Infert vim nulli, nil prohibet fieri.
Sit quamvis Agathos quae providet esse necesse,
Libertas minime deperit arbitrii,
Sed quasi promoto campi qui celsus acervo
150
Pugnam Pelidis Hectoris et videat,
Ipsius et fortis sit uterque licet dicionis,
Non magis affectet alter uti superet,
Amborumque truces cum sint notae sibi vires,
Et notum cuius causa sit uberior,
155
Visio spectantis nec cognita causa facessit
Aut notae vires alter uti superet,
Sic Agathos summo prospectans omnia caelo,
Perfecte cum sint omnia nota sibi,
Non tamen ipsius perfecta sciencia quemquam
160
Inpellit contra velle suum facere.
Haec de planetis et de fato tibi scripsi,
Pendulus unde tuum praefero iudicium;
Non fera mors solvet, non Atropos invida rumpet,
Perpes erit nostrae nodus amiciciae;
165
O utinam spaciis a te secernerer artis!
Crebrius ore darem quod tibi scribo, vale.