Te totus laudesque tuas, rex, personat orbis,
Multaque cum dicat, dicere cuncta nequit.
Si Mosa, Rhenus, Arar, Rodanus, Tiberisque, Padusque
Metiri possunt, laus quoque mensa tua est.
5
Res satis inmensa est tua laus, inmensa manebit.
Dum pecori atque homini pervius orbis erit.
Quam bene si nequeo studiis explere loquendi.
Tantillus tantam temno tacere tamen.
Ludicris haec mixta iocis per ludicra currat,
10
Saepeque tangatur qualibet illa manu.
Laude iocoque simul hunc illita carta revisat,
Quem tribuente celer ipse videbo deo.
O facies, facies ter cocto clarior auro,
Felix qui potis est semper adesse tibi,
15
Et diademali sat dignam pondere frontem
Cernere, quae simili cuncta per arva caret,
Egregiumque caput, mentum, seu colla decora,
Aureolasque manus, pauperiem quae abolent.
Pectora, crura, pedes, est non laudabile cui nil,
20
Omnia pulchra vigent, cuncta decora nitent.
Atque audire tui perpulchra affamina sensus,
Quo super es cunctis, est tibi nemo super.
Est tibi nemo super, sollers prudentia cuius
Tanta cluit, nullus cui puto finis inest.
25
Latior est Nilo, glaciali grandior Histro,
Maior et Euphrate est, non quoque Gange minor.
Quid mirum, aeternus si talem pastor alendis
Pastorem gregibus condidit ipse suis?
Nomine reddis avum, Salomonem stemmate sensus,
30
Viribus et David, sive Ioseph specie.
Tutor opum es, vindex scelerum, largitor honorum,
Atque ideo dantur haec bona cuncta tibi.
Percipe multiplices laetanti pectore gazas,
Quas tibi Pannonico mittit ab orbe deus.
35
Inde pias celso grates persolve tonanti,
Cui, solet ut semper, sit tua larga manus.
Adveniunt gentes Christo servire paratae,
Quas dextra ad Christum sollicitante vocas.
Pone venit textis ad Christum crinibus Hunnus,
40
Estque humilis fidei, qui fuit ante ferox.
Huic societur Arabs, populus crinitus uterque est,
Hic textus crines, ille solutus eat.
Cordoba, prolixo collectas tempore gazas
Mitte celer regi, quem decet omne decens.
45
Vt veniunt Abares, Arabes Nomadesque venite,
Regis et ante pedes flectite colla, genu.
Nec minus hi, quam vos, saevique trucesque fuere,
Sed hos qui domuit, vos domiturus erit:
Scilicet in caelo residens, per Tartara regnans,
50
Qui mare, qui terras, qui regit astra, polum.
Ver venit ecce novum, cum quo felicia cuncta
Teque, tuosque adeant, rex, tribuente deo.
En renovatur ovans aeternis legibus annus,
Et sua nunc mater germina promit humus.
55
Silvae fronde virent, ornantur floribus arva,
Sicque vices servant, en, elementa suas.
Vndique legati veniant, qui prospera narrent,
Praemia sint pacis, omnis abesto furor.
Mox oculis cum mente simul manibusque levatis
60
Ad caelum, grates fertque refertque deo.
Consilii celebretur honos, oretur in aula,
Qua miris surgit fabrica pulchra tholis.
Inde palatinae repetantur culmina sedis,
Plebs eat et redeat atria longa terens.
65
Ianua pandatur, multisque volentibus intrent
Pauci, quos sursum quilibet ordo tulit.
Circumdet pulchrum proles carissima regem,
Omnibus emineat, sol ut in arce solet.
Hinc adstent pueri, circumstent inde puellae,
70
Vinea laetificet sicque novella patrem.
Stent Karolus Hludowicque simul, quorum unus ephebus,
Iam vehit alterius os iuvenale decus.
Corpore praevalido quibus est nervosa iuventa.
Corque capax studii, consiliique tenax.
75
Mente vigent, virtute cluunt, pietate redundant,
Gentis uterque decor, dulcis uterque patri.
Et nunc ardentes acies rex flectat ad illos,
Nunc ad virgineum flectat utrimque chorum,
Virgineum ad coetum, quo non est pulchrior alter,
80
Veste, habitu, specie, corpore, corde, fide.
Scilicet ad Bertam et Chrodtrudh, ubi sit quoque Gisla,
Pulchrarum una, soror, sit minor ordo trium.
Est sociata quibus Leutgardis pulchra virago,
Quae micat ingenio cum pietatis ope.
85
Pulchra satis cultu, sed digno pulchrior actu,
Cum populo et ducibus omnibus una favet.
Larga manu, clemens animo, blandissima verbis,
Prodesse et cunctis, nemini obesse parat.
Quae bene discendi studiis studiosa laborat,
90
Ingenuasque artes mentis in arce locat.
Prompta sit obsequio soboles gratissima regis,
Vtque magis placeat, certet amore pio.
Pallia dupla celer, manuum seu tegmina blanda
Suscipiat Carolus, et gladium Ludoich.
95
Quo residente, suum grata inter basia munus
Dent natae egregiae, det quoque carus amor.
Berta rosas, Chrodtrudh violas dat, lilia Gisla,
Nectaris ambrosii praemia quaeque ferat;
Rothaidh poma, Hiltrudh Cererem, Tetdrada Liaeum,
100
Quis varia species, sed decor unus inest.
Ista nitet gemmis, auro illa splendet et ostro,
Haec gemma viridi praenitet, illa rubra.
Fibula componit hanc, illam limbus adornat,
Armillae hanc ornant, hancque monile decet.
105
Huic ferruginea est, apta huic quoque lutea vestis,
Lacteolum strophium haec vehit, illa rubrum.
Dulcibus haec verbis faveat regi, altera risu,
Ista patrem gressu mulceat, illa ioco.
Quod si forte soror fuerit sanctissima regis,
110
Oscula det fratri dulcia, frater ei.
Talia sic placido moderetur gaudia vultu,
Vt sponsi aeterni gaudia mente gerat.
Et bene scripturae pandi sibi compita poscat,
Rex illam doceat, quem deus ipse docet.
115
Adveniant proceres, circumstent undique laeti,
Complere studeat munia quisque sua.
Thyrsis ad obsequium semper sit promptus herile,
Strenuus et velox sit pede, corde, manu.
Pluraque suscipiat hinc inde precantia verba,
120
Istaque dissimulet, audiat illa libens;
Hunc intrare iubens, hunc expectare parumper
Censeat, hunc intus, hunc tamen esse foris.
Regalique throno calvus hic impiger adstet,
Cunctaque prudenter, cuncta verenter agat.
125
Adsit praesul ovans animo vultuque benigno,
Ora beata ferens, et pia corda gerens.
Quem sincera fides, quem tantus culminis ordo,
Pectus et innocuum, rex, tibi, Christe, dicat.
Stet benedicturus regis potumque cibumque,
130
Sumere quin etiam rex velit, ille volet.
Sit praesto et Flaccus, nostrorum gloria vatum,
Qui potis est lyrico multa boare pede.
Quique sophista potens est, quique poeta melodus,
Quique potens sensu, quique potens opere est.
135
Et pia de sanctis scripturis dogmata promat,
Et solvat numeri vincla favente ioco.
Et modo sit facilis, modo scrupea quaestio Flacci,
Nunc mundanam artem, nunc redibens superam:
Solvere de multis rex ipse volentibus unus
140
Sit bene qui possit solvere Flaccidica.
Voce valens, sensuque vigil, sermone politus,
Adsit Riculfus, nobilis arte, fide.
Qui et si longinqua fuerit regione moratus,
Non manibus vacuis iam tamen inde redit.
145
Dulce melos canerem tibi, ni absens, dulcis Homere,
Esses, sed quoniam es, hinc mea Musa tacet.
Non Ercambaldi sollers praesentia desit,
Cuius fidam armat bina tabella manum.
Pendula quae lateri manuum cito membra revisat,
150
Verbaque suscipiat, quae sine voce canat.
Lentulus intersit, laturus dulcia poma,
Poma vehat calathis, cordis in arce fidem.
Cui sunt arguti sensus, alia omnia tarda:
Ocior esto, probus Lentule, voce, pede.
155
Nardulus huc illuc discurrat perpete gressu,
Vt formica tuus pes redit itque frequens.
Cuius parva domus habitatur ab hospite magno,
Res magna et parvi pectoris antra colit.
Et nunc ille libros, operosas nunc ferat et res,
160
Spiculaque ad Scotti nunc paret apta necem.
Cui dum vita comes fuerit, haec oscula tradam,
Trux, aurite, tibi quae dat, aselle, lupus.
Ante canis lepores alet aut lupus improbus agnos,
Aut timido muri musio terga dabit,
165
Quam Geta cum Scotto pia pacis foedera iungat,
Quae si forte velit iungere, ventus erit.
Hic poenasve dabit fugietve simillimus Austro,
Vtque sit hic aliud, nil nisi Scottus erit.
Cui si litterulam, quae est ordine tertia, tollas,
170
Inque secunda suo nomine forte sedet,
Quae sonat in "caelo" prima, et quae in "scando" secunda,
Tertia in "ascensu", quarta in "amicitiis",
Quam satis offendit, pro qua te, littera salvi,
Vtitur, haud dubium quod sonat, hoc et erit.
175
Stet levita decens Fredegis sociatus Osulfo,
Gnarus uterque artis, doctus uterque bene.
Nardus et Ercambald si coniungantur Osulfo,
Tres mensae poterunt unius esse pedes.
Pinguior hic illo est, hic est quoque tenuior illo,
180
Sed mensura dedit altior esse pares.
Pomiflua sollers veniat de sede Menalcas,
Sudorem abstergens frontis ab arce manu.
Quam saepe ingrediens, pistorum sive coquorum
Vallatus cuneis, ius synodale gerit.
185
Prudenter qui cuncta gerens, epulasque dapesque
Regis honoratum deferat ante thronum.
Adveniat pincerna potens Eppinus et ipse,
Pulchraque vasa manu, vinaque grata vehat.
Iam circumsedeant regalia prandia iussi,
190
Laetitiae detur munus ab axe poli.
Et pater Albinus sedeat pia verba daturus,
Sumpturusque cibos ore manuque libens.
Aut si, Bacche, tui, aut Cerealis pocla liquoris
Porgere praecipiat, fors et utrumque volet,
195
Quo melius doceat, melius sua fistula cantet,
Si doctrinalis pectoris antra riget.
Este procul pultes, et lactis massa coacti,
Sed pigmentati sis prope mensa cibi.
Participent mensis epulas, et dulcia sumant
200
Pabula, vina bibant stansque sedensque simul.
His bene patratis, mensis dapibusque remotis,
Pergat laetitia plebs comitante foras.
Hacque intus remanente sonet Theodulfica Musa,
Quae foveat reges, mulceat et proceres.
205
Audiat hanc forsan membrosus Wibodus heros,
Concutiat crassum terque quaterque caput.
Et torvum adspiciens vultuque et voce minetur,
Absentemque suis me obruat ille minis.
Quem si forte vocet pietas gratissima regis,
210
Gressu eat obliquo vel titubante genu.
Et sua praecedat tumefactus pectora venter,
Et pede Vulcanum, voce Iovem referat.
Haec ita dum fiunt, dum carmina nostra leguntur,
Stet Scottellus ibi, res sine lege furens,
215
Res dira, hostis atrox, hebes horror, pestis acerba,
Litigiosa lues, res fera, grande nefas.
Res fera, res turpis, res segnis, resque nefanda,
Res infesta piis, res inimica bonis.
Et manibus curvis, paulum cervice reflexa,
220
Non recta ad stolidum brachia pectus eant.
Anceps, attonitus, tremulus, furibundus, anhelus,
Stet levis aure, manu, lumine, mente, pede.
Et celeri motu nunc hos, nunc comprimat illos,
Nunc gemitus tantum, nunc fera verba sonet.
225
Nunc ad lectorem, nunc se convertat ad omnes
Adstantes proceres, nil ratione gerens.
Et reprehendendi studio ferus aestuet hostis,
Cui sit posse procul, iam quia velle prope est.
Plurima qui didicit, nil fixum, nil quoque certum,
230
Quae tamen ignorat, omnia nosse putat.
Non ideo didicit, sapiens ut possit haberi,
Sed contendendi ut promptus ad arma foret.
Multa scis et nulla sapis, plura, inscie, nosti,
Quid dicam inde magis? non sapis atque sapis.
235
Rex sua fulcra petat, habeat sua mansio quemque,
Rex bene laetus eat, plebs bene laeta meet.
At tu posce pio reditum mea fistula regi,
Et cunctis veniam, quos ciet iste iocus.
Qui ne quem offendat, placeat dilectio Christi,
240
Omnia quae suffert, cui bona cuncta placent.
Hac ope qui vacuus, qui tanto est munere nudus,
Sit licet infensus, est mihi cura levis.
Qui te mundani regni rex extulit arce,
Praemia perpetui det meliora tibi.