Radulfus Tortarius *poemata 3

Testo base di riferimento: M. B. Ogle - D. M. Schullian, 1933

Altre sezioni


ELOGIVM CLVNIACVM

 

Vivere si quis amat, veniat Sapientia clamat:

Nunc ad aquas vite sicientes, oro, venite,

Nunc licet ut gratis de fonte patente bibatis,

Fons patet optate dulcedinis urbis amate;

5

Non opus argento, nec ovantur eunte iumento,

Pingui non tauro, non veste nec arte nec auro,

Absque foro late fons iste patet, properate,

Et fuit est et erit, fora nec pereuntia querit

Cur male vestra datis, cur perditis hoc quod amatis?

10

Tantum sudorem cur funditis atque laborem?

Tollitur unde sitis non vestra potest dare vitis,

Quas modo potamus nec aque dant ne siciamus,

Panis et iste famen non tollit dando vivamen,

Non sociant panes qui sepe teruntur inanes,

15

Non saturabuntur qui vana per ista feruntur,

Nec sitis aufertur mens quando per infima fertur.

Lac dabo mel vinum, civem faciam peregrinum,

Funditus amentem fieri dabo mox sapientem,

Omne pavibo bonum celesteque dulceque bonum,

20

Mens inpinguatur quae pane meo satiatur,

Tollitur ex tota sitis in mihi flumine noto,

Sed mea pinguedo procul est a pectore fredo;

Non mihi se credit, Venus inproba quem male ledit,

Qui male fedatur non ad bona summa levatur;

25

Vivit sincere, qui vult divina videre,

Quilibet inpuri sunt vermibus esca futuri;

Effluat indignus, cum mundis est mihi pignus,

Ad luteos fontes Veneris procedite sontes,

Fons ego quem praesto non pervius est inhonesto,

30

Ad fontem vite, castique piique, venite!

Hoc nisi purgatus bibit et viciis levigatus,

Ergo discedant qui se quasi belua fedant.

Esse super montem qui praeminet assero fontem,

Fons est in celis quo tendit massa fidelis,

35

Fons satians vere quia funditus arcet egere,

Fons eternorum perfectorumque bonorum

Fons vite vitam generans vita stabilitam.

In tribus ens unum dat, cuncta refert et ad unum,

Semper amans quod amat, quod amatur, amareque quod dat,

40

Mundus et emundans et semper amoris inundans

Semper potatur, semper potatus amatur;

Ex hoc fonte per hunc et in hoc est copia rerum,

Lux de luce fluens in luce diesque dierum,

Luceque de tanta sunt agmina lucida sancta.

45

O bonitas, bonitas, o vita potens dare vitas,

Gloria maiestas pax una manesque potestas,

Dulcia dulcedo superans, procul unde nigredo,

Tu, ratio, lucens luci lucentia ducens,

Summi summa boni, dans angelice rationem

50

In te letari, de te semper satiari.

Scite nichil sine te tibi vivere, vivere de te

Per rationalem vim discernens animalem,

Vi rationali dans quod non das animali,

Instituens hominem te summum querere finem.

55

Est, o mortalis, fons ad quem te voco talis,

Hic cibus, hic potus sanctis, malus unde remotus,

Quo semel impleti fiunt in saecula leti,

Vni gaudentes unumque videre volentes,

Panis onestarum non deficiens animarum,

60

Lumen at hoc clarum non vallis habet lacrimarum

Lucis namque parum datur hic de fonte scolarum;

Est etenim callis quem praenotat optima vallis

Sed vos quo portet vobis doceatur oportet:

Progenies Adam, quae vobis discite tradam,

65

Ecce docebo palam quae fert ad talia scalam,

Namque scola scalis opus est speciebus et alis,

Fons etenim talis geminis adquiritur alis,

Hoc igitur totum conabor reddere notum;

Est decus obtatus mundoque deoque probatus,

70

Prae cunctis quantus, virtute dei solidatus,

Moribus ornatus, per saecula glorificatus,

Est scola regalis, Cluniacus amor spetialis,

Scalaque paschalis, medicina patens generalis,,

Fabrica moralis, virtutibus ars socialis,

75

Hec domus excellens, bona firmans et mala pellens,

Hic locus insignis, caelestis quem fovet ignis,

Hic mola virtutum diversarumque salutum,

Perque foramen acus fert ad fontem Cluniacus,

Per scalamque crucis vehit ad penetralia lucis,

80

Insidiasque malas abigens in amore dat alas,

Fonteque de vivo decurrens perpete rivo

Cursibus alternis de partibus unda quaternis,

Influit aeternum referens fluviumque paternum,

Quicquid et attingit confirmat et undique cingit,

85

Inplet fecundat semperque per omnia mundat.

Quatuor hos rivos dat evangelium redivivos,

Semper et hii currunt et digna per ora recurrunt

Hostibus invisum Cluniaci per paradisum;

Est ibi nam claustrum tamquam paradisus ad austrum,

90

Omnia purgantes casuque suo renovantes,

Fontis evangelici per aquas renovantur amici,

Corde sed in duplici per eas pereunt inimici:

Qui cupit ergo lacum vitare, petat Cluniacum.

Est lacus horrendus mortalibus effugiendus,

95

Fiamma Gehennalis quem perflat perpetualis,

Pena parata malis per secula iudicialis;

Hic lacus indignis patet heu tenebrosus et ignis,

Sunt ubi stridentes laquei fluviique nocentes;

Nullus ibi ridet lacus ille sed undique stridet,

100

Mortiferi vermes cruciant ibi iuris inhermes

O lacus, in tenebris tua quam mala quantaque febris

Verba per hec tardor, premet inrecitabilis ardor.

Tunc modo puniposos et ad omnia luxsuriosos!

Qui cupit ergo lacum vitare, petat Cluniacum.

105

Sunt ibi nam rivi de Christi sanguine vivi

Omneque est fusum, referunt pietatis ad usum;

Qui de monte venit fons hos mittens ita lenit

Sanet ut egrotos faciatque virescere lotos,

Et bene quos sanat per eorum pectora manat,

110

Quoque magis manat, tanto magis aspera planat;

Mentes insane redduntur ibi cito sane,

Iunguntur pani vero versa vice vani,

Sumis ab his rivis Cluniaci vivere quivis,

Namque refertuntur funtique suo referuntur,

115

Dent ut aquas late segetum pro fertilitate,

Dentque suos dare cultores fructificare.

O Cluniace decus, te qui cavet est male cecus,

Et petulans ut equus nec eum tegit arbiter equus;

Te deus ergo tegat, tua lux, tua gloria degat,

120

Vt sit adornatum, quocumque meant, et amatum,

Fiat et optatum sapientibus et renovatum,

Nenos ergo lacus voret efficiat Cluniacus

Tigris et Eufrates Gion atque Fison, mihi vates

Vt Moyses dicit, currunt ibi, qui bene vicit,

125

Vixit enim tutus domini praecepta secutus.

Significativos hos mittunt celitus annes

Matheus, Marcus, Lucas, simul atque Iohannes,

Hi peragrant mundum penetrantes omne profundum

Pretercurrentes quasi sol, sine labe scatentes,

130

Sordentes et aquas cum stercoribusque cloacas,

Et nichil inmundum nocet is, faciuntque amundum

Est quod mundandum, fugientes omne nefandum,

Qui nocet ut noceat, qui sordet sordeat omnis,

Semper in his stolide cumulantes turpia sumpnis,

135

Iustus adornetur factisque bonis renovetur,

Et delectetur faciens, ut amet et ametur;

Omnia discernunt, solidant bona, pravaque spernunt,

Esse dei memores faciunt nec amare favores

Nec mundi flores nec opes vanas nec honores;

140

Edificant mores et ponunt mentis amores,

Arcent languores radicitus interiores,

Virtutum flores generant abiguntque timores,

Ornant doctores, informant inferiores,

Quatuor in partes renovantes artibus artes,

145

Per verbi partem ducentes lucis ad artem

Arteque de tota producunt flumina nota

Que prestant potum per quem faciabile totum,

Alcius in toto statuentes hoste remoto

Est aqua mandatum tali de funte paratum

150

Vt speique lebes renovat super omnia plebes.