DE OVO
Dum facit ergo novum tamquam gallina dat ovum,
Pignus abens spei venture progeniei
Mandatoque novum spes est ita sicut in ovo,
Quod licet haud duro quasi clauditur hundique muro,
5
Intus habens tectum quod habet prodesse retectum
O vos mortales advertite quid facit ales!
Incubat, affectat pariens invisaque spectat
Dum tempus veniat dum de spe res sibi fiat,
Nulla vieta mora calefactet dum venit ora
10
Qua videat natos de matris amore creatos,
Et prius invisi faciant sibi gaudia visi,
Ovum frangatur, matrem nova turba secatur
Et bene sperata iam prole fruatur amata;
Mater amavit, amat, postquam pleps parvula clamat,
15
Hispida precedit nec ab his animosa recedit,
Insidiatores abigens variosque timores,
Hausus milvinos prohibens morsusque caninos,
Pullis sollicite querit suffragia vite,
Et quasi se mactat dum nutrit, dum calefactat,
20
De se non tractat sed eos fovet et quasi lactat:
Huna timet multis nec cessat donec adultis
Et bene pennatis sit in illis spes probitatis,
Vt peragant vitam sine matre decenter ad vitam
Ne pateant temere possintque sciantque cavere,
25
Et sint pugnaces pro vita iure rapaces,
Sint et ut audaces pro viribus atque fugaces.
Sic partis natis ex utere iam solidatis,
Est in mandato populo spes sanctificato:
Non suspiramus, gemimus lacrimamus, amamus
30
Quod non aspicimus quod carne videre nequimus.