ELOGIVM PETRI
Omine de petre nomen trahis, obtime Petre,
A petra Petrus, de Petro tu quoque Petrus,
Abbas abbatum per secula nomen amatum:
Cuius habes nomen, tibi gloria detur et omen,
5
Quod iam parte datum dabitur sine fine beatum.
Scit, bene scit mundus quod haberis in orbe secundus,
Sub celi capa tibi non superest nisi papa,
Et fortasse bonis praecellis eum rationis;
Esse facit sanos sermo tuus et scola vanos,
10
Mellifluis verbis melius das scire superbis,
Corda superba premis, placidos scis ducere remis.