Optimus ille sator opifex rerumque creator,
Dum quos presciuit solita pietate reuisit,
Erogat antidota, quibus Adae natio fota
Vulnere letigeno careat, iam proxima caelo.
5
Ipse parens primus, quo preuaricante perimus,
Lapsus ab uno deperit et duo uiuida perdit :
Lux et flamma Dei, male tutus segniciei
Cum uacat, absque metu redduntur ei sine fetu,
Affectus seri, mens lubrica, nescia ueri
10
Actus in obliquum nil pretermittit iniquum.
Quem Deus ad plenam uocat hac ratione medelam,
Se prius insinuat per opus quod rite crearat,
Grande situ, pulchrum uisu, gratum simul usu,
Magna potens, cosmum sapiens, bonus utile condens.
15
Haec tria qui pensas, tria plena salute retentas,
Duriciam mentis soluit timor omniualentis,
Lux tibi diuinae sua pandit opaca sophiae,
Mulcet amor gratis bona largitae bonitatis.
Hos quicumque uoles, in Christo suspice soles,
20
Qui prebendo suis opus exemplumque salutis,
Tres prior ipse dies habuit, dedit inde tibi tres.
Crux necat hunc sexto, tumuli fouet eptica septo,
Octauus superis reddit, quo rite doceris
In cruce, quae timor est, uicii configere sordes,
25
Scrutinio ueri uelut intra busta foueri,
Vita redux animet membris amor equa geri det.
Sit timor una dies, indago sequens alethiae,
Ternus in affectu uersetur amoris et actu.
Inde piamur eoque docemur, utroque beamur.
30
Hanc Pater, hanc Natus, que tercia Spiritus almus
Obtulit, attulit, intulit, et quod singulus hoc tres
Singulus et per se quod tres simul exhibuere.
Nam non dispar eis opus est, quibus usia par est.
Sed nisi dante Deo, quia nil uirtutis habemus
35
Eius ut auxilio foueamur, ubique rogemus,
Qui nostri pellens animi, quam corporis egra,
Diluat et clemens peccaminis omnia feda,
Conferat omne bonum, genus auferat omne malorum.
Sit clipeus fortis contra quae suggerit hostis,
40
Rore suo pessum carnis refrigeret estum,
Dans male iocundi uilescere gaudia mundi.
Vendicet ipse sibi nostrae penetralia mentis,
Omnibus exosis, sibi funditus inde peremptis
Nil leue nil foedum, cecum tepidumue relinquat,
45
Quodque sed opposita uicium uirtute reuincat.
Ipse per anfractus secli dux et uia factus,
Perque furens pelagus nauis, quam nauita portus
Nos post decursam uitae mortalis amurcam,
Collocet aeterno, quo iam locus absit auerno,
50
Litore, nectareo fruituros semper ameno.
Hoc Pater omnicreans, Proles et Pneuma coexstans
Concedat nobis, cui laus, honor atque melodis,
Vox, decus, imperium, lux, doxa resultet in euum.
Dic bone lector " amen ", scribe poscendo leuamen.