Dicta vetusta patrum iam deseruere theatrum
Et nova succedunt, que prisca poemata cedunt.
Ergo novis quedam placet ut nova versibus edam,
Que discant multi novitatis stemate culti
5
Et, me si quis amet, legat et per compita clamet.
Orbi multimodis dum ius constaret Herodis
Necnon Pylato florente viro scelerato,
Scripta ferunt nuda de claro semine Iuda
Mundo prolatum quendam Ruben vocitatum,
10
Vxor erat grata cui tunc Cyborea vocata.
Confert tranquilla nox, illi iungitur illa
Digna iure thori, pactum famulatur amori,
Oscula congeminant, in amoris vota proclinant
Tedarumque deo ludendo vacant ymineo.
15
Res ea finitur solito, postremo venitur
Ad sompnum, lete foverunt membra quiete,
Pausant. Interea videt in sompnis Cyborea
Acriter ardentem faculam de se venientem,
Que surgens omni flammas immitteret orbi.
20
Sompnia sunt varia, nisi que dat vera sophia
Cum monitis iustis patribus velut ante vetustis;
Cetera qui curant, sub sollicitudine durant.
Post exporrecta gemit intra viscera secta
Iusticio tristi, quod sompno venerat isti.
25
Audit ut hos gemitus, stupet admirando maritus.
"Cur doleas, aperi", meste dixit mulieri,
"Dic age, si memor es, quo turbine turbida plores."
Vxor ait: "Quando thalami famulamine blando
Nos simul absque malis sociaret teda iugalis,
30
Tristitie moles parienda mihi mala proles
Editur in sompnis, qua disparitura sit omnis
Vis nostre gentis; aut fallor imagine mentis
Aut sompnis vanis aut fallitur alvus inanis?
Ruben miratur, timet interiusque gravatur,
35
Attonitus super hiis que lingua monet mulieris,
Inquit: "Digesta per te michi sunt inhonesta
Nec fari digna, cum sint portenta maligna.
Sevi rumores perturbant undique mores
Et mentes plene stabunt formidine pene
40
Verbaque credentur vix cum miranda videntur.
Nescio quo raperis vel qua levitate moveris,
Mira michi faris, phitone furens agitaris."
Femina cui iurat: "Hec visio vera figurat,
Quam miro more vidi sopita sopore."
45
Menses prefixit partusque diem sibi dixit,
Vite pressuram simul edocet esse futuram.
"Iam tibi detecto, videas hoc ordine recto,
Qui modo nascetur, a quo fax egredietur,
Totius sceleris non exanimate moreris,
50
Mundo prolatum pretaxa morte reatum,
Ne per sentinam vitii nostram peregrinam
Efficiat gentem proprio sub iure virentem.
Previsis telis fis tutior absque querelis."
Decurrente rota lunari tempore mota
55
Iam defluxere mensesque diesque rediere,
In quibus inpletur partus, qui certus habetur.
Dum partu premitur mulier, merore feritur,
Sed fuso nato gaudet merore fugato,
In mundum natus quod tunc venit sibi natus.
60
Verum propterea gaudere nequit Cyborea,
Nam gignit de se prolem, quam vellet abesse.
Hora venit mesta, prodit genitura molesta.
Vir gemit et plangit et eum dolor intimus angit.
Inter plangendum dubitat, quid ei sit agendum,
65
Estimat ingratum nature perdere natum
Aut enutriri, crimen quo constat oriri.
Prevalet impietas pietati. Debilis etas
Non alitur pueri, vir consentit mulieri.
Tandem viminee puer inmissus Cyboree
70
Apte viscelle, fluctus datur inde procelle,
Est quasi privignus nec matre nec est patre dignus
Per torvam mentem, qui turbat utrumque parentem.
Ad Scarioth fluxit, de qua nomen sibi duxit
Iudas Scariothis, ut res sit congrua votis,
75
Atque rei nomen fluitat, quia mortis ad omen
Vite contemptor mala forma suique peremptor.
Insula dicta freti Scarioth, memoratio leti
Vero de more sonat ex interpretis ore.
Tunc ibi regina residens veneranda Sabina
80
Quadam nempe die, cum sol polit ethera die,
Forte puellarum turba comitante suarum
Exit, ut est gratum, iuxta flumen spaciatum
Cernit et infantem maris in rivo fluitantem.
Adcurrunt propere comites libuitque videre
85
Infantis vultum phebeo lumine cultum.
Sub specie pulchra retinet fraus sepe sepulchra.
Forma tam clarum dum cernit quelibet harum,
Dicit: "In hoc pelago regalis fertur ymago."
Presentatur here, presentes asseruere:
90
"Hic paucis horis peregrinis fluxit ab oris
Ad nostros passus, nobis hoc littore passus."
Tunc regina potis fusis per viscera votis
Pannos scrutatur, pueri post os speculatur.
Cum perspexisset et ei totus placuisset,
95
Intulit: "O tali iam perfruerer geniali,
Qui regno staret et post nos imperitaret!"
Hinc suadela datur, inventicius quod alatur;
Si maneat sterilis regina, quod hic sit herilis,
Iure fovens proceres, regni successor et heres.
100
Mox hera prosequitur, proles inventa nutritur.
Fertur et expresse regine filius esse;
Id promulgatur, per metas ut gradiatur.
Plebs et primates letantur ovantque penates
Rumor ut hoc vexit, revolutio temporis exit
105
Et mora curtatur, regina dehinc gravidatur.
Certa dies sequitur alvusque tumens aperitur
Et fundit partum regali semine partum.
Infantes aliti sunt ambo fomite miti
Et parili cura quamvis dispar genitura.
110
Etatis tenere tunc ludos composuere;
Iudas exosus puero puer impetuosus
Concitat indignus ad fletum nobile pignus
Obliquo more vehementer et absque timore.
Thema futurorum fuit hoc fatale malorum;
115
Ignavum miti prohibent geminare periti,
Non in sede pari possunt de more locari.
Secum regina tractat: "non est uterina
Illa mihi soboles, non hoc mihi, quod mea proles."
Destitit infesto, iam dicitur in manifesto
120
Iudas inventus; meret temerata iuventus
Huncque pudor ledit, regem fratrem fore credit,
Odit et ardenter adit occiditque latenter
Perque nefas tale timet exitium capitale.
Qui metuit mortem, variam querit sibi sortem,
125
Qua vitam figat. Mortis timor omne fatigat
Quod vivit mundo. Iudas fugiebat eundo
Admixtus genti solvenda tributa vehenti,
Ocius ut quibat profugus Ierosolimis ibat.
Ne paritas desit, Pylato cavus adhesit,
130
Par quia sepe pari letatur consociari.
Curia Pylati capit et captat reprobati
Iude conatus, miscent parilesque reatus.
Si sors equa dabit, compar cum compare stabit
Atque pari forma vivunt simili quoque norma.
135
Pylati preerit opibus Iudas, ita querit
Congruitas morum. Levitas geminatur eorum,
Ambo consimiles sibi sunt, ambo quia viles
Mentis in obtutu. Iudas regit omnia nutu
Presidis ad votum, subiectum fit sibi totum,
140
Vt sibi magna paret, omnis sibi curia paret.
Ecce die quadam velut illectus vetus Adam
Sic et Pylatus <h>ortum quendam speculatus
Ac in eo fructus horumque libidine ductus
Exspirare pene voluit pro turbine pene.
145
Vidit ab arce domus bona poma gerens bona pomus,
Fit placitumque malo nec vivere quit sine malo.
Mox accersivit Iudam, quem fatus adivit:
"Est prope nos <h>ortus, quo fructus nobilis ortus;
Hoc si frustrabor, labor ingruit et nece labor."
150
Inter terrena pulsat fantastica pena
Mentes terrenas cupientes res alienas,
Sic flagrat preses. Iudas minus ad mala deses
Insilit arbustis non motibus illico iustis,
Servi peccati quia peccare parati
155
Incenduntque minis miseros furtique rapinis.
Mente manuque mala convellit ab arbore mala
Illo carpente Ruben currendo repente
Fructus pomorum vult defensare suorum.
Tunc altercantur, ibi iurgia multiplicantur,
160
Se nimis irritant, dum non contendere vitant.
Sed sapiens lapidem Iudas furibundus ibidem
In Ruben misit, os cum cervice relisit,
Terre prostratus qui post iacet exanimatus.
Mente minus placida sic Iudas fit patricida.
165
Lux, ypergei studiosa ministra diei,
Cedit, nox sequitur. Ruben functus reperitur,
Creditur et subita sublatus ab hac nece vita.
Extimo Pylatus Iude recolens famulatus
Res dat et uxorem, pensans mercede laborem.
170
Sorte mala dante mater quem liquerat ante
Flebiliter genitum, se nunc flet habere maritum.
Dum suspiraret et fletibus ora rigaret,
Inquit ei Iudas: "Gemitus quo pondere sudas
Flebilis et mesta?". Cui nunc Cyborea modesta:
175
"Nutu divino cum perfruerer genuino,
Fluctibus inieci. Dolor heu mihi! Nam male feci.
Fine dehinc subito moveor viduata marito,
Sic onerata nimis lacrimis perfundor opimis
Sumque dicata viro nec amore, sed omine divo
180
Et contra votum, quod reddit flebile totum."
His verbis tactus Iudas est commonefactus,
Se recolit natum Cyboree. Cor tribulatum
Fluctuat intra se patrem didicitque necasse
Et sponsum matris se post cedem fore patris.
185
Lex prohibet patrum, ne sint connubia matrum
Cum propriis natis, cum sit scelus impietatis.
Penituit gesti Iudam, cordis quoque mesti
Fletibus ille madet; mater censoria suadet,
Vt satis hinc faciat dominantis et assecla fiat,
190
Qui peccatores recipit lenitque dolores.
Se iunxit Christo, sed non permansit in isto.
Ni palmes crescens solitoque virore nitescens
Manserit in vite, moritur sine germine vite;
Mox excidetur et in ignem proicietur
195
Vbertate carens, ne terras occupet arens.
Botriferam vitem scimus Christum fore mitem,
A quo distractus Iudas noxae luit actus.