Condita pro donis fraus hic manifesta Guenonis,
Per quam decepit Gallos cum dona recepit.
Rex Karolus, clipeus regni, tutela piorum,
Contemptor sceleris, sanctio iuris erat;
5
Marte ferus, stirpe presignis, corpore prestans,
Mente pius, rebus faustus, honore potens
Talem, tam magnum, tam mirum, mirificabant
Gloria, fama, decus, maxima, digna, decens:
Summa sit hoc laudis, sit fame, quod sua fama,
10
Quod sua laus fama sit mage, laude magis.
Hispanis minitans regno successit eorum;
Idem miliciis evacuavit idem;
Adnichilans regnum regni rex adnichilavit
Vi populos, bello castra, rogoque domos.
15
Rex annis septem sibi regni regna subegit,
In quo cum multis aspera multa tulit;
Post hoc excidium Morindia sive per arma
Sive per insidias regis adepta fuit;
Vi regis parta dum rex discessit ab urbe,
20
In sua regna fuit cura redire sui.
Indignans Rollandus eum prevenit, aitque:
Ne remeare velis; flectere velle velis
Quid remeare paras? quid agis, cum sit nihil actum?
Cesaris Augusta nonne superstes adhuc?
25
Hanc rex Marsilius tenet et dominatur eidem,
Iniuste tractans omnia, iure nichil:
Nonne satis perdi dignus, sub eo quia perdunt
Pacem, iura, fidem bella, rapina, dolus?
Legatum lega cui dicas ut sibi dicat
30
Vt tibi submittat se, sua regna, suos;
Vel sibi si mavis per legatum breve leges,
Vt melius possit credere posse tibi.
Precipit ergo breve fieri rex; mox breve factum;
Summa brevis brevis est, hec quia summa brevis:
35
Da Karolo regnum. Dic: Do, tunc esse superstes
Fors poteris; sed dic: Abnuo, nullus eris;
Non sic nullus eris, quia non tantummodo nullus,
Immo minor nullo, si minor esse potes.
Iudice Rollando mox consul Gueno iubetur
40
Regis ferre breve, nuncius ipse simul;
Non odii causa, sed id egit amoris amore;
Huic tamen est odium visus amoris amor.
Gueno minis cumulando minas sibi multa minatur,
Solvere pollicitans premia digna sibi;
45
Rollandumque mine tante, convicia tanta
Vrgent, mestificant: hinc furit, inde tumet,
Illiusque minas grave fert illumque minantem,
Cumque minante parat adnichilare minas;
Sed prece, sed monitu, sed vi, sed rege iubente
50
Aut furor aut feritas aut minor ira sui.
Nuncius ire parat, regis breve ferre paratus:
Sic monet ipse furor ut sua vota ferat;
Talia dum Gueno videt insanire videtur,
Inque furore furor creditur esse furens:
55
Talis, tanta, gravis, furor, indignatio, livor
Hunc gravat, hunc urit, hunc monet esse gravem.
Hunc furor ire iubet, iubet hunc remanere Minerva;
Instimulatus eo, credere nescit ei;
Cum furor hunc vincit, sua victa furore Minerva;
60
Nam nequit illa suum flectere velle suo.
Affatur regem, regi parere paratus;
Sic affatus eum: vult breve detur ei.
Fert breve, cumque brevi brevibus verbis oneratur;
It regi parens, iussa parare parans.
65
Vir festinus abit, quia festinare iubetur:
Huic comes est probitas, et sibi nemo comes.
Regna citus transit Gueno, sic rege iubente;
Regnis discedens regna remota petit.
Ductus hic errore Sirie deserta pererrat:
70
Non illum ratio sed gravis error agit;
In diversa trahunt illum simul horror et error:
Hinc abit ipse sui nescius, inde timens.
Castra videns Sirie timet insidias Siriorum,
Et quia queque timet sunt sibi queque timor.
75
Eminus interea Gueno Marsilii videt urbem:
Cominus ire parat, sed pavor obstat ei;
Ante parum tutus, non est modo tutus ut ante:
Primum namque procul, non modo namque prope;
Cumque timore novo timor illius renovatur,
80
Et timet, et timidum reddit uterque timor;
Vrbs illum terret et quicquid in urbe videtur:
An meet an remeet stans in utroque studet.
Hunc tamen audacem probitas, audacia, virtus
Instimulant ut eat: instimulatus abit;
85
Incessanter abit, quia nunquam cessat abire:
Hunc gravat ira sui, sed magis ire suum.
Vrbi succedit intratque palacia regis:
Regem non reperit; exit, abitque retro.
Deinde videt regem spaciantem sub spaciosa
90
Pinu, sub cuius frondibus umbra placet;
Marsilii coniunx in parte sedere sinistra
Visa sibi, nomen cui Bramimunda fuit;
Cuius forma micat Phebo mage mane micante:
Magnificat, decorat hanc decus atque decor.
95
Pulcra satis; satis hoc non, sed satis huic satis adde,
Non tamen hoc satis est, nec satis omne satis.
Purpurea veste vestitur regia coniunx,
Et vestem decorat et sua vestis eam;
Inque vicem dant amplexus, dant oscula multa,
100
Amplexusque iuvant, oscula multa magis.
Bisque decem reges festum regis celebrantes
Cernit: eis visis visa videre stupet;
Saracenorum decies duo milia visa:
Dant sibi tot visa millia mille metus.
105
Miratur quia mira videt, quia res ea mira;
Mirans pro cedit Marsiliumque petit.
Deinde salutat eum quem nollet habere salutem;
Rege salutato premeditatus ait:
Cur tibi talis honor, cum non sis dignus honore?
110
Non talem regem talia regna decent.
In nullo probus es, sed reprobus improbitate,
Improbitasque tui te negat esse probum.
Hoc Karolus tibi: Da Karolo tua regna regenda;
Et si forte neges, non sine morte dabis:
115
Nec gens, nec probitas, nec castra, nec arma tueri
Te poterunt quin te, quin tua regna terat.
Oppida, castra, domos sternet, vastabit, aduret,
Et tibi cum multis funera multa dabit.
Quis potis est adeo vel cui data tanta potestas
120
Vnde possit eum perdere, posse suos?
Huic plures reges, huic cedunt plurima regna;
Dant reges, urbes, regna tributa sibi:
Rex cum regibus hiis subito tua regna subibit,
Hiis comites aderunt millia mille ducum,
125
Perdent, comburent, urgebunt qui regionem,
Vrbes, urbanos hostibus, igne, fame.
Ni parere pares, rex in nullo tibi parcet:
Ni tibi nunc parcat, parcere nullus eris;
Inque brevi rex regna tui valet abbreviare:
130
Huic tu si non vis credere, crede brevi.
Missum solve breve, scriptum lege, perfice lectum,
Et ne peius agas quod iubet illud age.
Inspicit, inspecta legit, et mortem timet ergo,
Et se miratur posse timere mori.
135
Irarum causas in eum convertit, et optat
In medio medium tollere de medio.
Sed fidens ensi semiferus extrahit ensem,
Illiusque feri velle ferire ferum;
Sed nec eum feritas, nec iurgia dicta tuentur,
140
Nec vis, sed species sola tuetur eum:
Nam regina videns hunc talem tamque decentem
Cor regis flexit, flexa decore suo.
Sic ea: Non probus hic? probitas sua nonne probanda?
Que sua sit probitas hac probitate probat.
145
Rex ita: Si Karolo carus cordique fuisses,
Nostros non sineret te peragrare sinus.
Forsitan instinctu Rollandi mitteris: idem
Quanti te faciat mente repone tua.
Accedit propius rex Guenonique propinat,
150
Excepturus eum, verba daturus ei;
Rollandum rex hunc iubet ut seducat, et eius
Blandiciis animum pascit et ere manum:
Multa sibi donans se spondet plura daturum,
Promittitque fero munera queque fere.
155
Donat eum donis, quia donantur sibi vasa,
Vestis, quadrupedes, aurea, pulcra, citi.
Nunc pius, ante ferus, nunc simplex, et gravis ante,
Ante minis plenus, desinit esse minans:
Nunc magis atque magis et adhuc mage cum magis auget
160
Munera, totque magis mens sua mota magis;
Seu rex, seu livor, seu donum, sive cupido
Vincit eum, nec eo gloria laudis ei;
Hinc iusiuratus sine iure Gueno sibi iurat
Se pro posse suo vota replere sua.
165
O scelus! o livor! o fraus! o ceca cupido!
Hunc que cuncta movent nonne movere queant?
Regem Gueno docet prestigia sedicionis,
Nec regem fallit fallere Gueno docens.
Miratur secum se sic audere quod audet,
170
Miratur tantum se potuisse nephas.
Gazas abscondi rex suadet, in hiis Karolus rex
Credere ne possit posse latere dolum;
Vt Karolo tradat regni claves sibi tradit,
Et sub eo scelere palliat omne scelus.
175
Ergo letificant legatum munera parta
Sola fraude sua, non probitate sui.
Marsilium, gazas, urbem, tentoria regis
Gueno means linquit, accipit, exit, adit.
Miratur reditum, miratur eum redeuntem
180
Rex Karolus, non hunc posse redire ratus.
Hunc legatus adit, intrat tentoria, claves
Pretendit, nugas fingit, et inquit ita:
Marsilius tibi tutus eas, tua sit via tuta:
Nil te nolente, nil nisi iussus aget.
185
Te salvere iubet, dignum salvere iuberi;
Illum te pariter cuncta iubere iubet.
Tocius regni claves tibi mittit habendas,
Et sua committit regna regenda tibi.
Gaudent sublimes, humiles, exercitus omnis,
190
Nam quecunque refert omnia vera putant.
Res scelus ignorans regnum, tentoria, turmam
Querit, dimittit, precipit ire retro:
Iam comites regem comitesque viri comitantur,
Maxima cum rege pars redeunte redit:
195
Tot Gallis visis ibi Gallia visa videri:
Gallia? sed visis Gallia visa minor.
Marsilii tamen insidias iubet esse cavendas:
Infido fidus horret habere fidem;
Nondum securus rex est, quia non sine cura,
200
Collectisque viris consulit ire viros,
Dumque phalanx sine tutela, tutela phalangis
Querit quis querat ire vel esse sue:
Gueno tumens ira Rollandum iudicat ire,
Iudicii cuius non sinit esse memor.
205
Ergo Rollandum rex convenit, et iubet illum
Vt vacet excubiis: rege iubente vacat.
Patricii bis sex comites sibi: quilibet horum
Ducit sive parat ducere mille duces;
Sicque ducum duce Rollando pars magna reducta;
210
Pars eques insequitur agmina, parsque pedes;
Pars parat insidias, pars obtinet arta viarum,
Pars scandit scopulos, ne quis obesse queat.
Hos omnes vexant, terrent, reprimit iuga, valles,
Ardua, terribiles, terribilisque timor.
215
Interea rex seductos timet esse Guenonis
Cum duce Rollando sedicione duces.
Dum Rollandus abit, dum circumquaque vagatur,
Marsilii gentem Marsiliumque videt:
Scit se seduci Guenonis sedicione,
220
Premia polliciti solvere digna sui.
Dum graditur, dum mira videt, sibi fundere visa
Circumquaque viros vallis operta viris:
Hostis ubique patet; procedit, nec timet hostes,
Haut reputans hostes posse nocere sibi.
225
Inspirare tube iubet hanc Oliverus, in hostes
Vt rex subveniat subveniendo sibi.
Hic contra: Numquid quod ais ignavia? numquid
Dedecus? et si non dedecus, ecce pudor!
Quid me terreret? Non Mars, non vulnera, non mors,
230
Non hominum centum millia, namque nichil.
Hiis prius expletis optat complere quod optat,
Et parat, et properat omnibus ecce prior:
Arma rapit, turmas iungit Martemque minatur,
Et videt ipse minans omnia plena minis.
235
Omnibus inquit ita: Victoria nos manet omnes;
Non opus est ope nunc, non nisi tela decent.
Vincere non vinci nobis dabit optima virtus:
Vinci nonne pudor? vincere nonne decus?
Et probat esse prius multoque decentius esse
240
Posse fugando mori quam fugiendo mori.
Huic comes in primis Oliverus, Gero, Gerinus,
Et reliqui quorum nomina non memoro;
Dans animus animos nostros animavit ad arma:
Armis ne pereant arma parare parant.
245
Cuique caput cassis, humerum clipeus, latus ensis,
Hasta manum munit, ne quis inermis eat.
E contra latitans rex induit arma latenter,
Hostes hostili vincere Marte ratus.
Armantur reges sub eo sua regna regentes;
250
Regibus armatis induit arma phalanx,
Marsiliique nepos se primum spondet iturum
<>
Patricios hic undecimus coniurat in omnes;
Rege duodecimus cogitur ire tamen.
255
Hunc equitum turma peditumque caterva secuntur;
Sed regum remanet rege manente manus.
Hic in Rollandum primum ruit agmine primo:
Primum victus eo vincere credit eum.
Iam iacet ut truncus, ab eo truncatus in armis,
260
Iam pereunt pariter cum pereunte mine.
Succedunt alii, sed frustra, namque perire
Cogit eos pariter condicione pari.
Hoc feriente feros, ferit illum turma superstes,
Inque ferum renovat prelia turba ferox.
265
Rollandi turma turmas ruit omnis in omnes:
Hac instante ruunt, hac veniente timent.
Samson, Turpinus, Oliverus, Gero, Gerinus
Quinque prosternunt corpora, quisque suum,
Post alii quinque prosternunt corpora quinque;
270
Excitat ergo minus prelia turba minor.
Tunc alacres Galli magis instant; pars tamen ingens
Ledit et arcet eos, instat et obstat eis.
Vt mos est mox quinque fugant et quinque fugantur,
Mars in Marte graves reddit utrumque gravis.
275
Quod gentis superest gentilis funeris horror
Cogit habere metum, suadet inire fugam.
Diffugiunt tamen, incassum, quia diffugientes
Seu vi Rollandi sive timore ruunt.
Sed Margaretus, fugiens vix vixque superstes,
280
Et celer et timidus et male tutus abit;
Illum festinant ferus hostis, mortis ymago,
Corpora truncata, sanguis ubique fluens;
Festinans equus ipse fremit, timet ipse magister,
Mox coram rege stat rationis egens.
285
Sic orsus: Num mira vides? ubi robora mira
Misse gentis? ubi gens ea tota modo?
Aspice quid tua gens: tua gens modo non nisi non gens.
Quid gens? quidve nepos? Hec nichil, ille nichil.
Iam maiora minans dolet, horret, perfurit, ardet
290
Rex pro gente sua proque nepote suo.
Omnes dimidiat turmas exercitus omnis,
Premittitque decem rex retinetque decem:
Auditur sonus armorum clangorque tubarum,
Quadrupedum fremitus, gens quasi tota fremens.
295
Tota prius tuta Turpini tota caterva
Incipit esse timens incipientis ita:
Nunc vires revocate, viri: victoria primum
Nobis prima datur, nosque secunda manet.
Quid prodest revocare metum? quid ferre dolorem?
300
Quid dare terga fuge? quidve timere mori?
Hostibus instemus! Auditis talibus instant:
Hostibus admoti prelia mira movent,
Exercentque viri vires in Marte viriles,
Dantque viris vires vincere Marte viros.
305
Forte ferus quidam fugat et ferit Engelierum:
Leso vulnus obest, precipitatus obit;
Aggrediens Oliverus eum lateri locat ensem:
Sic agressus eum vincere demit ei.
Mox alius morti Sampsonem destinat, et mox
310
Vltima passus eques precipitatur equo.
Num iactura gravis, quia sic in Marte gravatur?
Num gravior gemitus quod perit hoste gravi?
Causa sue mortis et Mars et vulnus et ensis
Et fortuna gravis et gravis hostis erat.
315
Funere Sampsonis viso visaque ruina
Victor Rollando vindice victus obit.
Ecce vir Anseum premit acriter ictibus acer:
Debita carnis ibi solvere cogit eum;
Victorem perimit Turpinus, Grandoniumque
320
Rollandus, per quem corruit ante Gero.
Multa prius passa sternuntur corpora passim;
Passum cede solum cedis onustat humus.
Corde tumens, ira succensus, cede cruentus,
Rollandus magis est quam fuit ante ferus:
325
Turmas adnichilat ductoribus adnichilatis;
Iam poterit dici gens ea tota nichil.
Evadunt pauci, pugnant pauci, quia pauci;
Ad summam si quis forte superstes abit.
Ergo Marsilius Marti vacat et fremit ira,
330
Et quia gente vacat fit quasi mente vacans:
Tam leviter tot tanta stupet rex agmina vinci,
Tamque brevi spacio tot potuisse mori.
Hostibus invisus visos accedit ad hostes;
Regia signa ferens primus Abismus abit.
335
Quid Turpinus? equum ferro premunit et armat,
Vt sit equus tutus, ut mage tutus eques.
Si quis equum, quis equi speciem, quis singula laudat?
Illius ad laudem singula sufficiant:
Horridus aspectus, auris brevis, ardua cervix,
340
Costaque prolixa, tibia recta sibi,
Crus perlargum, pes cavus et pectus spaciosum.
Dici vix satis est optimus hic sine vix.
Hunc clavo stimulat et eidem laxat habenas,
Primus equos celeres cursibus equat eques.
345
Obvius it, velut indignans, velut hostis, Abismo,
Et mortis penam dat sine fine sibi.
Proximus huic Rollandus init primordia belli,
Circumquaque ferit et fugat usque feros.
Non vite parcens, non curat parcere cuiquam:
350
Prosternit solus corpora mille solo.
Non similis Marti, sed Mars in Marte videtur:
Hunc Martem dici Mars inimice probat.
Hic ab eo truncata iacent graviter caput, auris,
Tibia, pes, humerus, brachia, crura, manus.
355
Multa ferunt una Galli, quia ferre videntur
Vulnera, dampna, necem, plurima, prava, gravem.
Gallia nonne potest occasum plangere? nonne
Tot deflere viros tot viduata viris?
Prelia temptantes vix sexaginta supersunt,
360
Quos vexant pariter prelia, plaga, labor.
Rollandum subit interea timor, horror et ardor:
Hic gravat, hic turbat, hic satis urit eum.
Martem tunc primo, mortem tunc primo veretur,
Marte tamen vinci mestus utroque magis.
365
Iam parat inspirare tube; cui sic Oliverus:
Desine, te pudeat! desine, namque pudor!
Num tibi, nonne tuis erit intolerabile, perpes,
Maximus, obprobrium, dedecus, atque pudor?
Hic tamen inspirat, Turpino crebro rogante:
370
Hoc monet, hoc cogit ira, necesse simul.
Mirantur sonitumque stupent hunc omnia: montes,
Arva, nemus, valles, equora, terra, polus.
Rumpuntur vene capitis conamine tanto,
Et sibi nare cruor manat utraque simul.
375
In sua regna means sonitus rex inter agendum
Audit et agnoscit, notaque causa sibi.
Comperto scelere, comperta sedicione,
Vinclis imprimitur rege iubente Gueno.
Estuat, insanit, languet, redit, et sua turba
380
Cum languente dolet, cum redeunte redit.
Dum gradiuntur inest furor omnibus omnis in omnes:
Causa rei scire submonet ire cito.
Interea Marte rex Marsilius premit hostes,
Nam dat eis primum vulnera, deinde mori,
385
Inque viros vires iubet exercere Quirites,
Exercetque suas instimulando suos.
Rollandum noscens per membra, per arma, per actus,
Miratur tot eum prelia posse pati.
Hunc natumque suum visus videt, instat utrique,
390
Prebet utrumque fuge, terret utrumque fugans;
Patris in aspectu nato dat dampna, dat ictus:
Perdens ante suos perditur ense suo;
Preveniens regem regi dextram secat: ictus
Dampna gemit, mortem vitat, initque fugam.
395
Iam minus est audax rex, non ausus remanere;
Gens regis fugiens cum fugiente fugit.
Obliquo feriens Oliverus contrait, angit;
Terret Agalifus ictibus, ense, minis:
Leditur et ledit ledentem primo relisus,
400
Postremo lesus funera prima subit.
Plenus vulneribus, post vulnera tanta recepta,
Vulnerat innumeros in moriendo viros;
Iam velut insanus, iam cedit ut orbus in hostes;
Debilitat visus subtrahiturque vigor:
405
Rollandum ferit inscius, ast minime nocet illi,
Nulliusque locum vulneris ictus habet.
Dum stat, dum pugnat, stupet ictum taliter ictus;
Respicit, et facies vix sibi nota sui.
Inquit: Non hostem velut hostis ledis, ut hostem
410
Hostis; amicus ego non tuus immo tibi.
Nosce tuum, nosce; forsan non noscis ad ictus:
Id res, id gladius, id tua facta probant.
Audita voce dolet, et veniam petit inde:
Dat veniam, factum nam veniale videt.
415
Mox est lapsus equo, pedibus submissus equorum:
Proh pudor! ecce iacet, proh dolor! ecce perit!
Res gravis, occasus gravior, plus funus utroque:
Iste dolor dolor est plusque dolore dolor.
Rollandus iam non vexat nisi tercius hostes,
420
Tercius impugnat, tercius obstat eis;
Turpinus comes huic hinc, Walterus comes inde:
Hic trux, ille ferox, hic probus, ille simul;
Incedunt pedites, transfossi pectora pilis,
Dumque nocent aliis, spicula missa sibi.
425
Spicula Waltero dant vulnera, vulnera penam,
Pena metum mortis, luce carere metus.
Stat Rollandus adhuc et adhuc secat, efficit, arcet
Ense caput, telo vulnera, Marte viros.
Adventum Karoli gentilis turma perhorret:
430
Ne magis incurrat dampna redire parat;
Diffugiunt celeres velut in certamine ducti:
Si quis ibi primus, ultimus esse putat.
Forsan non metuunt regem, non agmina regis,
Non gladiatorum bella: quid ergo? mori.
435
Seu metuunt seu non, abeunt nullo remanente:
Omnibus hoc solum cura tenere fugam.
Sic cum Turpino Rollandus prelia finit;
Hiis ita finitis finis utrique prope.
Turpinum graviter gravis arripit extasis; exhinc
440
Nutat, vi penitus deficiente sibi;
Rollandusque fere moritur viso moriente:
Languet, vultque mori cum moriente suo.
Iam velut exsanguem locat hanc exsanguis in herba,
Et prius immunda vulnera mundat ei;
445
Herba refrigerium dat ei dum cumbit in herba
Erecto capite vix sedet haut sine vix.
Rollandus semel ac iterum pede corpora volvens
Huc illuc meat in sanguine crure tenus:
Circumquaque legens fert corpora patriciorum,
450
Quorum plus mortem quam sua fata gemit;
Absolvit prius hos Turpinus, signat abinde,
Mox anima corpus egrediente suum.
Rollandus cedem, gemitus, loca cede referta,
Aspicit, emittit, deserit, itque mori.
455
Dum moriens magis affectat quam vivere mortem,
Dulce mori visum, vivere triste sibi.
Adnixus scopulo requiem petit, aspera passus,
Et supplex veniam supplice voce rogat.
Hunc credunt obitum gentiles unus et alter,
460
Et cornu capere curat uterque suum:
Aspiciens hos, obliquo cornu feriente,
Se secus utrique dat moriendo mori.
Dum moriens orat, mors vite terminat horam:
Iam quasi nullius, iam quasi nemo iacet.
465
Proh! quia Gallorum tu spes, tu fama fuisti,
Et probitas et dux et decus omne simul!
Gallia te nudata iacet, quia te prius ente
Quid fuit? orbis honor; quid modo? tota nichil.
Virtus miratur te taliter adnichilari,
470
Mors etiam per eam te potuisse mori.
Quid promam, quid non? satis est hoc promere solum:
Francigene gentis gloria solus erat.
Illum, patricios, cives, proceres peditesque
Rex obiter veniens Marte iacere videt;
475
Non hos, non illos tantummodo, sed simul omnes
Rex cum gente sua fletque doletque simul:
Summos quo? summo; mediocres quo? mediocri;
Parvos quo? minimo turba dolore gemit.
Accitur Gueno penas pro fraude daturus;
480
Mox ereptus equo dilaceratur equis.
Pro fraude scita finita sibi sua vita.
Res ita finita testificatur ita.