Scribimus hec clero: uos non latrare ualentes
Ad Domini caulas, sed nec latrare, uolentes:
Commissas seruatis oues in perditionem,
Quarum nec numerum nec habetis cognitionem.
5
Vt lupus ingreditur saciandus sanguine caulas,
Dum custode carent, sic demon pectoris aulas.
Hic disperdit oues, pastore nichil prohibente,
Hic animas perdit, clero non excutiente.
Numquam pastor oues sed uellera talis amauit,
10
Clerus ab ingressu semper lucris inhiauit.
Ingreditur pastor furtim super hostia talis,
Clerus in accessus it et extat simonialis.
Primum pontifices hac lepra constituuntur,
Hanc omnes unam non uno calle sequuntur.
15
Comparat hic cathedram munus prebendo sacratum;
Hic emit officium ducens ad pontificatum,
Prouenit huic baculus causa consanguinitatis,
Hunc alius recipit quasi iuste pro solidatis.
Quatuor his rebus res querunt spirituales,
20
Quatuor ergo modis sunt plane simoniales.
Quis quod seruicium confert non iudicet emptum?
Aut quis gratis habet, quod habetur amore parentum?
Munus utrumque uoco. Dum munere celica queris,
Simonis es frater, cuius scelus haut reuereris.
25
Munere ditatus sitiens in munera tendit,
Dumque sitis crescit, cecus celestia uendit.
Accipitres colit atque canes, thalamosque suorum
Inficit, aut celebrat quod nec proferre decorum.
Membra caput languens simul interitura sequuntur,
30
Pastorisque modo male predocti moriuntur.
Inprimis igitur scelus archidiaconus audet,
Presbiteros Domini dum radere rodere gaudet.
Presbiteri que sunt Christi postponere certant,
Vt sua querentes simul ad se non sua uertant.
35
Quo ruitis? Num uita fugit? Num pena propinquat,
Et tempus quo cuncta caro quesita relinquat?
Vnde superbitis? Heu <me>! Lacrime miserorum
Sunt sceleris lauacrum, sunt purgamenta reorum.
Peccati precium, census et opes tenuistis,
40
Peccato nec opem, sed et impedimenta tulistis.
O miseri (Deus ipse monet), uel sero redite,
Ne subito uobis "Eternum" dicat "abite".
Scribimus et monachis: fex religionis auare,
Cur decimas rapitis, dum debetis decimare?
45
Venditis ecclesias, in uestrum postmodo dampnum,
Quas datis in firmam uendentes quemque per annum.
Corpora diripitis, sine respectu, sine iure,
Nil uobis ubi mortua sint, uel quomodo cure.
Et qui uos mundo iam defunctos perhibetis,
50
Querere defunctos ut corui rite soletis,
Blandiri dociles et blandiciis spoliare.
Non euadetis uindicte tempus amare.
Vosque capellani laicorum dum decimatis
Ecclesias et presbiteros decimis spoliatis,
55
Cui non seruitis altari participantes,
Perpetuas uobis flammas in fine parantes,
Cetus erit uester tunc et frustra resipiscens.
Aaron officium sibi dum male preripuerunt,
Chore, Dathan, Abiron glutiuit terra dehiscens.
60
Hic et in eternum uobis similes perierunt.
Scribimus et laicis: non clero iure preestis,
Huius namque rei uetus est lex et noua testis.
Ecclesie laicus sit custos siue colonus,
Rex, princeps, miles, sit seruus siue patronus.
65
Det laicus decimas, reddat Domino sua uota,
Sitque sacerdoti laici confessio nota.
Cur decimas retines? Cuiuis fortasse dedisti.
Cur aliena dabas? Decime sunt portio Christi.
Accipiens, donans, retinens que sunt aliena,
70
Arguitur furti, nec transibit sine pena.
Quisquis enim sancti turbauerit insita iuris,
Pars illius erit cum morte mala perituris.
Premoneo (monuitque Deus!): uel sero redite,
Ne subito uobis "Eternum" dicat "abite".