Henricus Huntenduniensis historia Anglorum prologus

Testo base di riferimento: E. D. Greenway, 1996

Altre sezioni


O Adonai opifex, pastor, susceptio nostra,

Principium rerum, uegetatio, finis earum,

Hoc opus aspira, deduc finique precamur:

Hoc opus in patribus quod es ipse parens operatus,

5

Iudicio gentes et regna leuansque premensque,

Iudicio nunc occulto, nunc uero patenti,

His penas dum complerent sua crimina tardans,

His penas cum complessent sua crimina librans.

Quicquid enim reges, quicquid populi meditentur,

10

Vt faciant, si perficiunt, fieri facis illud.

Pacificansque malumque creans, testante propheta,

Ens solus, tantusque manens quantus uoluisti,

Ex quo, per quem sunt, in quo sunt omnia solo.

Tuque pater patrie, princeps a rege secundus,

15

Presul Alexander, si que perscripsimus apta,

Laude tua niteant, minus apta precamur ut aptes.

Hic reges populosque uides, quos alea fati

Extulit et pressit, sed ab his metire futura.

Aspice, magne pater, quo deuenere potentes,

20

Aspice quam nichili sit honor, lux, gloria mundi.