Dux Henrice, nepos Henrici maxime magni,
Anglia celsa ruo, nec iam ruo tota ruina.
Dicere uix possum "fueram", "sum" namque recessit.
Si michi que miseris superest uel spes superesset,
5
Clamarem, "Miserere, ueni, succurre, resiste!
Nam sum iure tui iuris, potes, erige lapsam."
Sed nunc ora rigent, nunc uox, nunc uita recedunt.
At quis clamor adest? "Venit", ingeminant quoque, "uenit."
Quis? "Dux ille ducum, puer annis, mente senilis."
10
Gemma uirum uir, aue, mea spes dum spes michi, salue!
Sero uenis, perii, clamas tamen, "Anglia surge,
Immo resurge, tuam refero tibi, mortua, uitam."
Ad uocem rediuiua tuam post fata resurgam.
Ergo reuiuiscens uideo quod inhorreo; cernis
15
Prelia quanta mouet Stephanus? "Moueat uolo, quippe
Gloria nulla foret, si prelia nulla moueret."
Quot contra Stephanum, cui copia multa uirorum,
Duxisti? "Paucos." Cur paucos? "Gloria maior
Est multos paucis, quam multos uincere multis."
20
Num rex Francorum, comites proceresque, sed omnes
In te consurgunt? "Leuis est iactura, repugno
His absens, pugno tibi presens." Cur simul? "Edam.
Si non pugna duplex, nec erit michi gloria duplex,
Multo magisque nitet reges quam uincere regem."
25
Quis tibi signifer est? "Ipsius gratia Christi,
Quam michi conciliat mea nec minus actio regis:
Namque placet pax sola michi, discordia regi.
Pacem sero sero, pacem tibi sanguine quero,
Dulcis alumpna mei, cui tanta pericula sumpsi.
30
Te potiar, si pace tamen per me potiare.
Si secus, emoriar, ne te uideam morientem."