Mors properat, torpes; mors pulsat ad hostia, torpes;
Ingreditur, torpes; uir, memor esto tui.
Cur tua dum seruas, te perdis? Num tua tecum
Perdes? Quod si te non habeas, quid habes?
5
Te minus, illa magis curas; ut uel moderata
Precipiam, cura te magis, illa minus.
Illa uigil queris, te torpens negligis, illis
Totus adesse, tibi totus abesse soles
"Quid mireris in his?" Miror si quid tibi mentis.
10
Quid sint res hominum, discute, uel quid homo.
Ecce uides flauo segetes pubescere campo,
Pictaque florigeris prata uirere notis.
Scintillare uides uitreo sub tegmine poma:
Confligunt horti uultus odorque tibi.
15
Splendida confiteor, sed cum sapientia finem
Perspiciat rerum, perspiciamus et hic.
Concertans glebis meditatur, auarus in annum
Rusticus, enormi uix ratione fruens:
Semina commendat sulcis, redituraque multo
20
Fenore post annum grana perire iubet.
Cur non preuideas quis et horum finis in annum?
Omnia, ni pudeat dicere, fimus erunt.
Quae modo dant campi, pomaria, prata, uel horti,
Tunc ubi strata cubent, nec memorare libet.
25
Insipiens, stolidus, piger, inscius, ebrius, amens,
Insensatus, iners, hoc genus omne simul,
Hec preciosa putant. Quis uilia? Qui bene sentit,
Quo uel res hominum deueniant, uel homo.
Ecce uides celsos fuluo diademate reges,
30
Plebeque stipatos girouagante duces;
Miraris niueas uultu radiante puellas,
Et iuuenes armis perspicuos et equis.
Splendida confiteor; sed, si decet, hic quoque finem
Perspicias: tandem portio sordis erunt.
35
Vt iam non escis, minus effigie, uideantur
Turpia defectis, fetida uero magis.
Splendida que fuerant, quam sint deformia cernis;
Hic et adhuc alias discute quid sit homo.
Sperma prius, modo uas caeni, post uermibus esca;
40
Ordine cernis homo quid fuit, est, et erit.
Nunc segetes, horti, pomaria, prata parate
Pingues: pinguis enim uermibus esca placet.
Silua feras, Nereu pisces, piper India mitte:
His condita cibis uermibus esca placet.
45
"At" dices "mea uilia sunt, ego uilior ipse;
Cur igitur curem me magis, illa minus?"
Confiteor, tua uilia sunt, tu uilior ipse;
Sed curare decet te magis, illa minus,
Cum tibi res insit preciosior omnibus una,
50
Corpora uiuificans spiritus atque regens.
Vase sub obsceno clarissima gemma latescit:
Hoc grandis precii est, nullius illa tibi,
Nec preciosa tibi est que te reddite preciosum,
Sed quod uilificat res preciosa tibi est.
55
Spiritus equa docens, simul omnes omnibus equat:
Vnus (ait) uobis est Deus ipse sator.
Vultibus exprimitur uestris patris huius imago,
Qua facie proauos tollitis atque patres.
Hinc genus est, hinc nobilitas manet omnibus equa.
60
Perniciosa caro: perniciosa monet.
"Illi diuitiis, huic ortu, laudibus isti,
Viribus huic superes, maximus esse stude.
Fac opibus crescas, inopem te copia reddat,
Vina sitim cumulent, augeat esca famem.
65
Quicquid habes, duplica. Duplicasti? Quid modo? Totum
Si duplices iterum, par tibi nullus erit."
Consilium mortis, moritura caro, tribuisti:
Poma quidem lignum talia tale decent.
Spiritus equa docet, sed despicis equa docentem;
70
Scis quod iniqua caro dixit, et illa colis.
Ancilla, dominam uegetatricem uegetate,
Ductricem ducte supposuisse potes.
Spiritus ergo bonum, mala corpus queque ministrat;
Hinc tibi fons uite, fons necis inde tibi.
75
Quid sint res hominum, quid homo patet, et tamen ista
Dissimulas noscens, deciperisque sciens.
Ipse tuus raptor: raperis simul et rapis idem;
Proderis et prodis, proditor ipse tuus.
Euigilans dormis, et cogeris ultro perire,
80
Nec memor esse tui te renuente potes.
Rem facilem das difficilem tibi, possibilemque
Das impossibilem; quod potes ultro nequis.
Te seruare, miser, quia non uis, non potes, at si
Forte uelis, solum sit tibi uelle salus.
85
Quis michi det fontem (quid enim potius?) lacrimarum,
Vt lacrimer quibus est uiuere uelle labor?
Viuere uelle pigri nolunt, mortemque uolentes
Intrant, et blande dissimulando petunt.
O miseri (licet, ecce licet), uel sero redite,
90
Ne furor ille Dei dicat "Abite rei."