Gilo Parisiensis historia gestorum 5

Testo base di riferimento: PL 155, 942-94

Altre sezioni


Ast alii proceres voto iam mente propinqui

Vtiliter statuunt ad tempus bella relinqui

Aestus enim populos siccataque terra gravaret

Vreret aestus eos, potum dare terra negaret.

5

Est igitur requies lassorum reddita membris,

Dimittenda brevi sub prima luce novembris

Turba partita, loca sunt diversa petita

Et quisquis lucro gaudebat, in urbe manebat.

Obsequiis erat hic studiosus, et aera merebat.

10

Ex illis plures Raymundus miles alebat,

Quem cognomento Piletum gens nostra vocabat.

Otia cum multis hic non ignava secutus

Providet, ut nequeat gentilis vivere tutus.

Ergo duas urbes pertransit, et a Talamana

15

Improvisus adest; hoc castrum gens Suriana

Servabat, quae sponte viros recipit bene sana.

Itur ad quoddam castrum, sed turba profana

Obstitit, hinc nostris intorquens spicula vana.

Sed tamen hoc Domini manus obruit, et peregrini

20

Illic gentiles sunt ad baptisma vocati,

Quique reiecerunt illud periere necati,

Captivatur ibi puer, et quicunque senescit

Occidit, ignotis breve regnum parcere nescit.

Hostibus eversis, auro spoliis onerati

25

Ad castrum redeunt qui iam fuerant donati.

Nec requie contenta diu, virtus animosa

Hostis ad interitum manet assidue studiosa.

Gentilisque legens vestigia sparsa per orbem,

Aggreditur Marram plenam gentilibus urbem.

30

Duxerat in Marram, duce fama, turba remota

Vrbis Aleph Roboam rex, et vicinia tota,

Gens ea non humili terrore repressa decenter

Disposuit bellum, ruit in nostros violenter.

Ferrea silva cadit passim, campumque cruentum

35

Asperat, astra petit fragor et gemit morientum.

Concurrunt per mane sudes, hi spicula iactant,

Illi protendunt hastas, iterumque receptant.

Fortius incursant, ipsisque cadavera portis

Affigunt nostri, iam stabat in aggere fortis

40

Miles, inundabant fossae, cum forte retortis

Vertitur agmen equis, quam perfida gratia fortis

Christicolae dant terga retro, formidine mortis

Turbat eos inimica cohors agitata furore.

Tinnitum clypei reddunt, galeaeque sonorae,

45

Obtenebrant oculos lapsus de cortice coni,

Loricas odiunt iuvenes ad verbera proni.

Scindit labra sitis, non sufficit umbo sagittis.

Vt Raymundus eos vidit rarescere, primus,

Respirate, viri, clamat, quo, proh pudor! imus?

50

Taliter a trepido cursu proba gens revocata

Gentiles agit ad muros, simul agglomerata.

Sed non vertuntur Suriani deficientes

Nec socios vivere suos, sitis impatientes

Aeris illa sui gens emollita tepore,

55

Non est marte, sed est martis superata calore.

Vt dare terga vident nostrorum castra secutos

Turci, Christicolas iam magna parte munitos

Invadunt, dat eis vires animosque sequendi

Gens fugitiva, monet timidos fortuna nocendi.

60

Ordine non habito fugit agmen Christicolarum,

Non exspectata revocantum voce tubarum.

Segnius haud fugiunt equites peditumque caterva,

Quam fugit ante canes latrantes territa cerva.

Sternitur heu felix populus per opaca viarum,

65

Exspositusque Iovi, fit martyr et esca ferarum.

Exspirant animas multi, nec meus edet

Versus, vix equidem recolo quae dicere taedet.

Ad castrum rediit Raymundus, et iure quieta

Perfruitur requie, cum gente dolore repleta

70

Hic aliquid tempus exegit, ad omne paratus

Vtile vir fortis, per multa pericla probatus.

Interea nimius dolor accidit Antiochenis.

Vrbis enim rector, moderatus ad omnia, lenis

Praesul obit, patremque suum dolet urbs obiisse,

75

Hanc, cum capta fuit, non credo magis doluisse.

Dum calet Augusti dictus de nomine mensis

Non sibi, sed populo praesul moritur Podiensis

Pro Petro tracto de carcere dum tibi, Christe,

Vrbs canit, est tractus de carcere corporis iste,

80

Quaque die recolunt solventem vincula Petrum,

Illa luce viri deploravere feretrum.

Post nimios luctus, post infortunia plura,

Stans comes Aegidii Sancti per tempora dura

Ivit ad Albariam, quam multo milite cingens

85

Cepit, et huic urbi murus non profuit ingens.

Ensibus hic incurva senum sunt colla resecta,

Nec minus infantum rumpuntur tempora grata

Nec vetulas reverenda iuvat rugosaque Persis,

Nec facies prodest non laedi digna puellis,

90

Nec simplex via mortis erat, quia mille necantur.

Mille modis, meritique hominum merito lacerantur.

Albariae, sic ad Domini cultum revocatae

Praeficitur praesul vitae persona probatae.

Iamque vocabat hiems proceres, nova bella movendi

95

Tempus erat, coepitque, dabat spem perficiendi.

Omnibus hinc sanctis dum festum fit generale

Congregat absentes, edictum spirituale,

Iam varius populus confluxit in Antiochena

Moenia, quam varii pisces in retia plena

100

Dissimilique placet similis sententia genti.

Ierusalem loca sancta vident animo cupienti.

Vis secura virum, iubet ipsos esse paratos,

Deque suis abolent animis coniugia natos,

Orbis ad ignotos tractus iam mente feruntur

105

Parthorumque pedes iam martis amore sequuntur.

Conveniens comites dux interea Boimundus

Pactam quaerit ab his urbem, negat hoc Raymundus.

Regis adventum Constantinopolitani

Exspectare iubet, munitque domum Casiani.

110

Sic duce turbato, comes impatiens Rugiosam

Transit, et Albariam, Marramque petit populosam

Ne dolor irati ducis ad communia damna

Forte redundaret, procerum discretio magna

Consulit hunc, mens alta viri multa prece mota

115

Praeposuit voto privato publica vota.

Protinus educens acies populi modo moesti

Ad Marram properat respectu victus honesti.

Lex Domini specialis erat, cum signa replerunt.

Vrbis circuitus, et castra duces posuerunt.

120

Externos homines ubi vidit gens stupefacta,

Quis referet quanta fuerit formidine tacta?

Omnis in urbe locus, feroce properante tumultu

Discurrunt matres, timidaeque nurus sine cultu,

Hostes plus iusto fore rumor publicus edit,

125

Compluresque timor, nec mens sua lumina credit.

Si quisquis somnum recipit, somno cruciatur.

Vexat, et insomnem res vana, diemque minatur.

Stant ad opus servile duces cum gente minore,

Nec pudor est servire, carent extrema pudore.

130

Exuit ut Phoebus terra caligine nigra,

Surgit nostra cohors sub pigro tempore pigra,

Excitique probi iuvenes clangore tubarum,

Corporis immemores, haud immemores animarum,

Ad Martem properant, iam circumfusus adaptat

135

Nervo pila pedes, iam laetus ad ardua iactat,

Iactant saxa, faces flammas per inane ferentes,

Quas haerere volunt ad culmina suspicientes.

Desudant alii fossas implere patentes.

Per praerupta ruunt equites transcurrere montes.

140

Non sunt horror equos in frena retro redeuntes.

Iamque cava latitans testudine, firma cavabat

Moenia lecta cohors, iam scalas turba levabat,

Cum subito coeunt Arabes, gravibusque lacertis

Saxa rotant, et vulneribus dant proxima certis.

145

Ac veluti nimbos cum torquet hiems odiosa,

Aera grando secat, vis austri saevit aquosa,

Imbribus insultant crepitantia tecta domorum,

Verberat unda sequens fugientia terga virorum,

Sic miseri quibus una salus inimica saluti,

150

Pellere tela, sudes iaciunt, clypeique muniti

Dant crepitum, fugiunt equites sub eis maletuti,

Vt tradet ex equo Raimundus bella parari,

Altum de lignis castrum iubet aedificari.

Illud montis habens instar, trabibus fit acernis.

155

Huius ductores imis latuere cavernis.

In summo venator erat, cornuque strepebat

Ebrardus, delecta cohors in fronte fremebat.

Ergo viri pedibusque suis, pedibusque rotarum

Adnixi, licet impediant loca stricta viarum,

160

Adiungunt altae turri castrum magis altum,

Atque parant super attonitos subito dare saltum.

Tunc et ab urbanis fit machina, quae iaciebat

Immensos lapides, et castrum concutiebat,

Graecorum piceos ignes rotat insuper illa,

165

Et volat ante viros fetens et nigra favilla.

Servat in igne suos divina potentia servos,

Et dedit ardores non posse nocere nocivos.

Murorum iaciunt per propugnacula fortes

Christicolae, castrique cadunt de culmine mortes.

170

Pislerio de monte furit Willelmus ibidem,

Robora, saxa, sudes, certatim mittit et idem.

Oppositus taedis rubet, et lustratur ab igne.

Huius ego nequeo virtutes dicere digne.

Illis non retinet frangendis congrua muris

175

Machina, sed gaudet, gaudet patientia duris.

Non retro mollitus vitae dulcedine cedit,

Nec, quamvis decuisset ibi fugisse, recedit.

Hos necat, hos quassat, se circuit, arma repellit,

Nunc muros, nunc scuta ferit, nunc spicula vellit.

180

Nunc procul a castro, nunc adiuncta procul arce

Turba sacerdotum clamabat: Rex pie, parce.

Parce, Deus, metuatque tuum gentilis ovile.

Qui Christi nomen conatur reddere vile.

Si quis forte parat compagem solvere muri,

185

Illius excussa damnatur dextra securi.

Haec indignatus vir de la Turre vocatus

Gulferius, pulchri quod diu facinus meditatus,

Turbidus arripuit erectae robora scalae,

Quam vix sustinerant humeris sudantibus alae,

190

Perque gradus trahit, ipse suis sua membra lacertis.

Nunc sequitur quem ducit ad hoc manus Omnipotentis;

Quippe modum nostrae transcendunt talia mentis.

Sed dum turba frequens firmat gressus per inane,

Scalam frangit onus, gentisque repulsa profanae.

195

At vir praedictus tollendus ad astra favore,

Quo se iam tulerat virtute gravique labore,

Inter eos quos vix potuit conducere sursum,

Eminet; utque canes depascunt morsibus ursum,

Cui plebs incumbens praeclusit iter fugiendi,

200

Sic non aequa manus premit hunc, populique premendi.

Ille per instantes fertur adculo † venienti

Opponit clypeum, socio tutela sequenti

Nunc prior est, nunc posterior, similis fugienti.

Nunc propriis telis populo nocet ille stupenti,

205

Nunc gladios, nunc pila fugit, nunc mille molares.

Iam fumant artus, iam spumant sanguine nares.

Contra tot pestes manet unus integra vita,

Missilibus, iaculis, sude, fustibus, ense petita,

Dum quantum deprensa potest gens, turba resistit,

210

Fida cohors iterum scalas ad moenia sistit.

Mox oblita sui, sed non oblita suorum,

Conscendit muros properans ad opem sociorum.

Nec mora, per turres sonitu concurritur orto,

Non riget hic arcus contentus fune retorto.

215

Res agitur gladiis; de moenibus ordine fixa

Saxa trahunt, murisque suis mors frangitur ipsa.

Terga dedere prius nostri, numeroque furentum

Cesserunt, pressitque sonum gemitus morientum.

Ad terram missi plerique necem fugiebant.

220

Quam tamen ad terram confracti comperiebant.

Solvitur interea murus, cui se nostra iuventus

Castro tecta subit, solida nec rupe retentus

Est eques, ingrediens arcana foramine stricta

Gens repit, tuba signa dedit tristissima victo.

225

Vt videre suis hostes in moenibus isti,

Qui super astabant, nec eis iam posse resisti,

Per muros rapuere fugam, clypeisque reiectis,

Merguntur subito diversis agmina tectis.

Pars solo terrore perit, plebique cadenti

230

Mors ignava venit, non ense vocata rubenti

Maxima turba perit venientum turbine pulsa,

Muris fixa rubent miserorum membra revulsa.

Vrbis ad excelsas turres ita dum properatur,

Diversis mors una modis hos depopulatur.

235

Vesper erat nostris minus illo tempore gratus,

Paganisque dedit latebras nimium properatus,

Noctem pro lucro poenas in luce daturus,

Cinis habet, multoque rubet iam sanguine murus.

Et dum laeta cohors urbem sine vindice vastat,

240

Ad miseras turres gentilis pallidus astat.

Tunc monuit Boimundus eos interpretis ore,

Vt sua lenirent mala consilio meliore,

Et subeant turrem quae praesidet ardua portae,

Hos equidem teget in misera sua dextera morte.

245

Victorem victumque facit nox irrequietum.

Victa rapit victor, videt hic accurrere lethum.

Iamque diem luctusque novos aurora vocabat,

Vicinae morti se civis in urbe parabat.

Christicolae stringunt enses, et tecta cruentis

250

Corporibus complent, populique cruore cadentis.

Hic etiam virtutis opus gladiis iniere,

Corpore qui tenui vires modicas habuere.

Dantque senes decollandis poenam graviorem

Quam iuvenes; producit enim vis parva dolorem.

255

Et veluti minimum potuissent esse nocere

Tempora quorumdam laqueis sic implicuere.

Vt laqueum baculus constringat, et interiora

Perforet ossa rigens funis, cruor impleat intra,

Tunc educta suis exstabant orbibus horum

260

Lumina, foedabat sanies barbas miserorum.

Talia fingebat auri sitis effodiendi.

Nam quid non suadet amor immoderatus habendi?

Viscera morte gravi iam frigida dextra cruenta

Scindit, et ex ipsis manus haurit avara talenta.

265

Ast alios servare ducis quos cura volebat,

Irrevocabile vulgus ad impia fata trahebat.

Ima senes erebi repetunt, venduntur ephebi.

Detinuit nostros in finibus his mora mensis.

Mortuus interea praesul fuit hic Oriensis.

270

Nostra cohors paucis consumsit multa diebus:

Nescit enim partis victoria parcere rebus.

Illic ergo famem gens pertulit immoderatam,

Et susceperunt mortem plerique vocatam,

Et quia non habuit populus quod habere licebat,

275

Tendit in illicitum, facit hoc quod ius prohibebat.

Proh dolor! heu facinus! verubus posuere recentes

Turcorum carnes, lacerant cadavera dentes.

Tunc perscrutatur Boimundi causa secundo

Nec concordari potuit dux cum Raymundo,

280

Regem non recipi Constantinopolitanum,

Nec dare iuratum, comes asserit esse profanum.

Ergo viae curam sanctae ducis ira reiecit,

Ira ducem, dux agmen iter postponere fecit.

Ille quidem cum principibus repetivit amata

285

Moenia, plebsque dolet tantis patribus viduata.

Sed comes Aegidii Sancti manet irrequietus,

Anxius in multis, curarum mole repletus.

Sit modo salva fides, placet ut descendat ad ima

Quaelibet, et procerum summetur res ea lima,

290

Mandavitque viris absentibus ut Rugiosam

Iuris amore petant, rem discutiant odiosam

Conveniunt, rem discutiunt, sed fraus ibi dira

Daemonis insedit, nec finem repperit ira.

Tunc Marram petiit comes exspectatio turbae,

295

Collegitque sua comites Boimundus in urbe.

Vt comes a cunctis se conspicit esse relictum,

Et Marram populis minimum iam reddere victum,

Plus fidei fisus quam viribus, omnia Christo

Committit, fatique vices duce non timet isto.

300

Tunc pedibus nudis, solito cessante paratu,

Egreditur Marram cum plebeio comitatu.

Quaelibet huic populo cessura pericula iurat.

Nec secura fides regum consortia curat.

Cedere pauperibus fortis putat ille fidelis,

305

Audet et ipse ratem laceris committere velis.

Plebs aggressa viam propter ieiunia tarda,

Et comites comitis primum venere Capharda.

Consul Northmannus, Northmannorumque cohortes,

Quos reddit sua terra pigros, incognita fortes,

310

Hic animis et corporibus nostris sociantur.

De fidei zelo mala quaeque subire morantur.

Rex quoque Caesareae nostris praetendit amorem,

Et specie pacis male palliat ille timorem.

Denique Caesaream serie firmata malorum

315

Turba petit, quia longa quies labor esset eorum.

Inseditque super fluvium Farfar, quia tale

Nomen habet flumen huic urbi collaterale.

Vt muris admota nimis tentoria vidit

Rex urbis, vetuit commercia, pacta recidit.

320

Nocte sed exacta, populo iam progrediente,

His occurrerunt duo Turci, rege iubente,

Hostibus obsequium, licet hostes, exhibuerunt.

Et vada quos nollent evadere praedocuerunt.

Venit et ad vallem quamdam gens nostra duorum

325

Conductu, cepitque boves et equorum

Praedam; nempe boves et equi per gramina late

Ibant graminea gaudentes fertilitate.

Vtque ferunt quibus illa fuit praedatio tenta,

Depraedatorum sunt millia quinque reperta.

330

Aggere munitum forti, muroque rotundo,

Stabat ibi castrum, sed redditur hoc Raymundo.

Hostibus in mediis per quinque dies habitare.

Profuit, et spoliis iumenta datis onerare.

Tunc gens illa fide firmat se foedus habere

335

Perpetuum cum Christicolis, nullique nocere.

Non tamen huic fidei foret ulla fides adhibenda,

Nec levis illorum promissio suscipienda.

Post Arabum petitur castrum, quod mox aperitur.

Proximus hos labor ad vallem perduxit amoenam,

340

Fructibus innumeris hiemali tempore plenam.

Vrbs ibi grata situ manet alto splendida muro,

Quae quasi gemma micat, auro circumdata puro.

Incola Caphaliam vocat hanc qui tunc fugiebat,

Certius ut vidit quos iam rumore videbat,

345

Civibus egressis victores ingrediuntur,

Tres et in urbe dies complent, opibusque fruuntur,

Hostica gens haerere diu, montes superavit

Immensos, in valle Desem sua castra locavit.

Hic quoque larga Dei pietas dedit huic aciei

350

Fructus, frumentum, vel sufficiens alimentum.

Sed quae proveniunt ad votum despiciuntur.

Interdicta placent, magis interdicta sequuntur

Et castrum confine petunt. Tunc hostis hianti

Proiecit populo praedas, et res ea tanti

355

Exstitit ut castrum victores fraude subacti

Desererent, mentis vitio, non ense coacti.

Et tamen aggressi castellum luce sequenti,

Defensore suo vacuum patet aggredienti.

Annua festa Dei Genitricis ibi celebrantur,

360

Haec quae candelis specialius irradiantur.

Munera tunc ducibus mittuntur ab urbe Camela,

Aureus arcus, equi, vestes, et lucida tela

Legatique sui regis mandata ferentes,

Exorant pacem; quos Christicolae sapientes

365

Incertos faciunt, certum nihil instituentes.

Rex etiam Tripolis formidine tactus, ut isti,

Septem mittit equos et mulas quatuor hosti.

Dona duces capiunt. Sed haec incerta suspecta.

Cumque viris foedus quaesitum non iniere,

370

Quindecimaque die castellum deseruerunt.

Quindecimaque die proceres iter arripuerunt.

Inde petunt Archas, castrum vetus aequiparandum

Vrbibus, et populo non absque labore viandum.

Hoc Arabes, Turci, Publicanique coronant

375

Turres, arma, loca, muri munimina donant,

Sed tamen hoc nostri clauserunt obsidione,

Quod superare putant vel vi vel proditione.

Praecipiti cursu muros nostri petiere,

Percutiunt clausos, graviusque repercutiuntur.

380

Non gravius laedunt, quam desuper eiiciuntur.

Arcu, balista, tormento, gens furit ista.

Tormento lapis impulsus, magnisque virorum

Viribus adiutus, terit arcus oppositorum,

Funestum sibi pandit iter per scuta volando,

385

Seminat ille neces quidquid petit exanimando.

Hic procerum decus Ansellus de Monte Riballo

Lustrat anhelanti dum moenia lata caballo

Mortiferum vulnus recipit, vir viribus Hector,

Vir Cato consilio, vir primus in agmine rector.

390

Saepius aggressi muros sunt saepe reiecti.

Post haec ad Tripolim sunt quinque novemque profecti,

Vt praedam caperent, sexagintaque repente

Inveniunt Turcos, quos, Christo subveniente,

Invadunt, et sex perimunt, armentaque plura

395

Dum laeti redeunt cepere per hostica rura.

Non procul urbs aberat, ripae vicina marinae,

Fertilitate sua promittens multa rapinae,

Nomine quae celebris ipso Tortosa vocatur.

Impetit hanc Piletus Raymundus, et associatur

400

Tentoriae proconsul ei, qui par paritate

Nominis huic erat, haud impar mentis probitate.

Hi duo Tortosam cum paucis aggrediuntur,

Frustranturque diu, nec prosperitate fruuntur.

Sed tamen haud longe iam nocte superveniente,

405

Castra locant, nimium populo strepitum faciente

Accenduntque viri non ad sua commoda segnes

Per iuga, per campos, plures vigilantibus ignes,

Quos postquam cives lucere procul speculantur,

Quod metuunt sperant, quod sperant vaticinantur,

410

Christicolas castri procinctum deseruisse,

Vrbis ad excidium tentoria iam posuisse.

Ergo solo metu superati, deseruerunt

Moenia, terga fugae, nullo cogente, dederunt.

Ast ubi sol rediit, nocturnaque lumina texit

415

Lumine maiori, nostris ignota retexit

Gaudia, quos subitum regnum non pugna vocabat

Exspectata diu, quibus urbs servire parabat.

Parthe fugax, ubi magna magis miracula quaeres?

Advena sero tuus hostis modo fit tuus haeres.

420

Sufficit haec acies multis non multa ruinis.

Est et ab Arctois ter mors immissa pruinis.

Vrbe viri fortes insperata potiuntur,

Hostiles portas quasi cives ingrediuntur.

Bella Deus pro gente sua secreta movebat,

425

Militibus quoque viam dux praevius expediebat,

Datque suis aurum telluris ad ima retrusum,

Nec cumularat opes nostrorum Parthus ad usum,

Dum castrum tenet obsidio, nostri tenuerunt

Hanc urbem, portumque rates illic habuerunt.

430

Rex quoque Miracleae nostris obstare nequivit,

Collaque submittens optatum foedus inivit.