Nunc age, Christe, tuis da saepe datum Machabaeis
Divinum munus, tot millia vincat ut unus.
Millia famosae gentis cives gentis populosae
Vrbis, Christe, fave, vim gentis comprime pravae.
5
Ergo Dei pietas per pondera tanta malorum
Inspiciens animos non defecisse suorum,
Inspirat cuidam Turco miserendo laborum
Vt nostris urbem tradat, murumque decorum
Turribus, et capiat pro munere culmen honorum.
10
Ista diu secum vir versans, iudicat aequum
Vt prius haec pandat Boimundo; nec mora, mandat,
Illi quanta paret, se nequidquam dubitaret,
Praecipit ut capiat missum, dum res ea fiat,
Neve parando moram producant, tempus et horam
15
Hic designavit, sed in hoc dux participavit
Consilio procerum; comitum pars maxima verum
Missum ferre putat, dubitans pars altera nutat.
Dicta nocte tamen Boimundus colligit agmen
Pulchrius armatum, belli sudore probatum.
20
Dux animo flagrat, divortia nota peragrat.
Quisque pari voto suspirat pectore toto.
Per tenebras dux capit iter, galeaque nitente
Deposita silet, et graditur sub nocte silente.
Est via militibus timidis, iuga devia, valles,
25
Quaeque per obscuros lucebat semita calles,
Ne male res caderet, ductor licet ipse timeret,
Quod tamen angebat mentem frons laeta tegebat.
Dat spem tardanti, tristemque serenat ovanti
Vultu, virtutem stimulat, populoque salutem
30
Hactenus optatam nunc innuit esse paratam.
Vtque locum votis multoque labore petitum
Prospiciunt, hostemque vident vigilare peritum.
Stant procul, et latebris tecti, noctisque tenebris
Collucere faces spectant, arcusque minaces,
35
Et discurrentes per propugnacula Turcos
Purpureos cristis gladios versare coruscos.
Qui loca mutantes commissa, vices variantes,
Excubias noctis succederent, et faciebant,
Militibus clamando. Quis est? nec adesse sciebant.
40
Nec mora, dat dux magnanimus dignas duce voces,
Instimulando viros verbis animosque feroces:
Pluribus optatum votis, satis invigilatum,
"Tempus adest, proceres, Domini pietate paratum
Tempus in hoc protracta fuit victoria sera,
45
Perque novem menses Domini vindicta severa
Nos castigavit; sed sunt prope gaudia vera.
Ergo, viri fortes, forti persistite mente.
Vosque citi iuvenes, muros superate repente,
Vincite sed celeres, pudeat vos vincere lente.
50
Ille locus (monstratque locum), prius aggrediatur
Vos ibi palma fidens vocat, et prius inde petatur.
Dona manent omnes, sed non mea dona vocabo,
Quod sibi quisque dabit victori nulla negabo.
Sed moror, ite, viri, cum paucis hic ego stabo.
55
Accelerate, boni proceres, ego tardius ibo.
Si sit opus, pedes ipse prior certamen inibo."
Finierat, dubiusque silet dux, atque vagantur
Per totam mentem quaecunque futura putantur
Accelerant iuvenes. Fulcherius imminet ante.
60
Per tenebras legit ille vias gressu titubante.
Illis temporibus radios ducente cometa,
Praemonstrabatur regni mutatio laeta.
Astra polusque novo sunt obfuscata rubore,
Cordaque sunt hominum nimio perculsa timore.
65
Noctis erat medium cum miles ad illa paratus,
Constitit ad turrim, quam traditor ille beatus
Servabat, stupuitque nimis de turre vocatus.
Eia! clamabat Turcus, conscendite muros.
Summa petat virtus, premat hostes iam ruituros,
70
Scalarumque modo funes huc ferte plicatos.
Movit eos tandem latitantes, saepe rogatos.
Denique calcata formidine, vi revocata,
Vepribus extracti vix, vincentesque coacti
Sese confortant, scalas ad moenia portant,
75
Dantque retro gressus iterum turpesque recessus.
Fructetis mersi referunt ad tuta reversi,
Et licet instaret Turcus, lux appropiaret,
Nil tamen audebant, sed corda gelata stupebant.
Increpat e muris vir vocibus agmina duris,
80
Iamque recedebat nox, et Matuta rubebat,
Cum stans in medio reliquorum iunior unus,
Sic ait: Oblatum, iuvenes, ne spernite munus.
Surgite, primus ero. Parent, Fulcherius ille
Natus Carnoti proceres praecedere mille
85
Non timet, invictae properans ad moenia villae.
Non hunc tardat onus clypei, sed ad ardua pronus
Evolat arma gerens, scalaeque viriliter haerens,
Illum Veneticus sequitur, stupet hostis iniquus,
Vt stetit in muris Fulcherius, ecce necantur
90
Fulmineo vigiles, et ad infima praecipitantur.
Exsultat victor, laniataque proterit ora.
Corpora trunca cadunt, lacerantur membra decora.
Aspirat fortuna viro, plebemque solutam
Turbat, quae requiem trahit inter pocula tutam.
95
Evellit postes, turresque subintrat, et hostes
Opprimit incautos, prospectus occupat altos,
Tresque capit turres propria virtute Boellus.
Hunc natura vocat tali cognomine tellus.
Germanos hic forte tuos, bone traditor urbis,
100
Sternit, quos pallet morientibus addere turbis,
Et fratres geminos impellit arce supinos.
Iamque viri fortes pendebant undique scalis.
Nec dubitat quisquam niti per membra sodalis
Ascensu superant muros, fastigia dextris
105
Prensant, obiiciunt clypeos ac tela sinistris.
Instaurant animos Turci, detrudere primos
Frustra luctantur, trepidaque manu iaculantur
Fratrum fata dolens Turcus, sed de nece nolens
Sumere vindictam, pacemque resolvere fictam,
110
Frena dat huic irae, properat portas aperire.
Educensque graves gemitus de pectore, claves
Portae porrexit Boimundo, duxque reflexit
Supplex ante virum corpus, vultumque severum.
Diffugiunt miseri cives, ubi morte teneri
115
Cuncta vident, telis sternuntur moenia tota,
Et sunt de muris Parthi rubra signa remota.
Albaque pro rubeis illic vexilla locantur.
Ad commune bonum sic agmina fida vocantur,
Clangoremque tubae tulit ad tentoria ventus.
120
Impediuntur equi frenis, fremit arma iuventus.
Nec mora, prosiliunt de castris agmina densa,
Deseruere duces campis tentoria densa,
Dum sine lege ruunt, ex urbe viros fugientes
Excipiunt, terraeque premunt hos sponte cadentes.
125
Sponte cadunt quibus exciderant cum corpore mentes
Agmina per portas mox irrupere patentes,
Et pressere viri primorum terga sequentes.
Protinus invadunt urbem, dant vulnera multa,
Passim turba perit vino somnoque sepulta.
130
Signa canunt, matresque gemunt, est luctus ubique,
Perque vias omnes gentis cruor errat iniquae.
Ore vomit cerebrum capitis compage soluta
Infans, et foedant nutricem oscula muta
Ad matres tendunt captivae lumina natae,
135
Lumina (namque manus rigido sunt fune ligatae),
Flent haerentque senes; templis auro spoliatis,
Duraque percutiunt loca frontibus inveteratis.
Emicat ante volans Godefridus, inertia spernit
Corpora, quosque videt torquentes spicula sternit.
140
Loricas clypeosque simul secat ense nitenti,
Territat instantes hoc, obiicit hunc fugienti.
A nece vix gladium dux ipse potest inhibere,
Quosque mori nollet gladio multi periere.
Vulnere nam si quem parvo perstringere captat,
145
Hunc rapido mucrone manus, licet inscia, mactat.
Dum quaecunque suis suadet victoria laeta,
Gens levis exsequitur, licitis miscens inhonesta,
Celavit pannis regem rex obsitus annis,
Victorumque manus sic evasit Casianus.
150
Non tamen est fatis ereptus, sed bene notus
Armenio cuidam fugiens et ab urbe remotus,
Perdidit annosis cinctum caput undique villis,
Atque reportatur cervix suspensa capillis.
Per vicos urbis caput applaudendo sequuntur,
155
Armenii Turcique suo pro rege queruntur.
Vrbi contiguus mons est, montisque cacumen,
Non leviter valet humanum comprendere lumen,
Stat super hoc castrum, de quo patet Antiochena
Pulchra nimis regio, cum lux solet esse serena.
160
Illuc evadunt Persae, nostrosque sagittis
Inde premunt, nec tota venit victoria mitis.
Cum legione sua Boimundus suscipit ictus
Illorum, petit hostis eum per moenia victus.
Cumque super murum turrim dux fortis haberet.
165
Quae munita parum castro vicinius haeret,
Incumbebat ei saevissima turba, resumptis
Viribus, ammentant Arabes de culmine montis
Ast alii conantur eum depellere contis,
Perque globos densant cuneos, et culmina prensant.
170
Praelia committunt, vix primi spicula mittunt
Assimilanda nivi, calcantque cadavera vivi.
Dux equitesque ducis consistunt, et morientes
Turribus evolvunt, civesque necant subeuntes.
Nunc instant sude, nunc saxo, per tela ruentes
175
Hos fugiunt, hos deiiciunt, dux summa tenentes
Amputat ense manus, clypeoque sonante furentes
Sustinet, hortatur proceres, telis oneratur.
Dum certant acies, iaculum femori ducis haesit,
Atque virile femur graviter vulnus leve laesit.
180
Dux igitur reprimens fugientis sanguinis undam,
Deseruit primam turrim, petiitque secundam.
Vtque sui videre ducis procumbere mentem,
Apulus et Calaber fugiunt victam modo gentem.
Sed tamen amissa vir solus in arce remansit,
185
Cuius honesta satis Boimundus funera planxit.
Hostibus hic mediis ubi se videt esse relictum,
Exagitans clypeum circum sua tempora pictum,
Territat instantes turbas sub turre vagantes,
Obruit elapsis de summo culmine saxis,
190
Mille manus lassat, manus una viros sude quassat
Frustaque caementi decrustans ungue trementi,
Stantibus infligit, ferro cava tempora figit.
Hunc sub pace vocant cives, succurrit at isti
Quam pulchrum sit marte mori pro nomine Christi.
195
Iamque superficiem clypei densaverat hostis
Missilibus; iacet orbis iners, pondus grave costis
Protinus haud timide sese super agmina iecit.
Tormentumque novum proprio de corpore fecit,
Et fractus fregit multos. Haec Apulus egit.
200
Sed quis id expediat verbis? quae lingua notare
Funera tot poterit, tot captivos numerare?
Nec turbare quidem queat amplificatio verum;
Sufficiat mihi summa sequi vestigia rerum.
Vrbs antiqua, potens, Petri cathedra decorata,
205
Ecclesiae sedes post Romam iure vocata,
Vrbibus innumeris urbs assidue dominata,
Muris, delubris, felix, iucunda, salubris,
Ignorantis erat populi demersa tenebris.
Inde sed erupit, nova facta, magisque celebris,
210
Vestes gemmatas, auroque domos laqueatas
Agmen habet nostrum, peregrinum possidet ostrum
Vrbis et unius explevit copia gentes,
Pauperibusque nihil possunt auferre potentes.
Servus in hac servos habet urbe, cliensque clientes
215
Illam luce Iovis tuus intrat, Christe, satelles;
Sed castellanos nequit exsuperare rebelles.
Ergo die tota pugnat, noctique laborem
Continuat, nullumque capit sub nocte soporem.
Ast ubi mane datur, Venerisque dies reseratur,
220
Stans eques in muris, dum sustentatur ab hasta,
Sortitusque locum, loca lustrat lumine vasta,
Pulveris obscuram prospexit in aere nubem.
Tristia mox reliquam vocat ad spectacula pubem.
Suspensis animis per propugnacula stabant,
225
Diversique viri, diversa videre putabant.
Appropiare quidem Turcos pars vaticinatur,
Pars Bysantinos fore credit quos speculatur.
Ardentes clypeos sol lumine percutiebat,
Paulatimque frequens exercitus adveniebat.
230
Consedere tamen procul, exspectando sequentes
Corbana militiae princeps, reliquique potentes.
Sed quidam Persae iam moenia spe capientes,
Vrbis in aspectu campos petiere patentes,
Diversisque modis gaudent ibi luxuriare,
235
Turpia non cessant speculantibus, improperare.
Spumantes per gramen equos dimittere certant,
Nudatos enses iaciunt, iterumque receptant.
Exululant, passim volitant, clausisque minantur,
Telaque per vacuas auras temere iaculantur.
240
Tutius esse putant nostri loca certa fovere
Quam casus incerta sequi bellumque movere.
Sed cum iam Turci remearent vociferantes,
De Barnavilla sequitur Rogerus ovantes
Cum tribus armatis, quos postquam gens remorata
245
Respexit, facit insidias sub rupe cavata.
Dumque lacessentes aliquos nostri sequerentur,
E latebris fures saliunt nostrique tenentur
Inclusi, versique stupent, animisque receptis,
Vallantes penetrant, clypeis ad terga reiectis.
250
Vt sit ubi canibus post cervi crura solutis,
Hi pedibus praedam, portum petit ille salutis
His alas addit spes, fit celer ille timore,
Mox voti compos cervus canis exit ab ore.
Nos ita Parthus agit praeceps, in verbera pendens.
255
Sic fugit ista cohors, ad vitae praemia tendens.
Instigat socios Rogerus, et excipit ictus.
Nunc tardare facit probitas et conscia virtus.
Telorum silvam vix sustinet horrida parma.
Labentem sustentat equum, tinguit cruor arma
260
Oppressis fortuna nocet. Iam deficiebant.
Instantes, Rogere, tui iam tuta tenebant,
Cum te praecipitat sonipes male praecipitatus,
Nec relevaris equi revoluti mole gravatus.
Qui non parcebas hosti, foedaris in alto
265
Vulnere, nec voluit Turcus tibi parcere capto?
Aestuat in muris confusa pudore iuventus,
Dum premitur iaculis vir fortis ab hoste retentus.
Avertunt oculos proceres qui prospiciebant,
Cum per saxa canes insignia membra trahebant,
270
Raptatoque viro subito caput amputat ensis.
Tunc vero resonant clamoribus agmina densis.
Parthus ovat, digitis premit caput ille cruentum,
Praefigensque sudi madefactum sanguine mentum,
Ora refert ad castra nigro rorantia tabo,
275
Vrbis ad eventus nunc ingenium revocabo.
Vrbi quaque die Turci sua castra propinquant,
Marte minis clausis, suadent ut adepta relinquant.
Et castrum plures ex illis ingrediuntur,
Intus et exterius ita nostros aggrediuntur
280
Non igitur positis telis manus ulla vacabat,
Nec galea quisquam pressum caput exonerabat.
Nocte cubant tecti clypeis in pulvere vili,
Membraque deficiunt ipso cruciata cubili.
Vrbis turbabat loca discursus iaculorum.
285
Turres inde rigent, hirsutaque tecta domorum,
Se quoque gentiles in aperta pericula mittunt,
Et prope decertant gladiis, arcusque remittunt
Hostes, et nostri modicum discrimen habebant.
Omnes quaque die sub castro conveniebant.
290
Iamque opibus minimis a pluribus attenuatis,
Vix aliquid victus restabat in urbe beatis.
Ergo fames crudelis adest, crudelior omni
Peste, viri vigilant, fugiunt ieiunia somni.
Deformat macies vultus, nigriora sepultis
295
Ossibus ossa micant, apparent viscera multis.
Vulgus iners herbas dubias lethumque minantes
Vellit, et in duro luctantur cespite dentes,
Frondibus hi gaudent arbusta suis spoliare,
Illi more ferae radices, prata vorare.
300
Multa quidem comedunt hominum non cognita mensis.
Arida facta manus VIX pondera sustinet ensi
O referenda Deo virtus, circumdata peste
Nostra cohors saturo ieiunam timetur ab hoste.
Res nova! crus asini libris tribus appretiatur
305
Quique dedit pretium, non prodigus inde putatur.
Ora movent pueri, matresque vocant morientes,
Aera pro solitis epulis aurasque terentes
Cursor equus quem vix nuper carcer retinebat,
Nunc avido morsu vacuum praesepe petebat,
310
Et tandem posita feritate, furore remoto,
Labitur infelix singultans corpore toto.
Devorat hunc etiam praestans virtute iuventus,
Et cibus iste placet populis caro licet emptus.
Dum pereunt, dum qui poterat persistere fortis,
315
Vivit, si vivit quisquam sub imagine mortis
Vir quidam data nocte sibi solatia sancta
In commune refert. Fidei fiducia tanta est,
Ille refert palmam nostris post quinque paratam
Esse dies, hilaratque viros plebemque vocatam
320
Praeterea mentes nostrorum laetificavit
Lancea quae Domini latus innocuum penetravit.
Post haec congressum castellanis vetuere:
At murum nostri gentilibus opposuere.
Pluribus exemplis, ubi spes est reddita vitae,
325
Tertio ieiunant omnes sicut Ninivitae.
Tunc Eremita ducem Turcorum Petrus adivit.
Corbana dux sublimis equo se forte ferebat
Ad portum, lasciva cohors utrinque fremebat,
Cum subito Petrus turbam subit impedientem.
330
Nec timuit quemdam Turcum sibi praecipientem,
Et caput inflectat, vultumque potentis adoret,
Pectore sic placido demissa voce peroret,
Dum negat hic homini deitatis reddere cultum,
Illius incurvat gentilis dextera vultum,
335
Illius a stolidis bona deridetur honestas,
Sed tamen est illi fandi concessa facultas.
"Maxime dux, vir parvus ait, nos non aliena
Quaerimus; ad nostros urbs pertinet Antiochena.
Cur igitur nos a propria vis pellere sede?
340
Si censura movet te iuris, ab urbe recede;
Aut si credere vis, erroris lege remota,
Sit regno transcripta tuo Romania tota,
Fies rex Syriae, rex istius regionis,
Tuque potens multum multis onerabere donis.
345
At si mente sedet pugnandi tanta voluntas,
Si mavis spectare manus ad praelia iunctas,
In paribus sortem reliquorum praecipe poni.
Quique pari bello cedent, cedant regioni,
Pugnent cum totidem triginta sive viginti,
350
Discedant, si sorte valent discedere victi."
Dixit. Ad haec ensem quatiens dux Corbana nudum:
"Tune putas impune mihi talem dare ludum?
Hoc gladio caput amittes, truncabitur isto
Gens quae nescio cui studet obsequium dare Christo."
355
Discedit Petrus dictis commotus acerbis.
Arma parant proceres auditis ordine verbis.
Illa nocte patres vigilant, errata fatentur,
Turba gemens aras tenet, ecclesiaeque replentur.
Luce data ter tres de tota gente statutae
360
Sunt acies, propriumque ducem sunt quaeque secutae.
Quas habeant in fronte manus, ibi disposuere,
Quos medio, vel quos cupiant extrema tenere.
Sistitur Hugo prior, medium robur tenuere
Magnanimi septem, Boimundo deseruere
365
Vltima, custodes per muros instituere
Hic ducis officium praesul Podiensis habebat,
Et populos aegri Raymundi rite regebat.
Lancea sancta Dei praevecta viros animabat,
Membraque pontificis lucens lorica gravabat.
370
Hic populi voces, ubi voce manuque repressit.
Dixit, eo silente, solo gens prona silescit
"Rebus in extremis vires effundite totas.
O proceres, renovate manus Turcis bene notas.
Ite per ignavos, gladiis disrumpite gentes,
375
Quas primi iactus exarmant deficientes.
Mittet in auxilium Deus angelicam legionem;
Opprimet hunc populum velut oppressit Pharaonem.
O quanto rapitur gens insensata furore!
Haec emit infernum proprio malesana cruore.
380
Denique lucratur poenam, caro bis cruciatur,
Atque per hanc mortem sine fine meretur.
At nobis sit sive pati postrema necesse,
Sive Deus superet gentiles, quod precor esse,
Exitus est felix, orietur morte corona,
385
Militibus diversa dabit victoria dona.
Vincetis; virtutis erit vestrae monumentum.
Parthorum caedes iam conspicio morientium.
Ne dubitate, suos pugiles Deus haud patietur
Plura pati quam ferre queant, ut glorificetur
390
Laetitiae stimulis agitari sentio gentem.
Supportate, viri, me gaudia vestra trahentem.
Sint rata, Christe, precor, nostris gratissima vota,
Vt vincamus. - Amen," respondit gens rece mota.
Interea mandat dux Persarum Boimundo
395
Primo suos equites dici, nostrosque secundo.
Nomen et a reliqua iubet, hoc abradere gente
Neve decus mundi mittatur in arma repente,
Praecaveant, numeroque pari pugnetur utrinque.
Tunc ita legatum dux increpat, ista relinque.
400
Desine vana loqui, nos ad maiora vocamur.
Vincamus simul, o comites, simul aut moriamur.
Respexitque suos comites, bona vel mala vere
Proveniunt sanctis, nihil interea timuere
Nostri, sed portas ingressi distribuere
405
Per loca certa viros, dum tutus ab urbe recessit
Nuntius, ita Deus tua dispensatio gessit
Presbyteri turres rara cinxere corona,
Illorum iacet in muris pars maxima prona,
Ornatique stolis quas sumunt tempore missae,
410
Altius hi psallunt, hi flent, orantque remisse.
Vt sonuere tubae, populos prior Hugo feroces
Invadit, solitas emittunt undique voces.
Francorumque cohors longo distenta recessu,
In seriem coniuncta pari petit agmina gressu.
415
Stant infra iactum teli, totoque vigore
Inflectunt arcus Turci nervo meliore
Intensos, stridendo volant per inane sagittae.
Instat eis oblita brevis gens Gallica vitae.
Paulatim dant pressa retro vestigia Parthi,
420
Vicinoque timent dextras committere Marti.
Spicula Turcorum divertit ab agmine ventus.
Evrardus de Pusiaco fervensque iuventus,
In bello quaerunt bellum, gladiosque levabant
Percussi, quos percuterent non inveniebant.
425
Nuntius ecce celer venit a Boimundo,
Qui dum pauca refert, sua praeter radit arundo
Tempora sed tantum haec, inquit, Boimundus utrinque
Hostibus urgetur, fugitivos, Hugo, relinque.
Conversis mox Hugo suis, Arabes speculatur
430
Hastatos circa Boimundum. Tunc ita fatur.
Quod iuvenes optastis adest, huc ferreus hastis
Horret ager, vertamur ad hos incumbere vastis
Viribus. Ergo manus iungunt comes et Boimundus.
Hic etiam dux ille ducum stabat Godefridus.
435
At contra tendunt Arabes, regesque potentes,
Et rex Damasci Lucas, illicque furentes
Stant pro amici duo; namque duos sic turba vocabat.
Dux Boimundus adhuc, Godefridus, et ipse vocabat
Bellum primus init magnus frenumque furenti
440
Laxat equo, cuidamque viros in marte moventi
Hasta disrupit guttur, vitamque loquenti
Abstulit, et voces hastilis lancea lenti
Frangitur, ille gemens petit ore solum morienti.
Concurrunt Arabes et Francigenae violenter.
445
Pugna gravis surgit, iaculis obtexitur aether.
Hic Balgentiacus Odo primus ubique ruebat,
Vexillum tenens, se non retinere valebat.
Cum degustasset latus huic non visa sagitta,
Stridula signiferum privavit lancea vita.
450
Lapsus at ille cadens, humectat sanguine signum,
Et quo conciderat traxit de vulnere lignum.
Mox succedit ei, signumque levat Boemensis
Willelmus, iuvenique viam fecit suus ensis.
Non procul hic ibat nostrorum parva caterva,
455
Quos nimis urgebat Turcorum turba proterva,
Turbaque fraude nocens ipsos per gramina sparsit.
Quos aluit ventus, et sic ager aridus arsit.
Ardor at ille dedit fumum tenebrasque creavit,
Perque cavam nubem campo trahit hostis in aequo,
460
Atque negat pedites ter centum vulnere caeco.
Tunc cum Pagano Belvacensis Rainaldus,
Cumque Drogone Thomas, et bellipotens Clarebaldus,
Et reliqui subiti se mortibus eripuere,
Et rapido cursu belli robur petiere
465
Fortis ut ista cohors se magno iunxit Hugoni,
Immenso veluti cedunt armenta leoni,
Sic Arabes illis, vertuntur scuta reiecta.
Vicisti, Deus omnipotens, clamat Godefridus,
Instat in patria, primusque volat Boimundus
470
Corrigiis agit hostis equo, insibilat aether.
Pulvis ad astra volat morientium sanguine teter,
Contigerant collem quemdam populi fugientes.
Tunc Parthi latus in laevum sese replicantes
Post longam restare fugam fortes voluere,
475
Arcu converso nostros iterum petiere.
Impiger ergo senex Geraldus de Melione,
Tempore qui fuerat longa aeger in obsidione,
Sicut inermis erat, medios irrumpit in hostes,
Et meruit pulchram mortem confessus. In hostes
480
De nostris aliqui tribus invasere diebus.
Sed tantis non sufficiet mea pagina rebus,
Quinque camelorum capiunt et millia dena.
Pluribus inveniunt spoliis tentoria plena.
De Turcis equites decies sunt mille necati
485
Cum totidem, pedites miseri non sunt numerati.
Praeterea qui castellum civile tenebant,
Castellum nostris reddunt, quia mira videbant.
Regius inter eos iuvenis de Perside natus
Est cum ter centum sacro de fonte levatus.
490
Deleo de nostro de qualicunque libello
Hos quos non puduit sese subducere bello,
Haec miseranda cohors velut ad vomitum revocata
Praetulit exsilium patriae, mundo sociata.
Praetereo nostros quare timuere iuvare
495
Consilio Stephani Constantinopolitani.
Prima cohors, primique duces, loca prima tuetur.
Vulgus inerme tenet medium, murique replentur.
Tunc regalis Hugo, qui Magnus iure vocatur,
Nomen dote replens, communi voce rogatur,
500
Vt Constantinam petat urbem nomine dictam,
Induperatori regionem reddere victam
Cura fuit; lex, iura, fides data, pignora, pactum.
Vox populi mixtaeque preces misere coactum.