Fabula Geryonem tricipem regnasse canit, quod
Vnum cor potuit fratribus esse tribus.
Pagina veridico recinit sermone beata,
Figmenta exsuperans omnia lege pia,
5
Terrea germanos ob regni culmina reges
Crudeli quosdam fraude dedisse neci.
Omnibus hoc votis, omni est hoc arte cavendum,
Ne nostro in saeclo tale quid esse queat.
Gentibus unus erat pridem ferme omnibus usus,
10
Vnus ut e fratrum corpore sceptra gerat,
Cetera nitatur magni pars esse senatus,
Vt regni solidus continuetur apex.
Assyriis, Phariis, Hebraeis mos fuit iste,
Genti et Achaemeniis quae fuit ante locis.
15
Morem hunc Parthus habet, hunc Atticus atque Quiritis,
Decolor hunc Indus, hunc Agarenus habet.
Mos fuit iste Getis, Hunis, Maurisque nigellis,
Et reor Aethiopas mos habet iste tetros.
Thracibus et Phrygibus, tibi seu, Lacedaemona tellus,
20
Gens si qua aut modo fert sceptra vel ante tulit.