O flos purpureus, tu rosa nobilis,
Martyr conspicuus, testis idoneus,
Stirpis cesaree germen amabile,
Aule syderee clarus in ordine,
5
Pro Christi positis nomine fascibus
Regni delicias ac diademata
Spernens divitias cunctaque terrea,
Regnum perpetuum sanguine possides.
Felix, qui superi munera luminis
10
Eternique boni iura perennia
Nancisci potuit merce solubili,
Lucrans astra solo, carcere regiam!
Fortis, qui rigidas spernere cuspides,
Instantem gladium temnere quiverat!
15
Acer, cui solii gloria sorduit
Et ius imperii pro nichilo fuit!
Prepollens animis, celsus acumine
Secrevit placidus fluxa manentibus;
Hec ex arbitrii culmine despicit,
20
Hec querens avido pectore suscipit.
Margarita nitens et precio bona
Huic inventa placet sole micantior,
Cui numquam pereat lucis honor sue.
Addictis opibus hanc petit omnibus.
25
Mundo floruerat qui patre cesare,
Sprevit patricii munia nominis.
Vix pretexta toge serica cesserat,
Loricam fidei mox tener induit.
Ad bellum properat, quod male suscitat
30
Indignata piis ira tyrannica.
Regnant orbe furor atque malignitas,
Virtus, iusticia sunt quasi crimina.
Stat lex, culpa sedet, arbiter est reus,
Plectit pena probos debita noxiis,
35
Vt collisa magis clarius emicet
Iustorum bonitas et pacientia
Auri more rudis, rudera quod scrobis
Aut limus madidis contribulant vadis.
Lectum diluitur de patriis aquis;
40
Si quid sordis inest, mulcifer excoquet.
Insignes animas sic Deus erutas
Dira barbarie splendificat fide;
Gentili rabie cum plus erudit,
Labis terrigene fecibus eluit.
45
Hinc Ophirotico purius obrizo
Mundans supplicii dedicat ignibus.
Gemmatas meritis ornat herilibus,
Cunctis unde micat gratia prepotens.
Nunc alto residens ethere fulgidus,
50
Laudis vota tue, magne pater, iuva!
Vires ingenio, sancte Quirine, da,
Aptum pande stilum, carmina dirige,
Vt iocunda canat plebs tibi cantica,
Que spem subsidii certa gerit tui,
55
Donis supplicibus concilians sibi
Olim nota tue munera gratie.
Regum corda regas, clarifica duces,
Primates doceas iusticiam sequi,
Pacem des populo, dirige presules,
60
Firmes ecclesiam, scismata dirue.
Indulge precibus, crimina dilue,
Languentes releva, solve pericula,
Annonas tribue, pelle nocentia.
Laudemus Dominum te duce perpetim!